<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa003.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Vsitatum quia habere dignaris uerbum, quod enim nisi <lb/>
            et integre crederes et haec quae geris circa nos deo essent <lb/>
            placita, iam fuisses extinctus, paucorum tibi in apostasia atque <lb n="5"/>
            crudelitate aequalium regum facta desideraui reserare, quo <lb/>
            possit uox illa tua sepeliri quae dicat: <hi rend="italic">nisi catholica esset <lb/>
            fides Arrii, hoc est mea, nisi placitum esset deo quod illam <lb/>
            persequar fidem quam contra nos scripserint apud Niciam, <lb/>
            numquam profecto adhuc in imperio florerem</hi>. non illorum <lb n="10"/>
            regum facio mentionem qui a dei notitia fuerunt alieni; de <lb/>
            his solis tracto qui in Iudaea noscuntur regnasse. in libro <lb/>
            Iudicum inuenimus Ierobabelem filium Iosiae electum a deo <lb/>
            et dictum ei: <hi rend="italic">uade in fortitudine tua, et saluum facies Israel <lb/>
            de manu Madiae. nonne ecce mitto te </hi>? et infra: <hi rend="italic">ego ero. tecum,<lb n="15"/>
             et percuties Madiam quomodo unum hominem</hi>. quem Madiam <lb/>
            loquitur scriptura habuisse multitudinem tamquam arenam <lb/>
            maris. at ubi impleta sunt cuncta quae deus Gedeoni promisit, <lb/>
            ubi se exaltatum ex humili, locupletatum ex paupere, <lb/>
            regem factum uidit ex plebeia conditione, quid statim facit? <lb n="20"/>
            nempe dicit ad populum: <hi rend="italic">date mihi unusquisque inaurem de <lb/>
            praeda sua. qui cum accepisset pondus inaurium aureorum <lb/>
            ad mille septingentos siclos praeter bracchialia et torques et <lb/>
            operimenta et purpuram, quae super reges Madiam erant, et <lb/>
            praeter torques aureas, quae in collo camellorum aduersariorum,</hi>

<note type="footnote">14 Iudic. 6, 14 15 ib. 6, 16 21 ib. 8, 24-27 </note>

<note rend="script" type="footnote">IWCIPIT De ReeiB. APOSTATICIS Lb I. 6 regum (e <hi rend="italic">in ras.)</hi> 11 men- <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">tionem////// (tionem eras.)</hi> 14 <hi rend="intraline">dic</hi>ettum 18 at <hi rend="italic">ex</hi> ad hubi <lb/>
            \' 21 data 23 brachalia <hi rend="italic">v</hi> 25 que camelorum <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote">3* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="36"/>
            quid dicit fecisse Gedeonem sacra scriptura? <hi rend="italic">et fecit illa <lb/>
            Gedeon in Ephod, et statuit illud in ciuitate sua Epkrath; <lb/>
            et fornicati sunt filii Israel ibi et factum est Gedeoni et domui <lb/>
            eius in scandalum</hi>. numquidnam distulit diebus aliquantis, <lb/>
            et sic hanc est operatus contra deum malignam operam? <lb n="5"/>
            numquidnam reminisci potuit, cum haec fuisset aggressus <lb/>
            facere, quod dixisset ei <hi rend="italic">deus: uade, ego ero tecum</hi>? ubi est <lb/>
            illud, quod secundum praeceptum dei demolierit Baal et lucos <lb/>
            eius exciderit et deo obtulerit sacrificium ? ubi est illud quod <lb/>
            dixit ad dei nuntium sibi dicentem? <hi rend="italic">dominus tecum potens <lb n="10"/>
            uirtute. in me, domine, et si est dominus nobiscum, et quid <lb/>
            adprehenderunt nos omnia mala haec ? et ubi sunt mirabilia <lb/>
            eius, quae retulerunt nobis patres nostri dicentes: non ex <lb/>
            Aegypto adduxit nos deus ? et nunc spreuit nos et tradidit nos<lb/>
            in manu Madiae dominus</hi>. numquid repetebat tempore quo <lb n="15"/>
            contra deum facere temptauit, quod illa consecuti fuissent <lb/>
            mala propter idololatriam? at ubi erepti sunt, ut uiuerent sine <lb/>
            aduersariorum timore, ab omnibus illis malis quibus se dicebat <lb/>
            cum omni praegrauatum populo, ilico facit rem, per quam et <lb/>
            ipse et omnis pariter populus propter idololatriam fuisset <lb n="20"/>
            traditus in manus aduersariorum. audierat deum, quod idolis <lb/>
            seruissent derelicto deo, illis cuncta illa mala accidisse; <lb/>
            meminerat prophetam locutum, et tamen ea die, qua nihil <lb/>
            facti sunt ante eos inimici eorum, censuit rex ille in uecordia, <lb/>
            cui dignaris esse similis, idolis quam deo qui illa sibi praestiterat<lb n="25"/>
            fuisse famulandum. <hi rend="italic">et fecerunt,</hi> inquit scriptura, <hi rend="italic">filii <lb/>
            Israel malignum ante dominum deum, et tradidit in manus <lb/>
            Madiae annis septem, et praeualuit manus Madiae ualde super <lb/>
            Israel. et fecerunt sibi Israel ante faciem Madiae cryptas in <lb/>
            montibus et speluncas et monumenta. et factum est quando</hi>

<note type="footnote"> 1 ludie. 8, 27 7 ib. 6, 16 10 ib. 6, 12. 18 26 ib. 6, 1-10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Gedeon qui et Ierobabel fecit Ephod <hi rend="italic">v</hi> 2 Ephrath <hi rend="italic">v,</hi> ingofera <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            4 debus 6 fuisset <hi rend="italic">Latinius,</hi> fecisset <hi rend="italic">Vv</hi> 8 baal (h <hi rend="italic">m. rec.)</hi> <lb/>
            11 ut quid <hi rend="italic">fort</hi>. 18 nonne <hi rend="italic">Latinius,</hi> nunc <hi rend="italic">v</hi> 17 ad <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            20 pariter] pa///riret 21 traditos <hi rend="italic">m. 1</hi> deum] ideo <hi rend="italic">uel</hi> a deo <hi rend="italic">fort.,</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">(uel</hi> deum — attulisse <hi rend="italic">uel</hi> propter deum — accidisse) <hi rend="italic">coni. Coleti</hi> <lb/>
            26 inquid 29 criptas </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="37"/>
            <hi rend="italic">seminabat Israel, ascendebant Madiam et Amalech et filii<lb/>
             Orientis et ascendebant super eum et committebant cum eis <lb/>
            et corrumpebant fines terrae, usque dum uenias Gasam, et <lb/>
            non relinquebant ad uitam huic Israel ouem nec uitulum nec<lb/>
            asinum. quoniam ipsi et iumenta eorum ascendebant, et tabernacula <lb n="5"/>
            sua adferebant et camelos suos ducebant et adueniebant <lb/>
            sicut lucustae in multitudine, quoniam non erat numerus,<lb/>
             et adueniebant super terram corrumpere eam. et pauper factus <lb/>
            Israel a facie Madiae. et clamauerunt filii Israel ad dominum <lb/>
            et factum est eo quod clamauerint filii Israel ad dominum<lb n="10"/>
             propter Madiam, misit dominus uirum prophetam ad filios <lb/>
            Israel et dixit illis: haec dicit dominus deus Israel: ego sum <lb/>
            qui adduxi uos ex Aegypto et eduxi uos de domo seruitutis<lb/>
             et abstuli uos de manu regis Aegypti et de manu omnium <lb/>
            persequentium uos, et eieci illos a facie uestra et dedi uobis<lb n="15"/>
             terram eorum. et dixi uobis: ego sum dominus deus uester, <lb/>
            non timebitis deos Amorrhaeorum, in quibus uos inhabitatis <lb/>
            in terra ipsorum, et non exaudistis uocis meae</hi>. quid post <lb/>
            hanc increpationem domini facit Hierobabel, qui dicitur etiam <lb/>
            Gedeon? mox ut inimicum suum uidet deductum ad nihilum, <lb n="20"/>
            mox ut uniuersi illi aduersarii qui ut arena maris fuisse <lb/>
            narrantur sunt mactati,\' et non ingenti numero Israelitarum, <lb/>
            sed in trecentis uiris, mox ut omnes reges uidit alienigenas <lb/>
            interfectos; fabricat eam rem per quam possint in deum delinquere <lb/>
            filii Israel; et tamen quadraginta annis etiam post <lb n="25"/>
            tantum facinus commissum regnasse hic in Israel inuenitur. <lb/>
            non erit ergo mirandum, si et tu sacrilegus adhuc degas in <lb/>
            corpore, quando uideas Gedeonem regem quadraginta annis <lb/>
            uixisse post idololatriam commissam regnoque suo potitum; <lb/>
            etenim quieuisse Israelitas quadraginta annis nec aduersarios <lb n="30"/>
            in eos omnino permissos nec ullum eisdem fuisse dominatum

<note type="footnote"> 3 uenirent <hi rend="italic">Sabatier</hi> 7 locustae <hi rend="italic">v</hi> 9 faciae <hi rend="italic">fere semper</hi> <lb/>
            10 et factum — ad dominum <hi rend="italic">om. v</hi> 11 madian 17 dafeos amorreorum <lb/>
            18 uocem meam <hi rend="italic">v</hi> 20 uidit <hi rend="italic">Latinius; cf. I. 23</hi> <lb/>
            22 israhelitarum 26 hic s. <hi rend="italic">l, m. 1</hi> 29 regnumque suum <hi rend="italic">exspectes</hi> <lb/>
            31 eis idem v </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            ex alienigenis, propterea quod exclamassent ad deum, scriptura <lb/>
            loquitur sacra. talia circa consacrilegos tuos fecit bona deus, <lb/>
            ostendens se quidem totum potentem, illos tamen indignos ad <lb/>
            consequendam requiem, qui nec una die quidem post receptam <lb/>
            requiem tantorum periculorum illi, qui tantam praestiterat<lb n="5"/>
            misericordiam, seruire delegissent. cum tales fuerint Israelitae, <lb/>
            tamen pro sua pietate pepercit eis etiam post haec <lb/>
            gerentibus idololatriam, nec statim reddidit, sed iterum tempore <lb/>
            quo ei placuit tamen reddidit; non eis inpune idololatriae <lb/>
            reatus cedere potuit. ita et tibi, Constanti, erit <lb n="10"/>
            repraesentaturus, nisi tibi prouideris interea. si Israelitae <lb/>
            seruientes daemonibus, derelinquentes deum, cum iam extranei <lb/>
            fuissent a notitia effecti dei, tamen mox ut ascendit in corda <lb/>
            illorum, quia ille sit deus totum potens qui eorum patres <lb/>
            eduxisset de terra Aegypti, exauditi sunt et liberati de manu<lb n="15"/>
            Madiae et ab omnibus persequentibus, quid sentis arbitrari <lb/>
            nos posse Christianos eripi de manibus tuis? an negas nec, <lb/>
            quod sciam, es peruidens nos tantum deum colere Abrahae <lb/>
            Isaac et Iacob et omnium prophetarum apostolorum et martyrum? <lb/>
            crede mihi, quia auditi sumus et audiemur, ut tu<lb n="20"/>
            possis cum omni tua fragili sublimitate iacere sub omnium <lb/>
            eius seruorum calce; sed et quod morulae aliquae fiant, ut <lb/>
            non iam sanctae suae ecclesiae extinctis uobis Arrianis tribuat <lb/>
            plenam securitatem pacis, est causa illa, quia sit dignum te <lb/>
            aduersario saeuiente ad omnium ueniri probationem. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Dicis: <hi rend="italic">si male fecissem, si haeresim tenerem, iam in me<lb/>
             deus uindicasset</hi>. audis sacram loquentem scripturam etiam <lb/>
            alienigenae diu pepercisse dominum, et tamen postea con- <lb/>
            . secutos merita factorum suorum. <hi rend="italic">dixit Samuhel ad Saul: misit <lb/>
            me dominus, ut ungerem te super Israel in regem, et nunc <lb n="30"/>
             audi uocem uerbi domini: haec dicit dominus omnipotens:</hi>

<note type="footnote"> 29 I Reg. 15, 1-3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 <lb/>
            1 quo 6 ierahelitae 8 idolatriam temporum <hi rend="italic">v</hi> 17 negas <lb/>
            nec <hi rend="italic">scripsi,</hi> negne <hi rend="italic">V,</hi> necne <hi rend="italic">v</hi> 18 sciam] etiam <hi rend="italic">Lugdun</hi>. 25 uenire <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> inueniri <hi rend="italic">Latinius falso;</hi> ad o. veniri probationem <hi rend="italic">idem significat quod</hi> <lb/>
            omnes probari </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            <hi rend="italic">nunc defendam quae fecit Amalec tibi, Israel, quemadmodum <lb/>
            obuiauit tibi in uia quam ascendisti de Aegypto. et nunc<lb/>
             uade et percuties Amalec et omnia ipsius, et non concupisces<lb/>
             ex illis aliquid, sed exterminabis illum et anathematisabis<lb/>
             illum et omnia illius, et non parces illi et occides omnia illius <lb n="5"/>
            a uiro usque ad mulierem et ab infante usque ad nutrientem</hi>. <lb/>
            et infra: <hi rend="italic">et uenit Saul usque ad ciuitatem Amalec, et accessit<lb/>
             et obsedit Amalec in torrente. et dixit Saul ad Cinaeum: <lb/>
            uade et declina e medio, et declina ab Amalec, et noli adponere <lb/>
            te cum illo, quoniam tu fecisti misericordiam cum <lb n="10"/>
            filiis Israel, cum ascenderent ex Aegypto. et declinauit Cinaeus <lb/>
            de medio Amalec, et percussit Saul Amalec ab Euilat usque <lb/>
            Sur, quae est contra faciem Aegypti. et conprehendit Saul<lb/>
             Agag regem Amalec uiuum et omnem populum eius occidit <lb/>
            in ore gladii</hi>. uides quomodo, tarde licet, consecuti fuerint <lb n="15"/>
            sceleris sui factum, et tu inquis: <hi rend="italic">nisi bene agerem, numquam<lb/>
             diu regnarem</hi>. ipsum etiam Saul inuenimus contra domini <lb/>
            mandatum quia fecerit, quod fuerit reprobatus, et tamen diu <lb/>
            regnauerit post reprobationem, posteaquam dixit ad Samuhel <lb/>
            deus: <hi rend="italic">paenitet me unxisse in regem Saul</hi>. et tu inquis: <hi rend="italic">ego <lb n="20"/>
            nisi recte fuissem credens, nisi quomodo est deo placitum <lb/>
            uiuerem, numquam profecto nunc usque imperarem</hi>. et ut <lb/>
            haec penitus possis haurire quae. dicimus propter Saul, accipe <lb/>
            quae contra domini fecerit mandatum: <hi rend="italic">et accepit Saul et omnis <lb/>
            populus eius Agag regem et bona gregum et armentorum et<lb n="25"/>
             escarum et uinearum et omnium bonorum, et noluerunt disperdere <lb/>
            omnia bona, sed et omne opus pretiosum reseruauerunt <lb/>
            et superuacua disperdiderunt. et factum est uerbum domini <lb/>
            ad Samuhelem dicens: paenitet me quod constituerim regem <lb/>
            Saul, quoniam auersus est a me et uerba mea non statuit. <lb n="30"/>
            et contristatus est Samuhel et clamauit ad deum tota nocte</hi>

<note type="footnote"> 7 I Beg. 15, 5-8 20 ib. 15, 11 24 ib. 15, 9-12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nunc Amalech 4 illud 8 cineum 11 cineus <lb/>
            20 penitet 23 paenitus <hi rend="italic">fere semper</hi> 25 gregum <hi rend="italic">Sabatier,</hi> rSgum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 29 penitet <hi rend="italic">fere semper</hi> mę </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            <hi rend="italic">et ante lucem, et Samuhel abiit in obuiam israel</hi>. et infra: <lb/>
            <hi rend="italic">et uenit Samuhel ad Saul, et ecce Saul offerebat holocaustum <lb/>
            domino et initia praedarum quae attulit ex Amalec. et peruenit<lb/>
             Samuhel ad Saul, et dixit illi Saul: benedictus es tu<lb/>
             domino, statui omnia quae locutus est dominus. et dixit Samuhel:<lb n="5"/>
            et quae est uox huius gregis in auribus meis et uox boum <lb/>
            quam ego audio? et dixit Saul: de Amalec adtuli ea quae <lb/>
            p raedauit populus optima gregis et boum, ut inmolentur domino <lb/>
            deo tuo regi; reliqua autem disperdidi et exterminaui. et dixit <lb/>
            Samuhel ad Saul: nonne minimus eras in conspectu dux sceptrorum <lb n="10"/>
            de tribu Israel, et unxit te dominus in regem super <lb/>
            Israel, et immisit te dominus in uia et dixit tibi: uade et <lb/>
            disperde illos qui peccant in me, Amalec, et expugnabis illos <lb/>
            usque dum consumes illos ? et quare non audisti uocem domini, <lb/>
            sed impetiuisti ad praedam et fecisti quod malignum est coram <lb n="15"/>
            domino? et dixit Saul: quoniam audiui populum, abii in uia<lb/>
             quam misit me deus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec <lb/>
            disperdidi. et accepit populus praedam gregis et armenta <lb/>
            primaria illorum quae disperdidi, ut sacrificem coram domino<lb/>
             deo nostro in Galgala. et dixit Samuhel; numquid uult dominus<lb n="20"/>
            holocausta et sacrificia magis quam exaudire uocem domini ? <lb/>
            et ecce dictoaudientia melior est quam sacrificium et oboedientia<lb/>
             quam adipes arietum. quoniam peccatum abominatio est, <lb/>
            dolores et gemitus ad te adduxisti. pro quibus nullius momenti<lb/>
             fecisti uerbum domini, nullius momenti te faciet dominus ne<lb n="25"/>
             . regnes. et dixit Saul ad Samuhel: peccaui quoniam praeteriui<lb/>
             uerbum domini et uerbum tuum, quoniam timui populum, et<lb/>
             audiui uocem illorum. et nunc aufers peccatum meum, reuertere <lb/>
            mecum, adorabo dominum deum tuum. et dixit Samuhel<lb/>
            ad illum: disrumpet dominus regnum tuum ex Israel de manu <lb n="30"/>
            tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te</hi>. et infra: <hi rend="italic">et</hi>

<note type="footnote"> 2 I Reg. 15, 13—28 31 ib. 15, 35 — 16, 1 </note>

<note type="footnote"> 6 *meia 9 deo <hi rend="italic">om. v</hi> regi <hi rend="italic">exp. Latinius</hi> 11 tribus <lb/>
            uncxit 12 <hi rend="italic">et</hi> 16 uiam <hi rend="italic">v</hi> 21 exaudi*re (d <hi rend="italic">eras.)</hi> 22 dicto audientia <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> dico <hi rend="italic">(uel</hi> dicito): audientia <hi rend="italic">v</hi> 28 aufer <hi rend="italic">v</hi> 29 deum <hi rend="italic">8. I</hi>. m. <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            31 illut </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
             <lb/>
            <hi rend="italic">non adiecit Samuhel amplius uidere Saul usque ad diem mortis<lb/>
             suae, quoniam lugebat Samuhel in Saul, et dominum paenituit<lb/>
             quoniam regem fecit Saul super Israel. et dixit dominus ad<lb/>
             Samuhel: quousque luges tu in Saul? ecce ego expello illum<lb/>
            ne regnet super Israel, et imple cornu tuum oleo, et ueni, <lb n="5"/>
            mittam te ad Iesse usque in Bethlehem, quoniam audiui in <lb/>
            filiis Iesse mihi in regem</hi>. cognoscere iam poteris, Constanti, <lb/>
            etiam reprobatos a domino, etiam ad aeternam destinatos <lb/>
            mortem diu regnare post delictum graue commissum, quandoquidem <lb/>
            uideas, posteaquam unctus fuerit in regem gloriosus <lb n="10"/>
            filius Iesse Dauid, tamen Saul diu regnauerit et persequendi <lb/>
            etiam eum, quem sibi deus in prophetam atque regem elegerat, <lb/>
            habuerit potestatem; malus bonum, iniustus iustum, deo odibilis <lb/>
            persequebatur eum quem diligebat deus. cum haec ita <lb/>
            sint, ne glorieris, quia post tantum facinus perpetratum sis . <lb n="15"/>
            uiuens hactenus ut uixerit Saul; sed aduerte, cuiusmodi uindicta <lb/>
            processerit circa Saul quod et circa te possit procedere, <lb/>
            nisi tibimet consulas. si enim circa illum sic est indignatus <lb/>
            dominus, primo cur praedam contra interdictum acceperit, <lb/>
            secundo cur eius hominem Dauid fuerit persecutus, quanto <lb n="20"/>
            magis circa te indignationis eius procedat uindicta necesse <lb/>
            est, circa te, cuius adeo ingentia sunt scelera, ut etiam in <lb/>
            sacrilegii uenires reatum. 
</p></div></div></body></text></TEI>