<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa002.opp-lat1"><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Debueram quidem tantum illam partem indere, quae <lb/>
            te declaret per actus. tuos, cuinam sis similis bestiarum; sed <lb/>
            ut scires te in illa gehenna futurum, in qua bestiam illam <lb/>
             missam refert gloriosus Danihel, nisi te correxeris, et quomodo <lb n="20"/>
            quos persequeris in aeternum sint regnaturi in regno <lb/>
            conlocati domini, quo aduertere posses, haec omnia adnectimus. <lb/>
            item ad hoc uniuersam reuelationem censui adplicandam, <lb/>
            quo tu tibimet et saltim legens satisfacere posses, quod <lb/>
             enim uos tyranni persecutores dei religionis bestiae fueritis <lb n="25"/>
            dicti; cupiens etenim sum purgare apud tuam infectam uenenis <lb/>
            Arrianae dogmatis conscientiam, apud te non religiosum <lb/>
            sed religionis destructorem, non me ut adstruis esse contumeliosum, <lb/>
            quia dicam te feram bestiam uel inmanem beluam, <lb/>
             cum uideas sic uos uocitari, iuxta facta uestra uobis etiam <lb n="30"/>
            nomina adplicata. ceterum quartae illius bestiae te gerere <lb/>
            similitudinem, te haec implere esse cupientem quae illa

<note type="footnote"> 1 uidebatur <hi rend="italic">ante hoc uerbum non distinguens v</hi> 2 illut <lb/>
            6 eminebat <hi rend="italic">m. 1</hi> 7 concident decem c. eius. Decem <hi rend="italic">sic distinguens <lb/>
            v</hi> 9 tres reges <hi rend="italic">coni. Latinius ex graeco</hi> T4 eorum regum <hi rend="italic">Lat</hi>. <lb/>
            16 serniunt <hi rend="italic">m. 1</hi> 18 declarat <hi rend="italic">v</hi> 26 me purgare <hi rend="italic">v</hi> aput <lb/>
            27 arriani <hi rend="italic">v</hi> aput </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            praedictum est quod esset impletura manifestam est. scriptam <lb/>
            est de antichristo cui tu similaris aut ipse esse iudicaris: <lb/>
            <hi rend="italic">uerba aduersus altissimum domini loquetur et sanctos altis-, <lb/>
            simi dei inueterabit et excogitabit mutare tempora et legem,\' <lb/>
            et dabitur in manu eius</hi>. haec tu iam fecisti atque es faciens. <lb n="5"/>
            cum enim dicis: <hi rend="italic">non est</hi> uerus <hi rend="italic">deus filius dei, sed factus est \'<lb/>
             ex nihilo,</hi> uerba loqueris aduersus deum. Christiani etenim <lb/>
            cum unam uindicemus diuinitatem patri et unico filio eius <lb/>
            et tu sis hanc nostram inpugnans defensionem, sis adstruens <lb/>
            de filio <hi rend="italic">quod fuerit quando non fuerit</hi> et <hi rend="italic">quod factus sit ex nihilo,</hi> utique probas te aut esse antichristum aut certe eius <lb n="10"/>
            praecursorem. neque enim poteris alius esse intellegi nisi aut <lb/>
            praecursor antichristi aut antichristus, qui audeas apostolicam <lb/>
            euangelicamque haereticam dicere fidem et tuam temptes <lb/>
            blasphemiam catholicam fidem uindicare. iniuriam te pati <lb n="15"/>
            sentis, quia bestia esse dicaris a nobis; inueniris excogitare <lb/>
            fidem mutare, hoc est at non ita credamus, quomodo patriarchae <lb/>
            prophetae apostoli ac martyres crediderint, sed institueris <lb/>
            sic credendum, quomodo conperditus tuus Arrus. et <lb/>
            dicis non te recte dici bestiam, cum, quia haec esses acturus. <lb n="20"/>
            bestiam te esse dixerit sanctissimus propheta? non minores es. <lb/>
            Constanti, incredulitate ab antichristo; nam dentibus ferreis <lb/>
            dei sernos deuorando non desinis. quid pluribus? nihil antichristus <lb/>
            acturus est, nisi ut negetur unicus dei filius, hoc <lb/>
            agit stultitia saginatus inmnndissimus animus tuus. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed quantumuis saeuias, transient, transient tempora <lb/>
            tua et uenient illa, in quibus uisurus te, nisi tibi consulueris, <lb/>
            in illo igneo fluuio constitutum, uisurus tunc eos <lb/>
            quos infeste persequeris, propterea quod nolint perire tecum, <lb/>
            non in illo in quo tu futurus es loco tormentorum, sed cum <lb n="30"/>
            angelis sanctis gratias et laudes referentes semper deo, te <lb/>
            uero in illo liquore flammeo. nolo mireris, si Danihel

<note type="footnote"> 3 Dan. 7, 25 </note>

<note type="footnote"> 3 loquaetur 11 antichritum 17 credimus <hi rend="italic">m</hi>. 1 20 rectae <lb/>
            27 uisurus] es <hi rend="italic">add. Coleti</hi> 28 illo <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            gloriosus te bestiam esse designarit, . quando et Paulus beatus de <lb/>
            collectis tuis dixerit Cretensibus: <hi rend="italic">Cretenses semper mendaces, <lb/>
            malae bestiae, uentres pigri,</hi> et infra: <hi rend="italic">quamobrem increpa <lb/>
            illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis <lb/>
            fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate</hi>. hinc <lb n="5"/>
            tibi episcopi sumus iniuriosi, quia te increpemus atque obiurgemus, <lb/>
            cur fueris ausus auertere temet a ueritate, cur <lb/>
            uolueris dei mandatis derelictis hominum haerere blasphemiis <lb/>
            atque mandatis, cur denique derelicto deo idololatriam susceperis. <lb/>
            hinc tuus tibi inimicus esse uideor, quia uelim te gradi <lb n="10"/>
            secundum apostoli praeceptum et non secundum Arrii atque <lb/>
            Iudaeorum mandata. contra has nostras iustissimas allegationes <lb/>
            uidens te ueritate superatum dicere es solitus: <hi rend="italic">sacrae <lb/>
            scripturae praecipiunt regibus et omnibus degentibus in sublimitate <lb/>
            debere te esse subditum; et audes tanta ac talia mihi <lb n="15"/>
            ingerere, Lucifer</hi>? haec conspicis, huiusmodi quae te iubent <lb/>
            honorari intellegis; quae uero te iubent facere illa fingis non <lb/>
            nosse, illa quae te moneant dominis sacerdotibus oboedire, <lb/>
            illa quae urgeant unum te exhibere ex. omnibus conseruis <lb/>
            tuis oportere nec cuiquam te, si uelis dei inueniri seruus, <lb n="20"/>
            superiorem dicere. <hi rend="italic">haec,</hi> inquit Tito beatus apostolus, <hi rend="italic">loquere<lb/>
             et exhortare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat</hi>. <lb/>
            si Christianus es, quia et tu unus sis de illis propter quos <lb/>
            dixerit: <hi rend="italic">haec loquere et exhor.tare et argue cum omni imperio; <lb/>
            nemo te contemnat,</hi> utique me cum omni te corripientem imperio <lb n="25"/>
            audire debes, non contemnere. tunc eris Christianus, si <lb/>
            me non contempseris hortantem te ut perseueres Christianus; <lb/>
            si uero contempseris, iam non de Christianis esse inueniris, <lb/>
            quia si fuisses Christianus, non contempsisses eum quem <lb/>
             deus ordinauerit ad instruendam plebem suam et eum cui

<note type="footnote"> 2 Tit. 1, 12 3 ib. 1, 13 21 ib. 2, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 conelectis <hi rend="italic">uel</hi> combestiis <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> collegis <hi rend="italic">fort. (cf. p. 295,</hi> <lb/>
            Rr <lb/>
            <hi rend="italic">30)</hi> cretentes <hi rend="italic">m. 1</hi> 3 uentis 5 mandatis <hi rend="italic">V,</hi> mendaciis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 es <hi rend="italic">v,</hi> esse <hi rend="italic">V</hi> sacre 17 facere** (et <hi rend="italic">eras.)</hi> 18 moneant domini <lb/>
            <hi rend="italic">tcripsi,</hi> moneat dominus <hi rend="italic">Vv</hi> 22 exortare contempnat <hi rend="italic">et sic l. 25<lb/>
             et 26</hi> 28 inueniris <hi rend="italic">scripsi,</hi> inueneris <hi rend="italic">Vv</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="278"/>
            apostolus dixerit: <hi rend="italic">haec loquere et exhortare et argue cum</hi> omni <lb/>
            <hi rend="italic">imperio; nemo te contemnat</hi>. quid enim te hortor? nisi ut <lb/>
            non sis homicida, ut dei non persequaris domum, ut desinas <lb/>
            torquere proscribere deportare recludere carcere trucidare <lb/>
            uarie disperdere interficere eos quos cernas Christianos. ut <lb n="5"/>
            desinas denique blasphemare unicum dei filium, ut apostolicam <lb/>
            suscipias quam haereticam dicis fidem. hanc scilicet <lb/>
            nostram quam apud Niciam te contra et cunctos haereticos <lb/>
            episcopi descripserunt, ut sis credens sicuti nos dignerisque <lb/>
            respuere idololatriam per Arrium magistrum tuum institutam <lb n="10"/>
            ut Christianum te clamites. non Arrianum, ut desinas crimina <lb/>
            falsa dei mittere sacerdotibus. haec est correptio mea. <lb/>
            haec obiurgatio. apostolus mihi dicit ut te arguam cum omni <lb/>
            imperio, et tu dicis: <hi rend="italic">facit mihi iniuriam Lucifer,</hi> et non <lb/>
            dicis: <hi rend="italic">dei sacerdos commonet atque hortatur secundum sacerdotibus praecepta, ut possim ducere uitam deo acceptissimam</hi>. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam quia dicas debere nos tibi obsequia, scito <lb/>
            quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus <lb/>
            in obsequiis repraesentandis esse nouimus debitores. <lb/>
            dicit enim <hi rend="italic">apostolus: admone illos principibus et magistmti-bus subditos esse, oboedientes, ad omne opus bonum paratos <lb n="20"/>
            esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, <lb/>
            omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. fuimus<lb/>
             enim et nos aliquando stulti et incredibiles, errantes, seruientes <lb/>
            desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, odibiles, odientes alterutrum; sed cum benignitas et <lb n="25"/>
            humanitas inluxit saluatoris nostri dei, non ex operibus</hi> t\'4- <lb/>
            <hi rend="italic">stitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam <lb/>
            saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis. <lb/>
            per spiritum sanctum quem effudit in nobis honeste per le-sum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius <lb n="30"/>
            heredes efficiamur secundum spem uitae</hi>. admonet ergo

<note type="footnote"> 1 Ht. 2, 15 20 ib. 3, 1-7 </note>

<note type="footnote"> lexortareNt. 1 2 ortor 5 uariae 11 clamitaes <lb/>
            19 repraesentandis <hi rend="italic">coni. Gallaridius,</hi> repraesentantibus Vv 27 et inlmit <lb/>
            291suachrum </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            sobditos nos debere esse in bonis operibus, non in malis. si <lb/>
            bonum est opus, ut absentem interimamus, ut inauditum purgare <lb/>
            se proclamantem necemus, ut eum quem innocentem <lb/>
            scimus omittentes omnem respectum misericordiae tecum <lb/>
            spuniamus, si opus bonum est negare dei unicum filium,<lb n="5"/>
            opus. deo acceptum est apostolicam deserere fidem, suscipere <lb/>
            haereticam, merito diceres contra sacrarum facere me scripturarum <lb/>
            monita. addo illud, quod illorum principum et magistratuum <lb/>
            apostolus fecerit mentionem, qui necdum credidissent <lb/>
            in unicum dei filium, utique humilitate nostra et mansuetudine <lb n="10"/>
            et longa in aduersis patientia et maxima in rebus <lb/>
            congruis oboedientia fuissent prouocati ad credendum. ceterum <lb/>
            si tu, quia imperator sis, fingens te unum e nobis cogas nos <lb/>
            deum derelinquere et idololatriam suscipere, numquid adquiescendum <lb/>
            tibi erit, ne apostoli praetermissa fuisse uideantur <lb n="15"/>
            praecepta? et tamen tu, qui te fingis Christianum, Christianos- <lb/>
            . stianos temptaris quod ipse sis facere, hoc est apostatas, tu <lb/>
            qui adhuc stultus sis et incredibilis permanens in malitia <lb/>
            tua, in qua et nos fuisse ante agnitionem, ante susceptam <lb/>
             sacram fidem apostolus dicit. in quibus tibi temperaturi eramus, <lb n="20"/>
            nisi ut quae licita essent impleremus? aut cum dicas <lb/>
            tu, blaspheme homicida: <hi rend="italic">necate credentes in unicum dei filium,<lb/>
             estote mecum persecutores domus eius, mecum negate eum,<lb/>
             apostolicam respuite fidem, suscipite haeresem meam, cuius<lb/>
             ego omnibus uiribus cordis mei extiti amator,</hi> quis te infelicior <lb n="25"/>
            est, ut non te uitet, non te haec facere suadentem* <lb/>
            daemonum templum esse cognoscens fugiat? quia haec audis, <lb/>
            dicis: <hi rend="italic">iniuriam patior a Luci fero homine misero et utique <lb/>
            imperator,</hi> non subsequitur sermo ille tuus blasphemus conspurcatus: <lb/>
             <hi rend="italic">audio quae mereor a Lucifero domini sacerdote</hi>. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Galatis uas electionis, <hi rend="italic">miror,</hi> inquit, <hi rend="italic">quod sic <lb/>
            tam cito transferimini, qui uos uocauit in gratia, in aliud</hi>

<note type="footnote"> 81 Gal. 1, 6-9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 interemamus 8 illut 10 ut ii quoque <hi rend="italic">coni. GaUandius,</hi> utique <lb/>
            <hi rend="italic">idem esse quod</hi> et qui utique <hi rend="italic">non intellegens</hi> 24 cu///ius 25 ego <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. m. alt</hi>. 26 nonne <hi rend="italic">v</hi> 28 isero 31 inquid 32 transferimini <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> transferamini <hi rend="italic">v;</hi> ab eo <hi rend="italic">add. Latinius</hi> aliut </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            <hi rend="italic">euangelium quod non est aliud,</hi> nisi sunt <hi rend="italic">aliqui qui uos <lb/>
            conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet<lb/>
             nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam euangelium <lb/>
            uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc <lb/>
            iterum dico: si quis uobis adnuntiauerit quam quod accepistis,<lb n="5"/>
            anathema sit</hi>. et tu arbitraris aliud posse te indicari a me <lb/>
            nisi anathema esse, cum inueniam te aliter euangelizare quam <lb/>
            tradiderunt beati apostoli. cum itaque audis a me quod anathema <lb/>
            habeam te euangelizantem aliter quam euangelizantem <lb/>
            apostoli, si dicas me iniuriosum, mentiri te cognoscere, &lt;si&gt; <lb n="10"/>
            aliquid es hominis gestans, poteris, siquidem uideas tibi me idcirco <lb/>
            dicere anathema, quia iam beatus apostolus te anathematizauerit. <lb/>
            iniuriosum me indicas, quia dicam te stultam: <lb/>
            sed quomodo potero recte a te iniuriosus uocari, quando constet <lb/>
            me uerum dicere quod enim sis stultus ? si enim Galatae <lb n="15"/>
            audiant <hi rend="italic">0 stulti Galatae</hi> a beato apostolo, cur putes tu non <lb/>
            stulti debere te nomine uocitari? illi etenim si propterea <lb/>
            quod falsis fratribus obtemperassent, quia ad illorum conserpentinorum <lb/>
            tuorum suggestiones intendentes et sabbata seruare <lb/>
            se oportuisse et circumcisionem fuisse custodiendam,<lb n="20"/>
            censuerant, sunt stulti dicti, quanto magis tu digne diceris <lb/>
            stultus, qui unici dei filii negator extiteris! quia dicam tibi: <lb/>
            <hi rend="italic">eripe te a canibus rabidis Arrianis dole tibi quod illorum <lb/>
            maligno haerendo concilio et ipse canis factus sis,</hi> contumacem <lb/>
            me dicis; sed fortassis ignoras unici dei filii negatores <lb n="25"/>
            -dictos canes, dictos tauros pingues, dictos filios iniquitatis, <lb/>
            semen adulterum et meretricis, filios perditionis et semen <lb/>
            inicum. si fugit te ita uocitatos uos a deo, audi per Esaiam <lb/>
            ipsum dicentem ad comblasphemos tuos Iudaeos: <hi rend="italic">accedite huc,</hi>

<note type="footnote">16 GaL 3, 1 29 Es. 57, 3. 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quot aliut 5 aliud annunciauerit <hi rend="italic">v</hi> 6 aliut 7 anathe- <lb/>
            I. <lb/>
            mam 10 si <hi rend="italic">add. Coleti</hi> 11 es <hi rend="italic">om. v</hi> dcirco 14 rectae <lb/>
            15°.aMgalathaeaM20ciroumcisione24ma!i- <lb/>
            15 merum (ue <hi rend="italic">m. alt.) galathae bis</hi> 20 ciroumcisione 24 malignum <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> malignorum <hi rend="italic">fort.; cf. p. 281, 14 et 24</hi> 27 filii 28 fugit te <lb/>
            II I <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> fugite (I.. <hi rend="italic">alt. m.) V,</hi> fugitis <hi rend="italic">v,</hi> fugis <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            <hi rend="italic">filii iniquitatis, semen adulterum et meretricis, in quo delectati <lb/>
            estis et in quem aperuistis os uestrum et aduersus quem<lb/>
             inmisistis linguam uestram? nonne uos estis filii perditionis, <lb/>
            semen iniquum</hi>? et alio loco: <hi rend="italic">uidete quia omnia excaecata <lb/>
             sunt, non cognouerunt sapere, omnes canes muti qui non<lb n="5"/>
             poterunt latrare, somniantes in cubile, amantes dormitare. <lb/>
            et canes improbi animae nescientes satietatem, et sunt nequam <lb/>
            nescientes intellectum, omnes uias suas secuti sunt</hi>. qui hi <lb/>
            sunt ad quos haec uel propter quos dicantur? nempe illi quos <lb/>
            in uicesimo primo psalmo incusat unicus dei filius ore Dauid <lb n="10"/>
            dicens: <hi rend="italic">circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt <lb/>
            me. aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et <lb/>
            rugiens,</hi> et infra: <hi rend="italic">circumdederunt me canes multi, concilium <lb/>
            malignantium obsedit ore, foderunt manus meas et pedes</hi>. <lb/>
            quando itaque illos in sacrilegio magistros tuos dictos uitulos, <lb n="15"/>
            tauros pingues atque canes aduertes, non poteris tu unus <lb/>
            ex malignantium concilio contumeliosum me iudicare, quia <lb/>
            illis te nuncupem nominibus quibus compestilentes tui uocati <lb/>
            sunt ac uocantur; neque enim tu minor es in nequitia, qui <lb/>
            audeas dicere: <hi rend="italic">erat quando non erat et factus est ex nihilo,</hi> <lb n="20"/>
            ut non illis aptis tibi nominibus nuncuperis. sed uis his non <lb/>
            nuncupari nominibus, muta uias tuas, corrige errores tuos, ut <lb/>
            correxerunt Paulus beatissimus et ceteri ex illo perfido populo. <lb/>
            quia dicam <hi rend="italic">tibi: eripe te a malignantium concilio,</hi> <lb/>
            uideor esse tibi contumeliosus. qua de re? nempe quia profitear <lb n="25"/>
            me Christianum, quia noluerim derelinquere deum et <lb/>
            abire post idololatriam tuam. non nos primum contumeliosi <lb/>
            ac superbi a uobis dicti sumus sacrilegis; dicti sunt enim <lb/>
            etiam illi cuncti qui restiterunt funestis edictis contyrannorum <lb/>
             tuorum. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Ut et ceteros praeteream in clausula orationis, ad <lb/>
            solum iterum me uertam Antiochum regem. iudicabatne

<note type="footnote"> 4 Es. 56, 10. 11 11 Ps. 21, 13. 14 13 ib. 21, 17. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 potuerunt <hi rend="italic">v</hi> 7 anima <hi rend="italic">coni. Gall</hi>. 13 cocilium 14 manos <lb/>
            re u <lb/>
            20 dice 21 noacuperis 25 quia s. <hi rend="italic">1</hi>. 31 et ut <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            resistentes sibi contumeliosos superbos necne? sine dubio, quia <lb/>
            contumeliosos superbos illos existimant fuisse, tali est crudelitate <lb/>
            deo dicatos ad mortem usque persecutus. restat ergo <lb/>
            ut uideas quae adhuc super illa quem iam cognouisti gesserit <lb/>
            Antiochus; et si illos recte poteris dicere superbos fuisse Antiocho<lb n="5"/>
            contumeliosos, poteris et nos. haec etenim nos patimur <lb/>
            a te quae sunt et illi perpessi ab Antiocho; sic nos sumus <lb/>
            proclamantes pro fide, pro religione, sicut fuerunt proclamantes <lb/>
            et illi; sic nos deo Abrahae, deo Isaac, deo Iacob seruire <lb/>
            profitemur, quomodo et illi sunt confessi. <hi rend="italic">misit,</hi> inquit scriptura,<lb n="10"/>
            <hi rend="italic">rex senem Atheniensem qui conpelleret Iudaeos, ut se <lb/>
            transferrent a patriis et dei legibus, ne uterentur, contaminare<lb/>
             etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare <lb/>
            Iouis Olympii et Margariein, prout erant qui locum inhabitabant, <lb/>
            louis hospitalis. pessima autem et uniuersis grauis<lb n="15"/>
             malorum erat seditio. nam quia templum comisationibus <lb/>
            gentium erat plenum, scortantibus . cum meretricibus et in <lb/>
            sanctis tectis mulieribus se adpropiantibus, insuper intro inferentes <lb/>
            ea quae non oportebat; altare etiam plenum erat <lb/>
            inlicitis quae legibus prohibebantur. neque autem sabbata age-bantur neque dies solemnes patricii custodiebantur,</hi> et infra: <lb n="20"/>
            <hi rend="italic">ducebantur autem amara necessitate per singulos menses in <lb/>
            diem regis natalis, miseratio erat; et cum sacra Liberi celebrarentur,<lb/>
             cogebantur enim hederas habentes Libero circum-ire. <lb/>
            decretum autem exiit in proximas Graecorum ciuitates, suggerentibus<lb n="25"/>
             Ptolomaeis id ipsum institutum aduersus Iudaeos <lb/>
            agere et misereri, eos uero qui nolint transire ad instituta <lb/>
            Graecorum interficere. aduenit ergo uidere miseriam. duae <lb/>
            enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse, quarum <lb/>
            infantes ad ubera suspenderunt et, cum publice per ciuitatemillas circumduxissent, per murum illas praecipitauerunt. alii</hi>

<note type="footnote"> 10 n Mach. 6, 1-6 22 ib. 6, 7-11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 negne 4 quem] quae <hi rend="italic">fort</hi>. 6 nos] tibi <hi rend="italic">add. Gallandius</hi> <lb/>
            , n <lb/>
            etenim et <hi rend="italic">v</hi> 9 abraae 14 olympi <hi rend="italic">xai xov iv raQiav LXX</hi> <lb/>
            21 patrii <hi rend="italic">fort</hi>. 23 miseratio erat] ad uiscerationem <hi rend="italic">coni. Latinius ex<lb/>
             gr</hi>. 24 enim] ei <hi rend="italic">fort</hi>. hedera 26 ptolomeis 27 ageri <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            30 pnblicfj </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="283"/>
            <hi rend="italic">uero in proximo concurrerunt in speculas et latenter septimum <lb/>
            diem celebrabant. quod cum indicatum esset, sufflammati <lb/>
            sunt, eo quod metuerent in die solemni gloriosa ferre<lb/>
             sibi auxilia</hi>. quid censes oportuisse facere tunc cultores dei ? <lb/>
            deo oportuerat an Antiocho placendum? si illos non censes <lb n="5"/>
            Antiocho placere oportuisse, nec nos utique tibi, quia et tu <lb/>
            alio licet modo, tamen nos sis cupiens tollere a deo et iungere <lb/>
            diabolo, ut ille uoluerit illos. ipsa per te crudelitas <lb/>
            geritur; sic saeuus atque inicus in eos qui tuo funesto edicto <lb/>
            resistunt. superest igitur, ut est saepe dictum, doleas te errasse <lb n="10"/>
            agnoscensque te esse homicidam atque blasphemum <lb/>
            temet, desertor dei, repraesentes domui, alioquin tu tibi in- putaturus, <lb/>
            cum te uidere coeperis illic esse ubi nunc sunt <lb/>
            cuncti illi contyranni tui.

<note rend="script" type="footnote"> 1 speluncas <hi rend="italic">fort</hi>. 12 dei, dei <hi rend="italic">fort</hi>. EXPLICIT DE NOW PARCENDO <lb/>
            y N <lb/>
            IN DM DELINQUENTIB; INCIPIT MOMUNDUJf ESSe PRO DI FILIO </note> 
<pb n="284"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>