Legisti Odiam regem iurgatum a sacerdotibus domini, cur inlicita fuisset ausus gerere: et intrauit, inquit scriptura. in templum domini incensum ponere super altare. et intrauit post eum Oeias sacerdos et cum ipso sacerdotes domini triginta filii uirtutis, et surrexerunt super Odiam regem et dixerunt ei: non licet tibi Odia incendere domino, sed sacerdotibus filiis Aaron, qui sanctificati sunt ut incendant. exi de sanctis, quoniam recessisti a domino, et non erit tibi istud in honore a domino deo . dicis contumeliosos illi fuisse regi domini sacerdotes necne? si necdum fuerunt contumeliosi, nec nos tibi uideamur, quandoquidem similia audias a nobis quae audierit et ille: non licet tibi, Constanti, Arriano cum dei conuenire populo, non licet tibi idololatriae Arrianae haeresis auctori, negator unici filii dei de dei sacerdotibus iudicare, sacrilegus fingens te Christianum, cum sis antichristi praecursor. non erit tibi bonum, ut dei tollens sacerdotes ordines aduersarios eius, collegas scilicet sacrilegii tui. cum haec audis, irasceris nobis; iratus est et illis tunc sacerdotibus domini Odias rex. sed aduerte illos deo dicatos perpetuum status sui tenuisse honorem, Odiam uero ad opprobrium sempiternum leprae confestim uarietate maculatum. et iratus est, inquit, Odias, : et in manu eius erat altare, ut incenderet in ara sua. et lepra apparuit in fronte eius in conspectu sacerdotum in domo domini . haec ita sunt, et arbitraris te contumacem praeuaricatorem non trahere offensam apud eum, qui nos suae claritudini perpetuo praeceperit sacerdotii repraesentare officia? quae ista nostra, Constanti, superbia est quaeue adrogantia? (ni)si quia te uideamus morbidum esse pestiferum quippe Arrianum, elephantiam in te esse quia istam consideremus, illam quam Arrius habuerit, quod 2 II Par. 26, 16—18 21 ib. 26, 19 1 Oziam v 2 scribtura 4 LXXX Latiniua 9 illos coni . a Latiniw feisse 14 negator scripsi, negatur V, negatori v 15 sacrilego v; sacrilego fingere melius uidetur Ooleti, 17 aduersanus 19 auerte 23 sua om. v 26 aput 28 adrogancia 29 elefanciam urgeamus te secedere e populo dei, sicut illi sacerdotes domini Odiam de templo conpulerint egredi, quia te ita cogamus dare deo honorem. si enim Odiam dei sacerdotes idcirco pellebant ex aula dei, quia meminissent diuinitus praeceptum leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos, quanto magis nos digni te, conspice, ex ecclesia pellere Christi, de domo domini, quia non sit licitum haereticum conuenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum inmundis spiritibus cum eis, in quibus inhabitat spiritus dei. quae haec contumelia est, si sacerdotes domini zelo eo accensi quo sunt semper praecessores nostri tibi dicimus quae nostrae conducant ac tuae saluti? petulans est, inquis, Lucifer . hinc petulans, quia te urgeam elephantiam reicere Arrii atque