<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa003.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Similiter et tibi parcitur, Constanti, ut agas paenitentiam <lb/>
            aat eorum intereas examplo, qui cum. sciti fuissent a deo, quod <lb/>
            non esaent acturi paenitentiam, quod non fuissent semet conuersuri <lb/>
            ad deum, propterea (quod aem$n&gt; fuerit ab initio <lb/>
            malignum, tamen pepercerit eis et non statim ut deliquerunt <lb n="5"/>
            eos puniuerit. ae igitur dicas: <hi rend="italic">si non bene agerem, numquam <lb/>
            profecto mihi deus pepercisset,</hi> quando uideas consceleratis tuis <lb/>
            diu paenitentiae locum exhibitum, ut tandem malerum factorum <lb/>
            suorum uiderent causas et satis pro delicto fecissent deo. <lb/>
            eris ergo et tu, si minime conuersus fueris ad deum, unus <lb n="10"/>
            ex illo maledicto genere, de quo ad deum dicitur: <hi rend="italic">nota ignorans <lb/>
            quoniam est nequam natio illorum et naturalis malitia eorum</hi> <lb/>
            d <hi rend="italic">quoniam non potuerit mutari cogitatio eorum in perpetuo; <lb/>
            semen enim erat maledictum ab initio</hi>. quam igitur te gloriosum <lb/>
            esse uidebis, quando cum talibus esse coeperis, cum inter <lb n="15"/>
            tales te uidebis iudicatum, cum inter tales inuentus missus <lb/>
            fueris in flammas inextinguibiles? tu utique prior omnibus et <lb/>
            maior etiam illic futurus in illis poenis; neque enim quisquam <lb/>
            in nequitiis tibi conpar inueniri poterit, nisi solus, diabolus, <lb/>
            ut te aliquis in illis poenis possit conspici melior. audes dicere: <lb n="20"/>
            si non bene <hi rend="italic">uiuerem, si non mea essent recta opera, si non<lb/>
             fides mea, hoc est Arriana, fuisset catholica, si non recte <lb/>
            egissem tollere illos episcopos qui fidem praedicant descriptam <lb/>
            a trecentis apud Niciam et eo amplius, numquam diu regnarem, <lb/>
            </hi> numquam m <hi rend="italic">eo usque fulgerem in regno, ut, et pauco <lb n="25"/>
            licet tempore, tamen solus intra limitem Romanum imperassem</hi>. <lb/>
            å ita est, ut dicis. cur dicit iustissimus dei cultor lob ad eos, <lb/>
            qui eius iustitiam falsis allegationibus lacessebant? <hi rend="italic">audite me <lb/>
            quoniam dolores uulneris mei cogunt me loqui: ut quid impii<lb/>
            uiuunt et domus illorum non dissipatae sunt et timor ab illis <lb n="30"/>
            longe est ? uacca illorum numquam abortauit, semper tulit</hi>

<note type="footnote"> 11 Sap. 12, 10. 11 28 Iob 21, 1. 6-20 </note>

<note type="footnote"> 4 qtod samen, <hi rend="italic">addidit Latwwa;</hi> quod fuerint a. L maligni <hi rend="italic">con- <lb/>
            Tilius</hi> .5 deliquaerunt 8 exibitum 12 nequa (a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">V; <lb/>
            cf. Roensch Itala2 275</hi> 17 itaque v 22 rectae 23 descripta <lb/>
            24 aput </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            <hi rend="italic">uentrem suum; ipsi uero permanent tamquam oues in perpetuo<lb/>
             et filii eorum accepto organo ludunt cum delectamento,<lb/>
             ut uitam degerant in bonis, cum dicat dominus: recedite a me, <lb/>
            iniqui, uias illorum nolo nosse, quoniam lucerna impiorum<lb/>
             extinguetur et gemitu dolebunt in uita sua. erunt tamquam<lb n="5"/>
            palea, quae a uento rapitur, aut tamquam puluis, qui a <lb/>
            tempestate uoluitur; uideant autem oculi illorum mortem</hi>. cum <lb/>
            haec sciam dominum de illis dixisse, <hi rend="italic">scitote quia nemo uestrum<lb/>
             potest me conpescere ut taceam,</hi> cur haec gloriosissimus dicit <lb/>
            Iob? nisi quia sciret quam plurimos quidem male agere et <lb n="10"/>
            tamen certis non statim reddi, sed seruari eos ad hoc, ut aut <lb/>
            se corrigant aut certe post obitum sentiant delictorum suorum <lb/>
            poenas, sentiant quid fuerit non quaesisse deum, non ei seruisse, <lb/>
            dum facultas erat, credendo in eum solum famulandoque <lb/>
            ei eum promereri. iam credo conuictus tanti uiri testimonio<lb n="15"/>
            desinas dicere te iuste fecisse, quod amoueris domini <lb/>
            sacerdotes et ordinaueris etiam Arrianae fidei homines et <lb/>
            iusseris fidem praedicari Arriani dogmatis, quod proscripseris <lb/>
            et deportaueris et tormenta admoueris atque interfeceris <lb/>
            credentes in unicum dei filium; desines, inquam, dicere propterea <lb n="20"/>
            te uiuere et sic in regno florere, quod illa egeris ac sis <lb/>
            gerens, quando audias dicentem iustum uirum Iob, quem deus <lb/>
            sine querela dixerit sibi seruisse, quem uerum suum cultorem <lb/>
            narrauerit, quod enim, cum sint impie quam plurimi agentes, <lb/>
            tamen in hac uita uiuant quam iucundissime. adhuc dignare<lb n="25"/>
            accipere quae infra dicat de uobis impiis et cognosce quomodo, <lb/>
            cum male agatis, interim uobis parcatur et temet deo repraesenta <lb/>
            per paenitentiam. <hi rend="italic">nesciebam quoniam tales tenebrae <lb/>
            uenturae essent ante faciem meam. quare ergo, domine, non <lb/>
            potui una hora latere; impii autem transeunt in finibus alienis, <lb n="30"/>
            et greges ouium cum pastoribus rapuerunt et pecora orpha-</hi>

<note type="footnote"> 20 Iob 23. 17 — 24, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            2 fil 8 ut] et <hi rend="italic">fort</hi>. degerent <hi rend="italic">v</hi> 10 sciret (ci <hi rend="italic">in ras.)</hi> <lb/>
            11 oertis] poenis <hi rend="italic">add. Latinvus falso; cf. ind,</hi> 18 quisisse 15 oredo <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> crede <hi rend="italic">v</hi> 16 ammoueris 17 amar rianae; <hi rend="italic">cf. p. 26,</hi> &lt;85 <lb/>
            20 desines <hi rend="italic">scripsi,</hi> desinis <hi rend="italic">V,</hi> desine <hi rend="italic">v</hi> . 24 narrauit <hi rend="italic">Coleti</hi> 25 iocundissimae <lb/>
            31 orfanoram </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            <hi rend="italic">norum adflixerunt et bouem uiduae pignerauerunt. agrum non <lb/>
            suum ante tempus demessi sunt, et coegerunt homines in uineis<lb/>
             suis gratis operari. et multos despoliauerunt et esurientibus <lb/>
            panem abstulerunt, et in faucibus multis obsederunt, et non <lb/>
            intellexerunt uiam iustitiae. maledicatur pars illorum in terris. <lb n="5"/>
            quae est enim spes impiis hominibus aut quem aditum <lb/>
            possunt habere apud dominum? sed et si corroborauerint, ad<lb/>
             egentiam uenient, et qui remanserint ex illis mala morte<lb/>
             morientur, et uiduis illorum nemo miserebitur, et si collexerint <lb/>
            aurum aut argentum tamquam lutum, haec omnia iusti possidebunt <lb n="10"/>
            </hi>. ne itaque iam digneris iniuste tibi blandiri, imperator, <lb/>
            quia enim sis talis, qualem adseuerauimus, et arbitreris te <lb/>
            homicidam ac sacrilegum propterea diutissime degere in hac <lb/>
            uita, quod enim tua opera sint deo accepta. talia sunt opera <lb/>
            tua, qualia et illorum, in quos inuehitur ore Isaiae spiritus <lb n="15"/>
            sanctus dicens: <hi rend="italic">sic dicit dominus qui liberauit te, sanctus <lb/>
            Israel: ego sum deus, ostendi tibi uiam in qua ambules; et<lb/>
             si audisses mandata mea, facta fuisset ut fluuius pax tua et<lb/>
             iustitia ut fluctus maris, et factum esset sicut arena maris <lb/>
            semen tuum et nati uentris tui</hi>. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed, inquis, haec ad Iudaeos dicta sunt, nempe ad eos <lb/>
            quorum te fecisti imitatorem. et nunc, ut est crebro dictum, <lb/>
            muta malignas uias tuas, crede ut credit sancta ecclesia, et <lb/>
            in omnibus tibi propitiabitur. dicit enim ipse: <hi rend="italic">reuertimini ad<lb/>
            me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu <lb n="25"/>
            et discindite corda uestra et non uestimenta</hi>. reuertere toto <lb/>
            corde ad deum, adquiesce his salubribus remediis ad criminis <lb/>
            tui intellegentiam conspiciendam, aperi cordis oculos, ingemisce <lb/>
            toto corde tam te grauiter deliquisse colligens; tunc tui miserebitur <lb/>
            ille qui dicit: <hi rend="italic">cum conuersus ingemueris, tunc saluus<lb n="30"/>
             eris et scies ubi fueris</hi>. reminiscere deo dicatum dixisse prophetam: <lb/>
            <hi rend="italic">nolo mortem morientis, dicit dominus, quantum ut</hi>

<note type="footnote"> 6 Iob. 24,18. 27, 8.14 16 Es. 48,17—19 24 Ioel 2,12.18 <lb/>
            30 Es. 30, 15 82 Ez. 33, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 nenient <hi rend="italic">(alt. e ex a corr.)</hi> 12 enim <hi rend="italic">scripsi,</hi> cum <hi rend="italic">Vv</hi> 14 aintj sit <lb/>
            n . <lb/>
            <hi rend="italic">recte fort</hi>. 19 ut v, ant <hi rend="italic">V</hi> 22 nuc <hi rend="italic">V</hi> 29 miseribitor 81 remi- <lb/>
            <hi rend="italic">niscere om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            <hi rend="italic">reuertatur et uiuat</hi>. noli iam sentire quod, cum mala sint <lb/>
            opera tua, ut bene te agere existimes, cur non statim pro <lb/>
            factis poenas receperis tuis, sed conspice scriptum dominum <lb/>
            patientem esse. ut paenitearis. <hi rend="italic">ne dixeris: peccaui, et quid<lb/>
             accidit mihi triste ? est enim altissimus patiens redditor</hi>. audi<lb n="5"/>
            etiam paulum beatum inuitantem te ad deum, circa te placandum <lb/>
            aperientem tibi, quod enim idcirco sit patiens et non <lb/>
            ilico sint repraesentata merita operum tuorum, quia uelit te <lb/>
            tandem a malis emergere per paenitentiam, per ueram satisfactionem. <lb/>
            <hi rend="italic">numquid sustinentiam bonitatis eius et patientiam <lb n="10"/>
            contemnis, ignorans quoniam bonitas dei ad paenitentiam te<lb/>
             adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens <lb/>
            thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii<lb/>
             dei, qui reddet unicuique</hi> secundum <hi rend="italic">operam eius</hi>. redi, Constanti, <lb/>
            ad deum, contra interni tui hostis latrocinium sume<lb n="15"/>
            paenitentjae arma, fuge adulatorum, qui tibi non fuerint dig.. <lb/>
            nati quae (in) se habent dicere, perniciosam laudem, memento <lb/>
            ore Isaiae dixisse dominum: <hi rend="italic">qui</hi> uos <hi rend="italic">felices</hi> dicunt in <hi rend="italic">errorem</hi> <lb/>
            uos <hi rend="italic">mittunt et semitam pedum uestrorum turbant</hi>. crede in <lb/>
            unicum dei filium, accipe ueniam tuorum scelerum, repete <lb n="20"/>
            dicere psalmographum: apud <hi rend="italic">inferos quia confitebitur tibi</hi>? <lb/>
            et iterum: <hi rend="italic">numquid exomologesim faciet tibi puluis</hi>? reuertere <lb/>
            ad deum, ingemesce pro criminibus tuis, per Hieremiam domini <lb/>
            dicentis audi uocem: <hi rend="italic">numquid</hi> qui cadit non <hi rend="italic">resurget, aut</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">auertitur non conuertetur</hi>? cecidisti die qua negasti dei <lb n="25"/>
            filium; resurges hora qua fueris confessus. quia te plaga <lb/>
            hostilis insedit, trade te curandum medicinae, ipse tibi adhibe <lb/>
            medellam. uulnerasti temet dicens: <hi rend="italic">non est</hi> uerus <hi rend="italic">dei filius,</hi> <lb/>
            iterum temet sanaturus, si dicas ut nos dicimus et credimus <lb/>
            esse illum uerum dei filium. <hi rend="italic">reuertimini,</hi> dicit Iohel, <hi rend="italic">ad </hi>

<note type="footnote"> 4 Eccli, 4 10 Rom. 2, 4-6 18 Es. 3, 12 21 Ps. 6, 6 <lb/>
             22 Ps. 29, 10 24 Hier. 8, 4 30 Ioel 2, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 cmn] enim <hi rend="italic">fort</hi>. (an quod <hi rend="italic">abundat?)</hi> 8 recteperis aspice v <lb/>
            4 paenetearis <hi rend="italic">m. 1</hi> 8 ilico (pr. i <hi rend="italic">in ras.)</hi> 10 pacientiam contewpnis<lb/>
             15 iAternae 17 in qddidi pernitiosam 18 orae <lb/>
            21 psalmografum 22 exhomolongesim </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="65"/>
            <hi rend="italic">dominum deum uestrum, quoniam misericors et pius et patiens <lb/>
            et multae miserationis et qui sententiam flectat aduersus <lb/>
            malitiam inrogatam</hi>. si hanc tibi promissam indulgentiam <lb/>
            funerum tuorum repudiandam duxeris, illic hanc consequi desideraturus, <lb/>
            ubi nihil eris praeter cruciamenta percepturus <lb n="5"/>
            poenarum.

<note type="footnote"> 1 paciens 4 desideraturus] <hi rend="italic">supple</hi> es <hi rend="italic">uel</hi> eris, <hi rend="italic">nisi forte etiam <lb/>
            post</hi> poenarum <hi rend="italic">interrogationis signum ponendum est, an l. 4</hi> duxeris <lb/>
            ■ frustra eris <hi rend="italic">scribendum</hi>? 6 paenarum DE REGiBus APOSTATICIS <lb/>
            LIВER EXPLICIT </note>

<note type="footnote"> xmI. </note>

<note type="footnote"> 5 </note>
</p></div></div></body></text></TEI>