Similiter et tibi parcitur, Constanti, ut agas paenitentiam aat eorum intereas examplo, qui cum. sciti fuissent a deo, quod non esaent acturi paenitentiam, quod non fuissent semet conuersuri ad deum, propterea (quod aem$n> fuerit ab initio malignum, tamen pepercerit eis et non statim ut deliquerunt eos puniuerit. ae igitur dicas: si non bene agerem, numquam profecto mihi deus pepercisset, quando uideas consceleratis tuis diu paenitentiae locum exhibitum, ut tandem malerum factorum suorum uiderent causas et satis pro delicto fecissent deo. eris ergo et tu, si minime conuersus fueris ad deum, unus ex illo maledicto genere, de quo ad deum dicitur: nota ignorans quoniam est nequam natio illorum et naturalis malitia eorum d quoniam non potuerit mutari cogitatio eorum in perpetuo; semen enim erat maledictum ab initio . quam igitur te gloriosum esse uidebis, quando cum talibus esse coeperis, cum inter tales te uidebis iudicatum, cum inter tales inuentus missus fueris in flammas inextinguibiles? tu utique prior omnibus et maior etiam illic futurus in illis poenis; neque enim quisquam in nequitiis tibi conpar inueniri poterit, nisi solus, diabolus, ut te aliquis in illis poenis possit conspici melior. audes dicere: si non bene uiuerem, si non mea essent recta opera, si non fides mea, hoc est Arriana, fuisset catholica, si non recte egissem tollere illos episcopos qui fidem praedicant descriptam a trecentis apud Niciam et eo amplius, numquam diu regnarem, numquam m eo usque fulgerem in regno, ut, et pauco licet tempore, tamen solus intra limitem Romanum imperassem . å ita est, ut dicis. cur dicit iustissimus dei cultor lob ad eos, qui eius iustitiam falsis allegationibus lacessebant? audite me quoniam dolores uulneris mei cogunt me loqui: ut quid impii uiuunt et domus illorum non dissipatae sunt et timor ab illis longe est ? uacca illorum numquam abortauit, semper tulit 11 Sap. 12, 10. 11 28 Iob 21, 1. 6-20 4 qtod samen, addidit Latwwa; quod fuerint a. L maligni con- Tilius .5 deliquaerunt 8 exibitum 12 nequa (a ex e) V; cf. Roensch Itala2 275 17 itaque v 22 rectae 23 descripta 24 aput uentrem suum; ipsi uero permanent tamquam oues in perpetuo et filii eorum accepto organo ludunt cum delectamento, ut uitam degerant in bonis, cum dicat dominus: recedite a me, iniqui, uias illorum nolo nosse, quoniam lucerna impiorum extinguetur et gemitu dolebunt in uita sua. erunt tamquam palea, quae a uento rapitur, aut tamquam puluis, qui a tempestate uoluitur; uideant autem oculi illorum mortem . cum haec sciam dominum de illis dixisse, scitote quia nemo uestrum potest me conpescere ut taceam, cur haec gloriosissimus dicit Iob? nisi quia sciret quam plurimos quidem male agere et tamen certis non statim reddi, sed seruari eos ad hoc, ut aut se corrigant aut certe post obitum sentiant delictorum suorum poenas, sentiant quid fuerit non quaesisse deum, non ei seruisse, dum facultas erat, credendo in eum solum famulandoque ei eum promereri. iam credo conuictus tanti uiri testimonio desinas dicere te iuste fecisse, quod amoueris domini sacerdotes et ordinaueris etiam Arrianae fidei homines et iusseris fidem praedicari Arriani dogmatis, quod proscripseris et deportaueris et tormenta admoueris atque interfeceris credentes in unicum dei filium; desines, inquam, dicere propterea te uiuere et sic in regno florere, quod illa egeris ac sis gerens, quando audias dicentem iustum uirum Iob, quem deus sine querela dixerit sibi seruisse, quem uerum suum cultorem narrauerit, quod enim, cum sint impie quam plurimi agentes, tamen in hac uita uiuant quam iucundissime. adhuc dignare accipere quae infra dicat de uobis impiis et cognosce quomodo, cum male agatis, interim uobis parcatur et temet deo repraesenta per paenitentiam. nesciebam quoniam tales tenebrae uenturae essent ante faciem meam. quare ergo, domine, non potui una hora latere; impii autem transeunt in finibus alienis, et greges ouium cum pastoribus rapuerunt et pecora orpha- 20 Iob 23. 17 — 24, 11 I 2 fil 8 ut] et fort . degerent v 10 sciret (ci in ras.) 11 oertis] poenis add. Latinvus falso; cf. ind, 18 quisisse 15 oredo V, crede v 16 ammoueris 17 amar rianae; cf. p. 26, <85 20 desines scripsi, desinis V, desine v . 24 narrauit Coleti 25 iocundissimae 31 orfanoram norum adflixerunt et bouem uiduae pignerauerunt. agrum non suum ante tempus demessi sunt, et coegerunt homines in uineis suis gratis operari. et multos despoliauerunt et esurientibus panem abstulerunt, et in faucibus multis obsederunt, et non intellexerunt uiam iustitiae. maledicatur pars illorum in terris. quae est enim spes impiis hominibus aut quem aditum possunt habere apud dominum? sed et si corroborauerint, ad egentiam uenient, et qui remanserint ex illis mala morte morientur, et uiduis illorum nemo miserebitur, et si collexerint aurum aut argentum tamquam lutum, haec omnia iusti possidebunt . ne itaque iam digneris iniuste tibi blandiri, imperator, quia enim sis talis, qualem adseuerauimus, et arbitreris te homicidam ac sacrilegum propterea diutissime degere in hac uita, quod enim tua opera sint deo accepta. talia sunt opera tua, qualia et illorum, in quos inuehitur ore Isaiae spiritus sanctus dicens: sic dicit dominus qui liberauit te, sanctus Israel: ego sum deus, ostendi tibi uiam in qua ambules; et si audisses mandata mea, facta fuisset ut fluuius pax tua et iustitia ut fluctus maris, et factum esset sicut arena maris semen tuum et nati uentris tui . Sed, inquis, haec ad Iudaeos dicta sunt, nempe ad eos quorum te fecisti imitatorem. et nunc, ut est crebro dictum, muta malignas uias tuas, crede ut credit sancta ecclesia, et in omnibus tibi propitiabitur. dicit enim ipse: reuertimini ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu et discindite corda uestra et non uestimenta . reuertere toto corde ad deum, adquiesce his salubribus remediis ad criminis tui intellegentiam conspiciendam, aperi cordis oculos, ingemisce toto corde tam te grauiter deliquisse colligens; tunc tui miserebitur ille qui dicit: cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris et scies ubi fueris . reminiscere deo dicatum dixisse prophetam: nolo mortem morientis, dicit dominus, quantum ut 6 Iob. 24,18. 27, 8.14 16 Es. 48,17—19 24 Ioel 2,12.18 30 Es. 30, 15 82 Ez. 33, 11 8 nenient (alt. e ex a corr.) 12 enim scripsi, cum Vv 14 aintj sit n . recte fort . 19 ut v, ant V 22 nuc V 29 miseribitor 81 remi- niscere om. v reuertatur et uiuat . noli iam sentire quod, cum mala sint opera tua, ut bene te agere existimes, cur non statim pro factis poenas receperis tuis, sed conspice scriptum dominum patientem esse. ut paenitearis. ne dixeris: peccaui, et quid accidit mihi triste ? est enim altissimus patiens redditor . audi etiam paulum beatum inuitantem te ad deum, circa te placandum aperientem tibi, quod enim idcirco sit patiens et non ilico sint repraesentata merita operum tuorum, quia uelit te tandem a malis emergere per paenitentiam, per ueram satisfactionem. numquid sustinentiam bonitatis eius et patientiam contemnis, ignorans quoniam bonitas dei ad paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum operam eius . redi, Constanti, ad deum, contra interni tui hostis latrocinium sume paenitentjae arma, fuge adulatorum, qui tibi non fuerint dig.. nati quae (in) se habent dicere, perniciosam laudem, memento ore Isaiae dixisse dominum: qui uos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum turbant . crede in unicum dei filium, accipe ueniam tuorum scelerum, repete dicere psalmographum: apud inferos quia confitebitur tibi ? et iterum: numquid exomologesim faciet tibi puluis ? reuertere ad deum, ingemesce pro criminibus tuis, per Hieremiam domini dicentis audi uocem: numquid qui cadit non resurget, aut qui auertitur non conuertetur ? cecidisti die qua negasti dei filium; resurges hora qua fueris confessus. quia te plaga hostilis insedit, trade te curandum medicinae, ipse tibi adhibe medellam. uulnerasti temet dicens: non est uerus dei filius, iterum temet sanaturus, si dicas ut nos dicimus et credimus esse illum uerum dei filium. reuertimini, dicit Iohel, ad 4 Eccli, 4 10 Rom. 2, 4-6 18 Es. 3, 12 21 Ps. 6, 6 22 Ps. 29, 10 24 Hier. 8, 4 30 Ioel 2, 12. 13 1 cmn] enim fort . (an quod abundat?) 8 recteperis aspice v 4 paenetearis m. 1 8 ilico (pr. i in ras.) 10 pacientiam contewpnis 15 iAternae 17 in qddidi pernitiosam 18 orae 21 psalmografum 22 exhomolongesim dominum deum uestrum, quoniam misericors et pius et patiens et multae miserationis et qui sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam . si hanc tibi promissam indulgentiam funerum tuorum repudiandam duxeris, illic hanc consequi desideraturus, ubi nihil eris praeter cruciamenta percepturus poenarum. 1 paciens 4 desideraturus] supple es uel eris, nisi forte etiam post poenarum interrogationis signum ponendum est, an l. 4 duxeris ■ frustra eris scribendum ? 6 paenarum DE REGiBus APOSTATICIS LIВER EXPLICIT xmI. 5