Vsitatum quia habere dignaris uerbum, quod enim nisi et integre crederes et haec quae geris circa nos deo essent placita, iam fuisses extinctus, paucorum tibi in apostasia atque crudelitate aequalium regum facta desideraui reserare, quo possit uox illa tua sepeliri quae dicat: nisi catholica esset fides Arrii, hoc est mea, nisi placitum esset deo quod illam persequar fidem quam contra nos scripserint apud Niciam, numquam profecto adhuc in imperio florerem . non illorum regum facio mentionem qui a dei notitia fuerunt alieni; de his solis tracto qui in Iudaea noscuntur regnasse. in libro Iudicum inuenimus Ierobabelem filium Iosiae electum a deo et dictum ei: uade in fortitudine tua, et saluum facies Israel de manu Madiae. nonne ecce mitto te ? et infra: ego ero. tecum, et percuties Madiam quomodo unum hominem . quem Madiam loquitur scriptura habuisse multitudinem tamquam arenam maris. at ubi impleta sunt cuncta quae deus Gedeoni promisit, ubi se exaltatum ex humili, locupletatum ex paupere, regem factum uidit ex plebeia conditione, quid statim facit? nempe dicit ad populum: date mihi unusquisque inaurem de praeda sua. qui cum accepisset pondus inaurium aureorum ad mille septingentos siclos praeter bracchialia et torques et operimenta et purpuram, quae super reges Madiam erant, et praeter torques aureas, quae in collo camellorum aduersariorum, 14 Iudic. 6, 14 15 ib. 6, 16 21 ib. 8, 24-27 IWCIPIT De ReeiB. APOSTATICIS Lb I. 6 regum (e in ras.) 11 men- tionem////// (tionem eras.) 14 dic ettum 18 at ex ad hubi \' 21 data 23 brachalia v 25 que camelorum v 3* quid dicit fecisse Gedeonem sacra scriptura? et fecit illa Gedeon in Ephod, et statuit illud in ciuitate sua Epkrath; et fornicati sunt filii Israel ibi et factum est Gedeoni et domui eius in scandalum . numquidnam distulit diebus aliquantis, et sic hanc est operatus contra deum malignam operam? numquidnam reminisci potuit, cum haec fuisset aggressus facere, quod dixisset ei deus: uade, ego ero tecum ? ubi est illud, quod secundum praeceptum dei demolierit Baal et lucos eius exciderit et deo obtulerit sacrificium ? ubi est illud quod dixit ad dei nuntium sibi dicentem? dominus tecum potens uirtute. in me, domine, et si est dominus nobiscum, et quid adprehenderunt nos omnia mala haec ? et ubi sunt mirabilia eius, quae retulerunt nobis patres nostri dicentes: non ex Aegypto adduxit nos deus ? et nunc spreuit nos et tradidit nos in manu Madiae dominus . numquid repetebat tempore quo contra deum facere temptauit, quod illa consecuti fuissent mala propter idololatriam? at ubi erepti sunt, ut uiuerent sine aduersariorum timore, ab omnibus illis malis quibus se dicebat cum omni praegrauatum populo, ilico facit rem, per quam et ipse et omnis pariter populus propter idololatriam fuisset traditus in manus aduersariorum. audierat deum, quod idolis seruissent derelicto deo, illis cuncta illa mala accidisse; meminerat prophetam locutum, et tamen ea die, qua nihil facti sunt ante eos inimici eorum, censuit rex ille in uecordia, cui dignaris esse similis, idolis quam deo qui illa sibi praestiterat fuisse famulandum. et fecerunt, inquit scriptura, filii Israel malignum ante dominum deum, et tradidit in manus Madiae annis septem, et praeualuit manus Madiae ualde super Israel. et fecerunt sibi Israel ante faciem Madiae cryptas in montibus et speluncas et monumenta. et factum est quando 1 ludie. 8, 27 7 ib. 6, 16 10 ib. 6, 12. 18 26 ib. 6, 1-10 1 Gedeon qui et Ierobabel fecit Ephod v 2 Ephrath v, ingofera V 4 debus 6 fuisset Latinius, fecisset Vv 8 baal (h m. rec.) 11 ut quid fort . 18 nonne Latinius, nunc v 17 ad m. 1 20 pariter] pa///riret 21 traditos m. 1 deum] ideo uel a deo fort., enim (uel deum — attulisse uel propter deum — accidisse) coni. Coleti 26 inquid 29 criptas seminabat Israel, ascendebant Madiam et Amalech et filii Orientis et ascendebant super eum et committebant cum eis et corrumpebant fines terrae, usque dum uenias Gasam, et non relinquebant ad uitam huic Israel ouem nec uitulum nec asinum. quoniam ipsi et iumenta eorum ascendebant, et tabernacula sua adferebant et camelos suos ducebant et adueniebant sicut lucustae in multitudine, quoniam non erat numerus, et adueniebant super terram corrumpere eam. et pauper factus Israel a facie Madiae. et clamauerunt filii Israel ad dominum et factum est eo quod clamauerint filii Israel ad dominum propter Madiam, misit dominus uirum prophetam ad filios Israel et dixit illis: haec dicit dominus deus Israel: ego sum qui adduxi uos ex Aegypto et eduxi uos de domo seruitutis et abstuli uos de manu regis Aegypti et de manu omnium persequentium uos, et eieci illos a facie uestra et dedi uobis terram eorum. et dixi uobis: ego sum dominus deus uester, non timebitis deos Amorrhaeorum, in quibus uos inhabitatis in terra ipsorum, et non exaudistis uocis meae . quid post hanc increpationem domini facit Hierobabel, qui dicitur etiam Gedeon? mox ut inimicum suum uidet deductum ad nihilum, mox ut uniuersi illi aduersarii qui ut arena maris fuisse narrantur sunt mactati,\' et non ingenti numero Israelitarum, sed in trecentis uiris, mox ut omnes reges uidit alienigenas interfectos; fabricat eam rem per quam possint in deum delinquere filii Israel; et tamen quadraginta annis etiam post tantum facinus commissum regnasse hic in Israel inuenitur. non erit ergo mirandum, si et tu sacrilegus adhuc degas in corpore, quando uideas Gedeonem regem quadraginta annis uixisse post idololatriam commissam regnoque suo potitum; etenim quieuisse Israelitas quadraginta annis nec aduersarios in eos omnino permissos nec ullum eisdem fuisse dominatum 3 uenirent Sabatier 7 locustae v 9 faciae fere semper 10 et factum — ad dominum om. v 11 madian 17 dafeos amorreorum 18 uocem meam v 20 uidit Latinius; cf. I. 23 22 israhelitarum 26 hic s. l, m. 1 29 regnumque suum exspectes 31 eis idem v ex alienigenis, propterea quod exclamassent ad deum, scriptura loquitur sacra. talia circa consacrilegos tuos fecit bona deus, ostendens se quidem totum potentem, illos tamen indignos ad consequendam requiem, qui nec una die quidem post receptam requiem tantorum periculorum illi, qui tantam praestiterat misericordiam, seruire delegissent. cum tales fuerint Israelitae, tamen pro sua pietate pepercit eis etiam post haec gerentibus idololatriam, nec statim reddidit, sed iterum tempore quo ei placuit tamen reddidit; non eis inpune idololatriae reatus cedere potuit. ita et tibi, Constanti, erit repraesentaturus, nisi tibi prouideris interea. si Israelitae seruientes daemonibus, derelinquentes deum, cum iam extranei fuissent a notitia effecti dei, tamen mox ut ascendit in corda illorum, quia ille sit deus totum potens qui eorum patres eduxisset de terra Aegypti, exauditi sunt et liberati de manu Madiae et ab omnibus persequentibus, quid sentis arbitrari nos posse Christianos eripi de manibus tuis? an negas nec, quod sciam, es peruidens nos tantum deum colere Abrahae Isaac et Iacob et omnium prophetarum apostolorum et martyrum? crede mihi, quia auditi sumus et audiemur, ut tu possis cum omni tua fragili sublimitate iacere sub omnium eius seruorum calce; sed et quod morulae aliquae fiant, ut non iam sanctae suae ecclesiae extinctis uobis Arrianis tribuat plenam securitatem pacis, est causa illa, quia sit dignum te aduersario saeuiente ad omnium ueniri probationem. Dicis: si male fecissem, si haeresim tenerem, iam in me deus uindicasset . audis sacram loquentem scripturam etiam alienigenae diu pepercisse dominum, et tamen postea con- . secutos merita factorum suorum. dixit Samuhel ad Saul: misit me dominus, ut ungerem te super Israel in regem, et nunc audi uocem uerbi domini: haec dicit dominus omnipotens: 29 I Reg. 15, 1-3 4 1 quo 6 ierahelitae 8 idolatriam temporum v 17 negas nec scripsi, negne V, necne v 18 sciam] etiam Lugdun . 25 uenire uel inueniri Latinius falso; ad o. veniri probationem idem significat quod omnes probari nunc defendam quae fecit Amalec tibi, Israel, quemadmodum obuiauit tibi in uia quam ascendisti de Aegypto. et nunc uade et percuties Amalec et omnia ipsius, et non concupisces ex illis aliquid, sed exterminabis illum et anathematisabis illum et omnia illius, et non parces illi et occides omnia illius a uiro usque ad mulierem et ab infante usque ad nutrientem . et infra: et uenit Saul usque ad ciuitatem Amalec, et accessit et obsedit Amalec in torrente. et dixit Saul ad Cinaeum: uade et declina e medio, et declina ab Amalec, et noli adponere te cum illo, quoniam tu fecisti misericordiam cum filiis Israel, cum ascenderent ex Aegypto. et declinauit Cinaeus de medio Amalec, et percussit Saul Amalec ab Euilat usque Sur, quae est contra faciem Aegypti. et conprehendit Saul Agag regem Amalec uiuum et omnem populum eius occidit in ore gladii . uides quomodo, tarde licet, consecuti fuerint sceleris sui factum, et tu inquis: nisi bene agerem, numquam diu regnarem . ipsum etiam Saul inuenimus contra domini mandatum quia fecerit, quod fuerit reprobatus, et tamen diu regnauerit post reprobationem, posteaquam dixit ad Samuhel deus: paenitet me unxisse in regem Saul . et tu inquis: ego nisi recte fuissem credens, nisi quomodo est deo placitum uiuerem, numquam profecto nunc usque imperarem . et ut haec penitus possis haurire quae. dicimus propter Saul, accipe quae contra domini fecerit mandatum: et accepit Saul et omnis populus eius Agag regem et bona gregum et armentorum et escarum et uinearum et omnium bonorum, et noluerunt disperdere omnia bona, sed et omne opus pretiosum reseruauerunt et superuacua disperdiderunt. et factum est uerbum domini ad Samuhelem dicens: paenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam auersus est a me et uerba mea non statuit. et contristatus est Samuhel et clamauit ad deum tota nocte 7 I Beg. 15, 5-8 20 ib. 15, 11 24 ib. 15, 9-12 1 nunc Amalech 4 illud 8 cineum 11 cineus 20 penitet 23 paenitus fere semper 25 gregum Sabatier, rSgum V 29 penitet fere semper mę et ante lucem, et Samuhel abiit in obuiam israel . et infra: et uenit Samuhel ad Saul, et ecce Saul offerebat holocaustum domino et initia praedarum quae attulit ex Amalec. et peruenit Samuhel ad Saul, et dixit illi Saul: benedictus es tu domino, statui omnia quae locutus est dominus. et dixit Samuhel: et quae est uox huius gregis in auribus meis et uox boum quam ego audio? et dixit Saul: de Amalec adtuli ea quae p raedauit populus optima gregis et boum, ut inmolentur domino deo tuo regi; reliqua autem disperdidi et exterminaui. et dixit Samuhel ad Saul: nonne minimus eras in conspectu dux sceptrorum de tribu Israel, et unxit te dominus in regem super Israel, et immisit te dominus in uia et dixit tibi: uade et disperde illos qui peccant in me, Amalec, et expugnabis illos usque dum consumes illos ? et quare non audisti uocem domini, sed impetiuisti ad praedam et fecisti quod malignum est coram domino? et dixit Saul: quoniam audiui populum, abii in uia quam misit me deus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec disperdidi. et accepit populus praedam gregis et armenta primaria illorum quae disperdidi, ut sacrificem coram domino deo nostro in Galgala. et dixit Samuhel; numquid uult dominus holocausta et sacrificia magis quam exaudire uocem domini ? et ecce dictoaudientia melior est quam sacrificium et oboedientia quam adipes arietum. quoniam peccatum abominatio est, dolores et gemitus ad te adduxisti. pro quibus nullius momenti fecisti uerbum domini, nullius momenti te faciet dominus ne . regnes. et dixit Saul ad Samuhel: peccaui quoniam praeteriui uerbum domini et uerbum tuum, quoniam timui populum, et audiui uocem illorum. et nunc aufers peccatum meum, reuertere mecum, adorabo dominum deum tuum. et dixit Samuhel ad illum: disrumpet dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te . et infra: et 2 I Reg. 15, 13—28 31 ib. 15, 35 — 16, 1 6 *meia 9 deo om. v regi exp. Latinius 11 tribus uncxit 12 et 16 uiam v 21 exaudi*re (d eras.) 22 dicto audientia V, dico (uel dicito): audientia v 28 aufer v 29 deum 8. I . m. 1 31 illut non adiecit Samuhel amplius uidere Saul usque ad diem mortis suae, quoniam lugebat Samuhel in Saul, et dominum paenituit quoniam regem fecit Saul super Israel. et dixit dominus ad Samuhel: quousque luges tu in Saul? ecce ego expello illum ne regnet super Israel, et imple cornu tuum oleo, et ueni, mittam te ad Iesse usque in Bethlehem, quoniam audiui in filiis Iesse mihi in regem . cognoscere iam poteris, Constanti, etiam reprobatos a domino, etiam ad aeternam destinatos mortem diu regnare post delictum graue commissum, quandoquidem uideas, posteaquam unctus fuerit in regem gloriosus filius Iesse Dauid, tamen Saul diu regnauerit et persequendi etiam eum, quem sibi deus in prophetam atque regem elegerat, habuerit potestatem; malus bonum, iniustus iustum, deo odibilis persequebatur eum quem diligebat deus. cum haec ita sint, ne glorieris, quia post tantum facinus perpetratum sis . uiuens hactenus ut uixerit Saul; sed aduerte, cuiusmodi uindicta processerit circa Saul quod et circa te possit procedere, nisi tibimet consulas. si enim circa illum sic est indignatus dominus, primo cur praedam contra interdictum acceperit, secundo cur eius hominem Dauid fuerit persecutus, quanto magis circa te indignationis eius procedat uindicta necesse est, circa te, cuius adeo ingentia sunt scelera, ut etiam in sacrilegii uenires reatum.