Vsitatum quia habere dignaris uerbum, quod enim nisi et integre crederes et haec quae geris circa nos deo essent placita, iam fuisses extinctus, paucorum tibi in apostasia atque crudelitate aequalium regum facta desideraui reserare, quo possit uox illa tua sepeliri quae dicat: nisi catholica esset fides Arrii, hoc est mea, nisi placitum esset deo quod illam persequar fidem quam contra nos scripserint apud Niciam, numquam profecto adhuc in imperio florerem . non illorum regum facio mentionem qui a dei notitia fuerunt alieni; de his solis tracto qui in Iudaea noscuntur regnasse. in libro Iudicum inuenimus Ierobabelem filium Iosiae electum a deo et dictum ei: uade in fortitudine tua, et saluum facies Israel de manu Madiae. nonne ecce mitto te ? et infra: ego ero. tecum, et percuties Madiam quomodo unum hominem . quem Madiam loquitur scriptura habuisse multitudinem tamquam arenam maris. at ubi impleta sunt cuncta quae deus Gedeoni promisit, ubi se exaltatum ex humili, locupletatum ex paupere, regem factum uidit ex plebeia conditione, quid statim facit? nempe dicit ad populum: date mihi unusquisque inaurem de praeda sua. qui cum accepisset pondus inaurium aureorum ad mille septingentos siclos praeter bracchialia et torques et operimenta et purpuram, quae super reges Madiam erant, et praeter torques aureas, quae in collo camellorum aduersariorum, 14 Iudic. 6, 14 15 ib. 6, 16 21 ib. 8, 24-27 IWCIPIT De ReeiB. APOSTATICIS Lb I. 6 regum (e in ras.) 11 men- tionem////// (tionem eras.) 14 dic ettum 18 at ex ad hubi \' 21 data 23 brachalia v 25 que camelorum v 3* quid dicit fecisse Gedeonem sacra scriptura? et fecit illa Gedeon in Ephod, et statuit illud in ciuitate sua Epkrath; et fornicati sunt filii Israel ibi et factum est Gedeoni et domui eius in scandalum . numquidnam distulit diebus aliquantis, et sic hanc est operatus contra deum malignam operam? numquidnam reminisci potuit, cum haec fuisset aggressus facere, quod dixisset ei deus: uade, ego ero tecum ? ubi est illud, quod secundum praeceptum dei demolierit Baal et lucos eius exciderit et deo obtulerit sacrificium ? ubi est illud quod dixit ad dei nuntium sibi dicentem? dominus tecum potens uirtute. in me, domine, et si est dominus nobiscum, et quid adprehenderunt nos omnia mala haec ? et ubi sunt mirabilia eius, quae retulerunt nobis patres nostri dicentes: non ex Aegypto adduxit nos deus ? et nunc spreuit nos et tradidit nos in manu Madiae dominus . numquid repetebat tempore quo contra deum facere temptauit, quod illa consecuti fuissent mala propter idololatriam? at ubi erepti sunt, ut uiuerent sine aduersariorum timore, ab omnibus illis malis quibus se dicebat cum omni praegrauatum populo, ilico facit rem, per quam et ipse et omnis pariter populus propter idololatriam fuisset traditus in manus aduersariorum. audierat deum, quod idolis seruissent derelicto deo, illis cuncta illa mala accidisse; meminerat prophetam locutum, et tamen ea die, qua nihil facti sunt ante eos inimici eorum, censuit rex ille in uecordia, cui dignaris esse similis, idolis quam deo qui illa sibi praestiterat fuisse famulandum. et fecerunt, inquit scriptura, filii Israel malignum ante dominum deum, et tradidit in manus Madiae annis septem, et praeualuit manus Madiae ualde super Israel. et fecerunt sibi Israel ante faciem Madiae cryptas in montibus et speluncas et monumenta. et factum est quando 1 ludie. 8, 27 7 ib. 6, 16 10 ib. 6, 12. 18 26 ib. 6, 1-10 1 Gedeon qui et Ierobabel fecit Ephod v 2 Ephrath v, ingofera V 4 debus 6 fuisset Latinius, fecisset Vv 8 baal (h m. rec.) 11 ut quid fort . 18 nonne Latinius, nunc v 17 ad m. 1 20 pariter] pa///riret 21 traditos m. 1 deum] ideo uel a deo fort., enim (uel deum — attulisse uel propter deum — accidisse) coni. Coleti 26 inquid 29 criptas seminabat Israel, ascendebant Madiam et Amalech et filii Orientis et ascendebant super eum et committebant cum eis et corrumpebant fines terrae, usque dum uenias Gasam, et non relinquebant ad uitam huic Israel ouem nec uitulum nec asinum. quoniam ipsi et iumenta eorum ascendebant, et tabernacula sua adferebant et camelos suos ducebant et adueniebant sicut lucustae in multitudine, quoniam non erat numerus, et adueniebant super terram corrumpere eam. et pauper factus Israel a facie Madiae. et clamauerunt filii Israel ad dominum et factum est eo quod clamauerint filii Israel ad dominum propter Madiam, misit dominus uirum prophetam ad filios Israel et dixit illis: haec dicit dominus deus Israel: ego sum qui adduxi uos ex Aegypto et eduxi uos de domo seruitutis et abstuli uos de manu regis Aegypti et de manu omnium persequentium uos, et eieci illos a facie uestra et dedi uobis terram eorum. et dixi uobis: ego sum dominus deus uester, non timebitis deos Amorrhaeorum, in quibus uos inhabitatis in terra ipsorum, et non exaudistis uocis meae . quid post hanc increpationem domini facit Hierobabel, qui dicitur etiam Gedeon? mox ut inimicum suum uidet deductum ad nihilum, mox ut uniuersi illi aduersarii qui ut arena maris fuisse narrantur sunt mactati,\' et non ingenti numero Israelitarum, sed in trecentis uiris, mox ut omnes reges uidit alienigenas interfectos; fabricat eam rem per quam possint in deum delinquere filii Israel; et tamen quadraginta annis etiam post tantum facinus commissum regnasse hic in Israel inuenitur. non erit ergo mirandum, si et tu sacrilegus adhuc degas in corpore, quando uideas Gedeonem regem quadraginta annis uixisse post idololatriam commissam regnoque suo potitum; etenim quieuisse Israelitas quadraginta annis nec aduersarios in eos omnino permissos nec ullum eisdem fuisse dominatum 3 uenirent Sabatier 7 locustae v 9 faciae fere semper 10 et factum — ad dominum om. v 11 madian 17 dafeos amorreorum 18 uocem meam v 20 uidit Latinius; cf. I. 23 22 israhelitarum 26 hic s. l, m. 1 29 regnumque suum exspectes 31 eis idem v ex alienigenis, propterea quod exclamassent ad deum, scriptura loquitur sacra. talia circa consacrilegos tuos fecit bona deus, ostendens se quidem totum potentem, illos tamen indignos ad consequendam requiem, qui nec una die quidem post receptam requiem tantorum periculorum illi, qui tantam praestiterat misericordiam, seruire delegissent. cum tales fuerint Israelitae, tamen pro sua pietate pepercit eis etiam post haec gerentibus idololatriam, nec statim reddidit, sed iterum tempore quo ei placuit tamen reddidit; non eis inpune idololatriae reatus cedere potuit. ita et tibi, Constanti, erit repraesentaturus, nisi tibi prouideris interea. si Israelitae seruientes daemonibus, derelinquentes deum, cum iam extranei fuissent a notitia effecti dei, tamen mox ut ascendit in corda illorum, quia ille sit deus totum potens qui eorum patres eduxisset de terra Aegypti, exauditi sunt et liberati de manu Madiae et ab omnibus persequentibus, quid sentis arbitrari nos posse Christianos eripi de manibus tuis? an negas nec, quod sciam, es peruidens nos tantum deum colere Abrahae Isaac et Iacob et omnium prophetarum apostolorum et martyrum? crede mihi, quia auditi sumus et audiemur, ut tu possis cum omni tua fragili sublimitate iacere sub omnium eius seruorum calce; sed et quod morulae aliquae fiant, ut non iam sanctae suae ecclesiae extinctis uobis Arrianis tribuat plenam securitatem pacis, est causa illa, quia sit dignum te aduersario saeuiente ad omnium ueniri probationem. Dicis: si male fecissem, si haeresim tenerem, iam in me deus uindicasset . audis sacram loquentem scripturam etiam alienigenae diu pepercisse dominum, et tamen postea con- . secutos merita factorum suorum. dixit Samuhel ad Saul: misit me dominus, ut ungerem te super Israel in regem, et nunc audi uocem uerbi domini: haec dicit dominus omnipotens: 29 I Reg. 15, 1-3 4 1 quo 6 ierahelitae 8 idolatriam temporum v 17 negas nec scripsi, negne V, necne v 18 sciam] etiam Lugdun . 25 uenire uel inueniri Latinius falso; ad o. veniri probationem idem significat quod omnes probari nunc defendam quae fecit Amalec tibi, Israel, quemadmodum obuiauit tibi in uia quam ascendisti de Aegypto. et nunc uade et percuties Amalec et omnia ipsius, et non concupisces ex illis aliquid, sed exterminabis illum et anathematisabis illum et omnia illius, et non parces illi et occides omnia illius a uiro usque ad mulierem et ab infante usque ad nutrientem . et infra: et uenit Saul usque ad ciuitatem Amalec, et accessit et obsedit Amalec in torrente. et dixit Saul ad Cinaeum: uade et declina e medio, et declina ab Amalec, et noli adponere te cum illo, quoniam tu fecisti misericordiam cum filiis Israel, cum ascenderent ex Aegypto. et declinauit Cinaeus de medio Amalec, et percussit Saul Amalec ab Euilat usque Sur, quae est contra faciem Aegypti. et conprehendit Saul Agag regem Amalec uiuum et omnem populum eius occidit in ore gladii . uides quomodo, tarde licet, consecuti fuerint sceleris sui factum, et tu inquis: nisi bene agerem, numquam diu regnarem . ipsum etiam Saul inuenimus contra domini mandatum quia fecerit, quod fuerit reprobatus, et tamen diu regnauerit post reprobationem, posteaquam dixit ad Samuhel deus: paenitet me unxisse in regem Saul . et tu inquis: ego nisi recte fuissem credens, nisi quomodo est deo placitum uiuerem, numquam profecto nunc usque imperarem . et ut haec penitus possis haurire quae. dicimus propter Saul, accipe quae contra domini fecerit mandatum: et accepit Saul et omnis populus eius Agag regem et bona gregum et armentorum et escarum et uinearum et omnium bonorum, et noluerunt disperdere omnia bona, sed et omne opus pretiosum reseruauerunt et superuacua disperdiderunt. et factum est uerbum domini ad Samuhelem dicens: paenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam auersus est a me et uerba mea non statuit. et contristatus est Samuhel et clamauit ad deum tota nocte 7 I Beg. 15, 5-8 20 ib. 15, 11 24 ib. 15, 9-12 1 nunc Amalech 4 illud 8 cineum 11 cineus 20 penitet 23 paenitus fere semper 25 gregum Sabatier, rSgum V 29 penitet fere semper mę et ante lucem, et Samuhel abiit in obuiam israel . et infra: et uenit Samuhel ad Saul, et ecce Saul offerebat holocaustum domino et initia praedarum quae attulit ex Amalec. et peruenit Samuhel ad Saul, et dixit illi Saul: benedictus es tu domino, statui omnia quae locutus est dominus. et dixit Samuhel: et quae est uox huius gregis in auribus meis et uox boum quam ego audio? et dixit Saul: de Amalec adtuli ea quae p raedauit populus optima gregis et boum, ut inmolentur domino deo tuo regi; reliqua autem disperdidi et exterminaui. et dixit Samuhel ad Saul: nonne minimus eras in conspectu dux sceptrorum de tribu Israel, et unxit te dominus in regem super Israel, et immisit te dominus in uia et dixit tibi: uade et disperde illos qui peccant in me, Amalec, et expugnabis illos usque dum consumes illos ? et quare non audisti uocem domini, sed impetiuisti ad praedam et fecisti quod malignum est coram domino? et dixit Saul: quoniam audiui populum, abii in uia quam misit me deus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec disperdidi. et accepit populus praedam gregis et armenta primaria illorum quae disperdidi, ut sacrificem coram domino deo nostro in Galgala. et dixit Samuhel; numquid uult dominus holocausta et sacrificia magis quam exaudire uocem domini ? et ecce dictoaudientia melior est quam sacrificium et oboedientia quam adipes arietum. quoniam peccatum abominatio est, dolores et gemitus ad te adduxisti. pro quibus nullius momenti fecisti uerbum domini, nullius momenti te faciet dominus ne . regnes. et dixit Saul ad Samuhel: peccaui quoniam praeteriui uerbum domini et uerbum tuum, quoniam timui populum, et audiui uocem illorum. et nunc aufers peccatum meum, reuertere mecum, adorabo dominum deum tuum. et dixit Samuhel ad illum: disrumpet dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te . et infra: et 2 I Reg. 15, 13—28 31 ib. 15, 35 — 16, 1 6 *meia 9 deo om. v regi exp. Latinius 11 tribus uncxit 12 et 16 uiam v 21 exaudi*re (d eras.) 22 dicto audientia V, dico (uel dicito): audientia v 28 aufer v 29 deum 8. I . m. 1 31 illut non adiecit Samuhel amplius uidere Saul usque ad diem mortis suae, quoniam lugebat Samuhel in Saul, et dominum paenituit quoniam regem fecit Saul super Israel. et dixit dominus ad Samuhel: quousque luges tu in Saul? ecce ego expello illum ne regnet super Israel, et imple cornu tuum oleo, et ueni, mittam te ad Iesse usque in Bethlehem, quoniam audiui in filiis Iesse mihi in regem . cognoscere iam poteris, Constanti, etiam reprobatos a domino, etiam ad aeternam destinatos mortem diu regnare post delictum graue commissum, quandoquidem uideas, posteaquam unctus fuerit in regem gloriosus filius Iesse Dauid, tamen Saul diu regnauerit et persequendi etiam eum, quem sibi deus in prophetam atque regem elegerat, habuerit potestatem; malus bonum, iniustus iustum, deo odibilis persequebatur eum quem diligebat deus. cum haec ita sint, ne glorieris, quia post tantum facinus perpetratum sis . uiuens hactenus ut uixerit Saul; sed aduerte, cuiusmodi uindicta processerit circa Saul quod et circa te possit procedere, nisi tibimet consulas. si enim circa illum sic est indignatus dominus, primo cur praedam contra interdictum acceperit, secundo cur eius hominem Dauid fuerit persecutus, quanto magis circa te indignationis eius procedat uindicta necesse est, circa te, cuius adeo ingentia sunt scelera, ut etiam in sacrilegii uenires reatum. Si male, inquis, egissem, si quomodo dicit Lucifer, essem haereticus, iam mihi abstulisset deus regnum . accipe etiam Salomonem superuixisse post idololatriam commissam et intellegere dignare te quoque talem esse, qualis ille post idololatriam fuerit. et suscitauit dominus satan Salomoni Ader Idumaeum et Esrom filium Anadeth in Bemathad, Adragas regem Saba dominum eius. et congregati sunt super eum uiri, et erat princeps congregationis, et praeoccupauit 28 m Reg. 11, 14 6 iessae bethleem andioij uidi Lucifer in l. I pro s. Atha- a nasio 8 reprobatua — destinatus Vv; emendaui 11 persequedi 12 allegerat m. 1 14 diligebat] eum add. V, exp. v 16 uindictam 24 egisse 26 et 28 idolatriam 29 remahad m. 1 • Damasic ciuitatem et sedit in ea et regnauit in Damasic, et erant satanae Salomoni et Israel omnibus diebus Salomonis . probauimus tibi etiam Salomonem aliquot annis regnasse post idololatriam, et utique iam non deo sed diabolo seruientem, unde et diabolicis hominibus notatur haesisse; ita et tu haerens es consacrilegis tuis Arrianis, qui licet adhuc in corpore sis, licet in regno sis manens, tamen talis esse inueniris qualis fuerit Salomon, posteaquam deum dereliquerit et idola fuerit secutus. talibus nos adhaerere uolueras, qualibus Salomon fecerit adhaerere Israelitas. ubi fuit ille amor dei, qui fuisse narratur per sanctas scripturas apud Salomonem, tempore isto quo idola dignatus est sequi, derelinquere deum? unde hoc? nisi quia factus omnino fuerit homo alienus ab intellectu sobrio. nolo tibi plaudeas, quod, cum sis blasphemus et destructor dei religionis, tamen adhuc habeas regnum et sis superbiens post sacrilegium tuum, cum et Roboam filium Salomonis idololatriam facientem uixisse inueniamus in regno uiginti annis. dicit enim sacra scriptura de eo: et rex Salomon dormiuit cum patribus suis in ciuitate Dauid; et regnauit filius eius Roboam pro eo in Hierusalem, et erat sedecim annorum cum regnaret, et uiginti annis regnauit in Hierusalem . et infra: et fecit malignum ante conspectum domini et non abiit in uia Dauid patris sui . ut igitur tam Salomon, ex quo idolis semet dignatus est mancipare, quam eius filius Roboam, qui semper idolis fuit seruiens, cum non ambulauerint in Dauid itineribus, tamen uixerint in regno et utrique regnantes ad uitae ultimum diem peruenerint, quomodo tu miraris ad temet, cur post commissum piaculum in eo scelere degens rex superbias, quod neque tibi regnum neque uita auferatur a deo? quando uideas etiam Hieroboam domini religionem funditus uertere, ut tu, 18 m Reg. 12, inter 24 et 25 22 ib. (cf. 14, 22) ,. 1 demasic v dęmasic 4 seraientem (m add. m. 1) unde V, seruiente mando v, sernientem, mundo Col . 8 derelinquerit 11 aput 14 plaudaa v 16 idolatriam 18 domiuit m. 1 22 babiit 24 Roboam v, roboas V 25 ambulauerit 27 tu F, te v 30 funditis m. 1 fuisse conatum, et tamen superuixerit annis quam plurimis et quidem in eo scelere manens, sicut scriptum est: et erat homo ex monte Ephraem seruus Salomonis, et nomen ei erat Hieroboam, et nomen matris eius erat Sariram, mulier fornicaria, et alio loco: et factum est ut audiuit omnis Israel, quoniam reuersus est Hieroboas ex Aegypto, et miserunt et uocauerunt eum in synagoga et regnificauerunt eum in Israel, et infra: et dixit Hieroboas in corde suo: nunc reuertetur regnum Dauid. si ascenderit populus hic sacrificium offerre in domo domini in Hierusalem, et conuertetur cor populi ad dominum suum Roboam regem Iuda. tunc igitur Hieroboas cogitauit et abiit. et fecit duas uitulas aureas et dixit ad populum: sufficiat uobis ascendisse in Hierusalem. ecce sunt dii tui Israel qui reduxerunt te de terra Aegypti. et posuit unam in Bethel et unam dedit in Dan. et factum est hoc uerbum in peccatum, et antecedebat populus ante faciem unius uitulae usque Dan. et fecerunt domos in excelsum, et fecit sacerdotes partem aliquam populi, qui non erant ex filiis Leui. et fecit Hieroboas diem festum in mense octauo in quinta decima mensis secundum diem festum Iuda, et ascendit in sacrario quod fecit in Bethel, ut sacrificaret ante uitulas quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit. et ascendit in sacrarium quod fecit in quinto decimo die mense octauo in die festo quem finxit a corde suo, et fecit diem festum filiis Israel . Nolo ergo glorieris quod, cum idololatriam sis gerens, tamen uiuas regni possidens gloriam, quando uideas hunc Hieroboam uitulas fecisse aureas, populum Israelitarum conuertisse ad idololatriam et tamen non solum non statim ut deliquerat extinctum, sed et diu uiuere permissum. numquid non potuerat deus eosdem reges idololatres remouere? sed ostensum est quam sitis ingrati deo uos, qui cum tantum\' exaltemini, tamen ipsum qui uos exaltat non solum 2 m Reg. ib. (cf. 11, 26) 5 ib. 12, 20 8 ib. 12, 26-52 3 ephrem 11 habiit 20 quot 27 israhelitarum 28 idolatriam prius non s. I. m. 1 30 idololatres V, idololatras v 32 obliniscamini (a inter scribendum ex i corr.) obliuiscamini, sed et adhuc eundem in semis eius persequamini, religionem eius tollere cupientes e medio. quod ita esse ei istius regis cognosce facto Hieroboae, qui cum fuerit filius ancillae, cum se meminisset ortum de meretrice, cum regnum acceperit domini sui Salomonis in obprobrium eiusdem Salomonis, cur de(re)linquens deum ad idola semet uerterit, cum, inquam, sciuerit sibi regnum datum a deo Hieroboas, propterea quod Salomon dominus eius idola fuisset secutus, tamen haec omnia ducens pro nihilo cogitauit idola facere, et ipsis cum omni populo qui deo seruiebat esse mancipatus quam deo uiuo, qui illum ex mulieris meretricis filio fecerat regnum habere Salomonis domini sui. ne itaque mireris quod uobis . ingratis in ipsum delinquentibus parcat, sed illud hortor uideas, quod, tarde licet, si in hac tua manseris nequitia, sis percepturus ea quae omnes in sacrilegio perceperunt praedecessores tui. hortamur ut temet tantis a malis eripere digneris. et es habens insuper, non tu primus facis. uidemus etiam istum Hieroboam commonitionem domini duxisse pro nihilo. et factum est, inquit, in tempore illo, et Hieroboas exiit de Hierusalem, et inuenit eum Achias Silonites prophetes in uia, et Achias opertus erat uestimento nouo, et ambo erant in campo. et adprehendit Achias uestimentum suum nouum quod super se habebat et dirupit illud duodecim scissuris et dixit ad Hieroboam: accipe tibi decem scissuras, quoniam haec dicit dominus deus Israel: ecce ego disrumpo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra; et duo sceptra erunt illi propter seruum meum Dauid et propter Hierusalem ciuitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel, pro quibus dereliquit me Salomon, et fecit Astarte idolo inmundo Sydoniorum et Cama idolo Moab et regi eorum religioni filiorum 19 m Reg. 11, 29—38 6 delinquens Vv, derelinquens Latinius, delinquens in Col., relinquens fort . 13 ortor m. 1 15 prodecessores V, em. v 17 exempla uel fc; tale quid exciaisse uidetur 24 heroboam m. 1 28 omni Ammon, et non abiit in uias meas, ut faceret quod rectum est coram me, sicut fecit Dauid pater eius. et non accipiam regnum totum de manu eius in diebus uitae eius propter Dauid seruum meum quem elegi, quoniam contra faciam illi per omnes dies uitae eius. et accipiam regnum de manu fili eius, et dabo tibi sceptra decem, filio autem eius dabo duo sceptra, ut sit positio seruo meo Dauid omnibus diebus coram me in Hierusalem ciuitate, quam elegi mihi, ut ponerem nomen meum ibi. et accipiam te et regnabis in quibus concupiscit anima tua, et tu eris rex in Israel. et erit si custodieris omnia quaecumque praecepero tibi et ieris in uias meas et feceris quod rectum est in conspectu meo et custodieris praecepta mea et mandata meas sicut fecit Dauid seruus meus, et ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem, sicut aedificaui Dauid . cum audierit haec a deo homo ortus qui fuerit ex meretrice, homo qui se meminerat natum de genere seruili, numquid, posteaquam impleta sunt omnia quae promiserat dominus, illi qui sibi tanta promiserat est obsecundatus? et non statim ut exaltatum se uidit, contra ipsum auspicatus est? non statim, quomodo fuisset deus derelictus ab omnibus cultoribus suis, opera est data per Hieroboam? Dicitur tibi a nobis, quod nisi te correxeris, nisi in uiis deo placitis esse coeperis, sis nouo periturus exemplo; et tu in tua manens es iniquitate, in tuo es perseuerans sacrilegio. non nouum, siquidem isti Hieroboae regi et deus per hominem suum illa quae iam dicta sunt perferri fecerit et cum ingenti detinetur filius eius infirmitate, miserit ad dei domesticum et audierit futura, et tamen cum ea quae sibi fuerant etiam mala promissa uideret impleri, ille magis atque magis contra deum fecerit, dei uoluerit destrui domum. et homo, inquit, erat ex Silo et nomen ei Achiab, et hic erat sexaginta an- 30 m Reg. 12,ainter 24 et 25 (14, 2—11) 15 hortus 24 prius es B. l. m. 1 25 quod et deus coni. Col . 31 ex Silo coni. TUius in notis, exilon V, exilis v et Sabat., in Silo- Latinim Achiab, et hic coni. Tilius, achiabeth Vv norum et uerbum domini erat cum illo. et dixit Hieroboam ad uxorem suam: surge et accipe in manu tua homini dei panes et collyrides filiis eius et uuas et uas mellis. et surrexit mulier et fecit sicut dixit ei uir eius. et Achiab homo senex erat ualde et oculi eius caliginabantur uidere. et surrexit mulier ex Baria et abiit. et factum est, cum intrasset ipsa in ciuitate ad Achiab Selonitem, et dixit Achiab puero suo: exi nunc in obuiam Annae uxori Hieroboam et dices ei : intra et noli stare, quoniam haec dicit dominus: dura ego mitto in te. et intrauit Anna ad hominem dei, et dixit ei Achiab: ut quid mihi adtulisti panes et uuam et collyrides et uas mellis? haec dicit dominus: ecce tu ibis a me, et erit cum intraueris portam ciuitatis Arira, et puellae tuae exient in obuiam et dicent tibi: puer mortuus est. quoniam haec dicit dominus: ecce ego disperdo huius Hieroboam mingentem ad parietem; et erunt mortui eius Hieroboam in ciuitatem et comedent eos canes, et mortui erunt ei in agro et comedent eos uolucres caeli . non est, inquam, nonum, si tu in hac pertinacia sis perstans, cum cognoscas istum Hieroboam his omnibus non deterritum rebus; statim etenim, ut fuerat dictum ab homine dei, ut ingressa est mulier ciuitatem, filius eorum mortuus est; et tamen non conspexit Hieroboas quid ei deus, propterea quod eum dereliquisset et populum secum perire fecisset, fuisset repraesentaturus, nec timuit ex morte filii sui, quod et cetera illum possint subsequi, sed in sua senuit uersutia; usque adeo etenim inpos mentis fuerat factus Hieroboas, ex quo recesserat ab eo qui regnum tradiderat illi, ut cum dixisset: uade ad dei hominem et disce an moriturus sit filius noster, et didicerit per dei hominem, quod non solum filius eorum esset moriturus, sed et in cuncto eius regno imminerent pericula, ille tamen, ut semel statuerat, diabolo seruire maluit. 28 m Reg. 14, 2. S 3 collirides 6 baria Vv, ∑ αριρά LXX et Latinius 11 collirides 12 erit V, ecce v 13 Sarira Lat . 16 pariemtem 23 derelinquisset 30 cuncta ad hominem dei sciscitandum mittit de futuris, et eum ad cuius hominem mittit despuit et facit in contumeliam maiestatis eius uitulas et has adorare secum facit populum. haec egit, et tamen non ilico est extinctus, sed diu in regno superfuit. et tu dicis: si fuissem haereticus, si, ut dicunt Lucifer, Pancratius et Hilarius, dei inpugnarem religionem, iam in me fuisset uindicatum . accipe adhuc quid huic contigerit Hieroboam regi, et tamen quomodo nec sic conuertatur ad deum, sed magis in suo perseuerans mortuus fuerit scelere, in suo defecerit sacrilegio: et fecit Hieroboam diem festum in mense octauo in die festo quinto decimo mensis secundum diem festum Iuda, et ascendit in sacrificium quod fecit in Bethel, ut sacrificarent uitulis quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit, et ascendit in sacrarium quod fecit in quinto decimo die mense octauo in die festo quem finxit a corde suo, et fecit diem festum filiis Israel et ascendit in sacrarium ut sacrificaret. et ecce homo dei ex Iuda aduenit in uerbo domini in Bethel, et Hieroboam stabat super aram suam sacrificare; et propheta inuocauit ad aram in uerbo domini dicens:s o sacrarium, sacrarium, haec dicit dominus: ecce filius nascetur in domo Dauid, et Iosias erit nomen illi, et sacrificabit in te sacerdotes excelsorum qui sacrificant in te, et ossa hominum conburet in te. et dabit in illa die prodigium quod locutus est dominus: ecce sacrarium disrumpetur et effundetur pinguedo quae est in eo. et factum est, ut audiuit uerba hominis dei inuocantis in aram quae in Bethd erat, et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite eum. et arida facta est manus regis quam extendit in eum, et non potuit reducere eam ad se. et sacrificium ruptum est, et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum prodigium quod dixit. homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit homini dei: roga faciem domini dei tui, ut reuertatur manus mea 10 m Reg. 12, 32 - 13, 7 8 fecit v 12 sacrificium] cf. p. 43, 20 18 sacrificaret] cf. ib . 22 in te v, inter V; xai ϑὑσει έπὶ ah rovg ὶερει̃ς LXX 26 quae t7, quod V betel m. 1 \' ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum . inpleta cum uiderit et prodigia quae fuerant ore hominis prolata dei et brachium impium porrectum ad dei hominis necem repente aridum factum pro metu, illico etiam per dei cultoris precem factum incolume, numquid idololatriam quam ipse constituerat dissipauit? numquid diem festum quem ipse finxerat ex corde suo tandem tollit e medio? minime; sed in ea pertinacia praesumptionis suae inuenitur mortis suscepisse diem. non ergo mirari poterimus, si, quod deus auertat a te, in haeresi tua censueris mortis diem suscipere, quandoquidem etiam signis ac prodigiis non potuerint priores consacrilegi tui reuocari ad solum deum colendum. dicit enim de Hieroboam sancta scriptura: et post hoc non est reuersus Hieroboas a malitia sua, sed reuersus est et fecit ex parte populi sacerdotes excelsorum. qui enim uolebat adleuabat manum suam, et fiebat sacerdos in excelsis. et factum est hoc uerbum in peccatum in domum Hieroboam et in interitum et in exterminium a facie terrae .