<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa002.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Interea, quoniam recitauimus quomodo coamens <lb/>
            tuus Scarioth ludas tradiderit dominum, isto in loco eius <lb n="5"/>
            penitus retractemus sacrilegii causas et tuas, et inuenies unum <lb/>
            uos esse te et ludam Scariotham. ille tradidit dominum Iudaeis, <lb/>
            quia non fuerat credens\' nisi quomodo sit nunc credens <lb/>
            conscotinus tuus Sirmiensium, qui dicebatur ac dicitur indigne <lb/>
            Fotinus. tu tradidisti eum et quidem toto orbi, ut cuncti <lb n="10"/>
            eius possint negare diuinitatem. quis uestrum in scelere maior <lb/>
            est? ego arbitror quia tu. <hi rend="italic">omnis enim qui peccauerit in filium <lb/>
            hominis, demittetur ei; qui autem blasphemauerit in spiritum<lb/>
             sanctum, non dimittetur ei neque hic neque in futuro</hi>. tu <lb/>
            deitatem illius quo cuncti possint negare, extitisti traditor. <lb n="15"/>
            quantum enim apud te est, tradidisti eum, de quo et libros <lb/>
            scriptos dedisti et praedicatores benigni uoti tui omni in loco <lb/>
            constituisti. quem quo possent omnes negare uerum illum esse <lb/>
            dei filium, apostolicam atque euangelicam contra uos haereticos <lb/>
            apud Niciam descriptam fidem fecisti iudicare haereticam <lb n="20"/>
            et blasphemiam tuam fecisti dici catholicam. et tamen <lb/>
            iste ludas, qui eum tradiderat, uidens in suae salutis se <lb/>
            operatum necem, <hi rend="italic">paenitentia ductus retulit triginta argenteos <lb/>
            principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui, quod <lb/>
            tradiderim sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? <lb n="25"/>
            tu uideris. et proiectis argenteis in templo secessit et abiit<lb/>
             et laqueo se suspendit</hi>. ille licet uno momento paenituit et <lb/>
            pretium quod acceperat reddidit; tu quid tale, qui conuentus <lb/>
            piaculum te facere ab eius seruis non solum non paenitueris, <lb/>
            sed et magis in contumaciam creueris? tu quid tale, qui sis <lb n="30"/>
            dans omnes copias regni tui, ut possis sacrilegium tuum

<note type="footnote"> , 12 Matth. 12, 32 23 ib. 27, 3—5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> i. <lb/>
            3 ue 4 quoamens 6 poenitus 9 Smyrniensiulfl <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            indignae 10 toti <hi rend="italic">v</hi> 14 et tu deitatis <hi rend="italic">v</hi> 15 possint <hi rend="italic">coni. Tilius,</hi> <lb/>
            possunt <hi rend="italic">Vv</hi> 20 aput describtam iudicari <hi rend="italic">fort</hi>. 26 argentis <lb/>
            31 firmari </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            firmare, qui quos alio modo corrumpere non potueris a ueritate, <lb/>
            nonnullos ingenti praemio facultatum tuarum corruperis, qui <lb/>
            certum numerum egenorum ita locupletaueris, ut comitibus <lb/>
            tuis de diuitiarum magnitudine possint aequari? ludas posteaquam <lb/>
            facinus suum aduertit, laqueo finiuit uitam; tu qui<lb n="5"/>
            pro magnitudine maleficii tui maiore mereris plecti supplicio, <lb/>
            quid eris acturus, cum male te fecisse sero licet cognoueris, <lb/>
            cum ea quae nunc possunt conspicere minime suppurati ueneno <lb/>
            haeretico oculi tui uidere coeperint? et tamen, si uelis <lb/>
            credere, dimittatur tibi necesse est id quod ex ignorantia <lb n="10"/>
            geris, sicuti dimissum beato Paulo apostolo aduertis; sin uero, <lb/>
            sic eris ut ludas descensurus ad infernam noctem, tunc dicturus <lb/>
            eis qui te nunc haec facere conpulserunt, hoc est coarrianis <lb/>
            tuis: <hi rend="italic">peccaui uobiscum, negans unicum dei filium; <lb/>
            peccaui tribuendo uobis auctoritatem ad eius aeternam negan-15 <lb/>
            dam clementiam</hi>. tunc cum cognoscere ceeperis patris et filii <lb/>
            et spiritus sancti unam nos recte confiteri aeternitatem, cum <lb/>
            uidere coeperis quod una sit magnitudo unaque potentia in <lb/>
            patre et in unico filio eius et in sancto paracleto spiritu, ubi <lb/>
            tunc erunt qui te inpulerunt ad hoc perpetrandum sacrilegium,<lb n="20"/>
            ut dicas ad eos: <hi rend="italic">paeniteor, quia uobiscum dei inimicis <lb/>
            cucurrerim, quia uobiscum fuerim persecutus dei domum</hi>? <lb/>
            tecum erunt sine dubio in gehenna. ubi tunc erunt diuitiae <lb/>
            regni tui, quae tibi non ad salutem, sed proficiunt ad aeternum <lb/>
            tuum interitum? optamus quidem, ut tibi salutis tuae<lb n="25"/>
            inimico dignetur reuelare deus ueritatem emergasque e tantis <lb/>
            periculis. ceterum quantum in scelere sis eminentior ab Scarioth <lb/>
            Iuda, non est laboris aestimare, quandoquidem tu ad <lb/>
            eius diuinitatem negandam omnem conuocaueris orbem, Iudas <lb/>
            uero solis illis dominum tradiderit qui in eum necdum crediderant;<lb n="30"/>
            tu contra etiam eos prouocare dignatus es ad negandam <lb/>
            eius deitatem qui iam crediderant. ludas nulli uim <lb/>
            intulit ut secum periret, tu contra cum militari manu sis <lb/>
            pugnans contra nos quos cognoscis credere, quomodo

<note rend="script" type="footnote"> « <lb/>
            5 auertit (d <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 11 dimisao 13 conpalerant v quoarianis <lb/>
            20 ad v, ut <hi rend="italic">Y</hi> 25 interitIIIII 33 sis] es <hi rend="italic">exspectes</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderunt; utique <lb/>
            quantum distet inter te atque ludam non est magni laboris <lb/>
            perpendere. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Dicis me contumeliosum, quia et me et mihi commissos <lb/>
             sim cupiens non tua pestifera doctrina uulnerari, quia <lb n="5"/>
            dicam tibi morbo te plenum et iccirco te esse a dei uitandum <lb/>
            seruis, ne iam ipsi morbidi effecti una hac tua pereamus <lb/>
            peste. <hi rend="italic">utinam,</hi> inquit Corinthiis apostolus, <hi rend="italic">sustineretis <lb/>
            pusillum insipientiae meae, sed et subportate me. aemulans <lb/>
             enim uos deo aemulor. statui enim uos uni uiro uirginem <lb n="10"/>
            castam exhibere Christo. timeo autem ne sicut serpens Euam <lb/>
            seduxit astutia sua corrumpantur sensus uestri a castitate <lb/>
            quae est in Christo Iesu</hi>. idcirco tibi uideor esse contumeliosus, <lb/>
            quia sim timens ne per blasphemiam tuam corrumpas <lb/>
             castitatem quam habemus in Christo Iesu, quia sumus metuentes <lb n="15"/>
            ne, sicut serpens carissimus tuus Euam seduxit astutia <lb/>
            sua, seducas nos a deo et facias reos mortis. ducis me contumacem, <lb/>
            quia dicam te operarium dolosum pseudochristianum. <lb/>
            non sunt primum per me aduersum te prolata. audis <lb/>
             etenim beatum apostolum operarium te designasse dolosum, <lb n="20"/>
            pseudoapostolum: <hi rend="italic">nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii <lb/>
            dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. nec mirum, <lb/>
            ipse enim satanas transfigurat se sicut angelus lucis; non<lb/>
             magnum si ministri eius transfigurantur, sicut ministri iustitiae, <lb/>
            quorum finis est secundum operationem ipsorum</hi>. hinc <lb n="25"/>
            tibi uideor esse superbus, quia dicam te cognoscens ex actibus <lb/>
            tuis ex illis esse, quos tales futuros spiritus sanctus per <lb/>
            apostolum praeostenderit. si non es tu operarius dolosus, reuince <lb/>
            me; ego enim scio quod fingis te Christianum, cum <lb/>
             Arrianus sis, omnes nos uolueris seruos cuius tu satellis es

<note type="footnote"> 8 n Cor. 11, 1-3 21 ib. 12-15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 itaque <hi rend="italic">fort</hi>. 4 qui aet <hi rend="italic">V,</hi> qui et <hi rend="italic">v</hi> 6 <hi rend="italic">alt</hi>. te <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            11 timeautem 14 ti///mens basphemia tua <hi rend="italic">Cx supra</hi> a <hi rend="italic">in fine <lb/>
            utriusque uocabuli erasa) V,</hi> blasphemias tuas <hi rend="italic">v</hi> 17 ducis <hi rend="italic">V,</hi> dicis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 25 sicundum. .26 cognoscentes 27 talis </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="268"/>
            facere. si non es operarios dolosus, tu proba; nos etenim\' <lb/>
            nidemus in quibusdam pium te fingere, cum omnem exerceas <lb/>
            in nos Christianos impietatem tuam. si non es tu operarios <lb/>
            dolosus, quomodo fingens pacem te firmare conatus fueras ad <lb/>
            omnem dei ecclesiam destruendam, ad pacem ei per unicum <lb n="5"/>
            dei filium traditam dissoluendam ? neque enim pacem domini <lb/>
            habere possim exinde, ex quo fecissem id quod mihi iubebas <lb/>
            contra domini praeceptum, ex quo ipsum denique unicum dei <lb/>
            filium, ut tu negas, coepissem negare. si non transfiguratus <lb/>
            es in apostolos Christi, qui, tamquam uere ad te omnis cura <lb n="10"/>
            ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus, uidelicet ne quis alicubi <lb/>
            catholicus praesit ecclesiae episcopus, ne quis relinquatur qui <lb/>
            se possit fateri Christianum? tollis episcopos catholicos, ordinas <lb/>
            haereticos, scribis horrendas conminationes, ne forte oriatur <lb/>
            seditio. utique qui ignorat arbitratur te, dum haec agere con<lb n="15"/>
            spicit, esse Christianum; nos contra qui instruente apostolo beate <lb/>
            cognoscimus transfigurasse &lt;se) sicut angelum lucis satanam. <lb/>
            qui haec cuncta aduersum ecclesiam sanctam per te gerit. <lb/>
            mirari non possumus, si te ministrum eius conspiciamus, si <lb/>
            uelut iustitiae transfiguratum ministrum &lt;in)iustatiae. hortamur. <lb n="20"/>
            utinam temet conuertas ad hoc, quo possis credi dei seruus. I <lb/>
            quo possis iudicari et intellegi Christianus. quotiens dicitur <lb/>
            a nobis tibi non te potuisse dei unici filii negatorem existere. <lb/>
            nisi quia sis aduerso plenus spiritu. dicere es solitus, quod <lb/>
            enim tibi iniuriam faciamus, et quamuis rem hanc plurimis<lb n="25"/>
            in locis iam probauerim inmundis spiritibus instigantibus <lb/>
            corda uestra uos uenire contra dei familiam, adhuc in Actibus <lb/>
            apostolorum sume quae acciderint. <hi rend="italic">factum est autem euntibus <lb/>
            nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum <lb/>
            pythonis occurrere nobis, quae r.ed(i £ )um multum praestabat </hi>

<note type="footnote"> 28 Act. 16, 16—34\' </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">scripsi,</hi> nisi <hi rend="italic">Vv</hi> proba nos. Etenim <hi rend="italic">uulgo distinguitur</hi> <lb/>
            6 dei <hi rend="italic">om. v</hi> 7 possem <hi rend="italic">furt</hi>. 10 apostolum Christi, quia. <hi rend="italic">coni. Gtlllandius <lb/>
            </hi> iure <hi rend="italic">fort</hi>. 14 scribus 17 se <hi rend="italic">addidi</hi> 20 iniostitiae <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> iustitiae <hi rend="italic">Vv</hi> iustitiae hortamur. Utinam <hi rend="italic">uulgo distmgmtur</hi> <lb/>
            27 uenire] saeuire <hi rend="italic">fort</hi>. athuc 29 quendam 30 occurre <hi rend="italic">in</hi> occurrit <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. alt</hi>. redum <hi rend="italic">V,</hi> redditum <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="269"/>
            <hi rend="italic">dominis suis diuinando. haec subsecuta est Paulum et nos <lb/>
            et clamauit dicens: hi serui dei excelsi sunt qui praedicant <lb/>
            nobis uiam salutis. hoc autem faciebat per multos dies; quod <lb/>
            cum indoluisset Paulo, conuersus ad spiritum ait: praecipio <lb/>
            tibi in nomine Iesu Christi, ut exeas ab ea. et exiit eadem <lb n="5"/>
            hora. mdentes autem domini eius quia exiit spes reditus eorum <lb/>
            adprehensum Paulum et Sileam extraxerunt ad forum <lb/>
            ad magistratus et obtulerunt eos dicentes : homines hi conturbant <lb/>
            ciuitatem nostram, cum sint Iudaei, et praedicant <lb/>
            sectam quam non licet nobis recipere nec facere, cum simus<lb n="10"/>
             Romam. et consurrexit uniuersa turba aduersus eos, et magistratus <lb/>
            destitutis tunicis eorum iusserunt eos uirgis caedi. <lb/>
             et cum multas eis inposuissent plagas, miserunt eos in carcerem <lb/>
            praecipientes custodi carceris diligenter seruare eos. <lb/>
            qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in imam carceris<lb n="15"/>
             et pedes eorum in neruo conclusit. circa mediam autem <lb/>
            noctem Paulo et Silea orantibus et hymnum canentibus deo <lb/>
            audiebant eos ceteri uincti. repente autem terrae motus factus<lb/>
             est magnus, ita ut concuterentur fundamenta carceris, et <lb/>
            ostia aperta sunt et omnia uincula soluta sunt. expergefactus <lb n="20"/>
            est custos carceris et cum uidisset ostia carceris aperta, exemit <lb/>
            gladium, ut se interficeret existimans fugisse uinctos. exclamauit<lb/>
             autem Paulus uoce magna dicens: nil tibi mali<lb/>
             feceris; omnes enim hic sunt. quo audito custos carceris petit <lb/>
            lumen et ingressus est et tremens procidit ad pedes Pauli et <lb n="25"/>
            Sileae et cum produxisset eos foras, ait: domini quid me <lb/>
            oportet facere, ut saluus sim ? at illi dixerunt: crede in deum <lb/>
            Iesum, et saluus eris tu et domus tua. et locuti sunt ei uerbum<lb/>
             domini cum omnibus qui erant in domo eius. et sumens <lb/>
            eos ipsa hora noctis lauit a plagis, et baptizatus est ipse cum<lb n="30"/>
             omnibus suis. et ducens eos in domum adposuit mensam, et<lb/>
             epulabatur cum uniuersa domo sua credens in domino</hi>. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Igitur ut ille spiritus pythonis audiens nomen domini <lb/>
            Iesu Christi, mox effugatus est de domo sua, concitauit

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. v</hi> 2 et <hi rend="italic">om. v</hi> 3 nobis <hi rend="italic">v</hi> 12 disruptis <hi rend="italic">coni. Gall.,</hi> <lb/>
            discisais <hi rend="italic">Latmius,</hi> dissutis <hi rend="italic">fort</hi>. cedi 20 ostea <hi rend="italic">m. 1</hi> experge <lb/>
            *****factus (autem <hi rend="italic">eras.)</hi> 22 et eristimans <hi rend="italic">V;</hi> et <hi rend="italic">exp. Latinius</hi> <lb/>
            uinctus <hi rend="italic">m</hi>. 1 32 epulabatur <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> epulabantur <hi rend="italic">Vv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            uniuersum populum ciuitatis aduersus unici filii dei maiestatis <lb/>
            praedicatores, ita et te cum tuis contra nos eius seruos illi <lb/>
            inpuri. spiritus concitauerunt. nec dubites te isdem agi spiri-I <lb/>
            tibus quibus fuerint acti contra Paulum et Sileam surgentes, <lb/>
            quando te sic dei religionis factum uideas persecutorem,<lb n="5"/>
            ille uulgus fuerit qui necdum credidisset in dei unicum <sic>j</sic> <lb/>
            filium, qui non aliunde talis, nisi quia sine spiritu fuerint dei, <lb/>
            ut tu quoque esse probaris. spiritum etenim te habere sanctum <lb/>
            non posse, nisi credideris in dei unicum filium, custodis istius <lb/>
            carceris factum manifestat, qui cum utique unus fuerit e populo <lb n="10"/>
            illo resistenti, tamen iste, posteaquam credidit quia iam sancto <lb/>
            regeretur spiritu quo regerentur Paulus et Sileas, nonnisi <lb/>
            uiam tenere amplexus fuerit eorum, propter quos uiderat <lb/>
            ianuas sponte carceris reseratas. ita tu qui nunc diuerso ageris <lb/>
            spiritu, nisi credideris in unicum dei filium, sicut etiam nos <lb n="15"/>
            credimus, habere in te non poteris nisi aduersarii nostri spiritum. <lb/>
            ait etenim ille custos ad gloriosos Paulum et Sileam: <lb/>
            <hi rend="italic">domini quid me oportet facere, ut saluus sim? at illi dixerunt: <lb/>
            crede in dominum nostrum Iesum, et saluus eris tu et domus <lb/>
            tua</hi>. constat igitur non te esse saluum, quia adhuc non credideris<lb n="20"/>
            in dominum Iesum. nec enim poteris te adseuerare <lb/>
            credidisse in eum, cum sis eum persequens. aut numquid <lb/>
            arbitraris non te ipsum persequi in nobis? si non ipsum persequeris <lb/>
            in nobis, quomodo ipse dicit ad Saulum: <hi rend="italic">quid me<lb/>
             persequeris? ego sum Iesus quem tu persequeris. durum est <lb n="25"/>
             tibi calcem mittere contra stimulum</hi>. quid agebat Saulus, ut <lb/>
            haec audiret a domino ? nempe haec quae tu; sic etenim ille <lb/>
            negabat unicum dei filium, ut sis negans tu. non enim Paulus <lb/>
            tunc persecutor, postea uero qui perpeti coeperit persecutionem, <lb/>
            idcirco Christianos persequebatur, quia credidissent sicuti <lb n="30"/>
            tu credis, <hi rend="italic">quod fuisset quando non fuerit, quod factus fuerit</hi>

<note type="footnote">18 Act. 16, 30 24 ib. 9, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 magistratis (e <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 8 hisdem 6 illud <hi rend="italic">v</hi> quod v <lb/>
            7 quod <hi rend="italic">v</hi> tales <hi rend="italic">v</hi> di* 11 iste <hi rend="italic">scripsi,</hi> est <hi rend="italic">Vv;</hi> est idem <hi rend="italic">ualere</hi> quod <lb/>
            factum est quod <hi rend="italic">putant Coleti</hi> 25 ego — persequeris om. v</note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            <hi rend="italic">ex nihilo</hi> et <hi rend="italic">quod uerus sit filius,</hi> sed utique quod auderent <lb/>
            unicum dei filium confiteri, quod credere se adstruerent Christiani <lb/>
            quia aeternitas una sit patris et filii, quia una sit dealitas, <lb/>
            quia una sit potentia in patre et filio. haec execrabatur Paulus <lb/>
            existimans errare Christianos; at ubi inlustratus est per eum <lb n="5"/>
            quem negabat, ubi cognouit de libris Moysi et de omnibus <lb/>
            prophetarum uoluminibus, confestim haec coepit quae inpugnabat <lb/>
            defendere, quae scilicet ante defenderent illi quos persequebatur <lb/>
            quam credidisset. ceterum quis tam uecors erat, ut <lb/>
            estis uos Arriani aut est Fotinus Sirmiensium, qui uere dicitur <lb n="10"/>
            Scotinus, ut crederet in creaturam, in eum <hi rend="italic">qui fuerit quando<lb/>
             non fuerit,</hi> in eum <hi rend="italic">qui creatus sit ex nihilo</hi>? apparet igitur <lb/>
            cunctos uos non credentes, sicut credit ecclesia gloriosa, <lb/>
            spiritu duci aduerso, de quo aduerso spiritu liberari non poteris, <lb/>
            nisi credideris uerum illum esse filium dei. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script"><hi rend="italic">Contumeliam,</hi> inquis, <hi rend="italic">faciunt mihi episcopi</hi>. cur <lb/>
            tibi uidemur contumeliosi? nempe quia dicamus: <hi rend="italic">quid te<lb/>
             Christianum fingis</hi>? uideris etenim esse Arrianus, uideris esse <lb/>
            dei religionis hostis. hinc apud te ac tuos esse iniuriosi uidemur. <lb/>
            sed conspice quae, ut ageremus episcopi contra uos lupos, <lb n="20"/>
            fuerit locutus beatissimus apostolus: <hi rend="italic">uos scitis a prima die, <lb/>
            qua ingressus sum Asiam, quemadmodum uobiscum fui per <lb/>
            omne tempus seruiens domino in omni humilitate et lacrimis <lb/>
            et temptationibus, quae mihi acciderunt ab insidiis Iudaeorum, <lb/>
            quomodo nihil subtraxerim ab eis quae utilia essent, quomodo <lb n="25"/>
            renuntiarem uobis et docerem publice et per domos testificando <lb/>
            Iudaeis et Graecis in deum paenitentiam et fidem in dominum <lb/>
            nostrum Iesum. et nunc ecce uinctus spiritu uado Hierusalem, <lb/>
            quae in ea mihi euentura sunt ignorans, nisi spiritus <lb/>
            sanctus per omnem ciuitatem protestatur mihi dicens: quia<lb n="30"/>
             uincula et tribulationes me manent in Hierosolymis. sed pro <lb/>
            nihilo aestimo animam meam caram esse mihi, quam con-</hi>

<note type="footnote"> .21 Act. 20, 18—21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sit] non sit <hi rend="italic">Latinius</hi> 5 ad 6 Moysis <hi rend="italic">v</hi> 8 defenderant <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 9 uaecros <hi rend="italic">in</hi> uaecors <hi rend="italic">corr. m. alt</hi>. 19 aput 20 quae <hi rend="italic">s. l</hi>. <lb/>
            21 no 26 docere </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            <hi rend="italic">summare cursum meum et ministerium uerbi quod accepi. a <lb/>
            domino testari Iudaeis et Graecis euangelium gratiae dei. <lb/>
            et nunc ego scio quod amplius non uidebitis faciem meam <lb/>
            uos omnes, inter quos perambulaui praedicando regnum domini <lb/>
            Iesu. propter quod contestor uobis hodierna die quia mundus<lb n="5"/>
            sum a sanguine omnium, et non praetermisi praedicando <lb/>
            omnem uoluntatem dei. adtendite uobis et omni gregi, in quo <lb/>
            uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini,<lb/>
             quam adquisiuit sanguine suo. ego scio quia intrabunt post<lb/>
             discessum meum lupi graues in uos non parcentes gregi; ex uobis ipsis exsurgent homines et loquentur peruersa, ut adducant <lb n="10"/>
            discipulos post se propter quod uigilate memoriam <lb/>
            tenentes quia per triennium nocte ac die non cessaui cum <lb/>
            lacrimis monendo unumquemque uestrum</hi>. cum haec mandata <lb/>
            uideas esse apostoli, quid me iubes facere, ne contumeliosus <lb n="15"/>
            esse uidear tibi? nempe tacere me et sinere iubes, ut tu unus <lb/>
            ex illis lupis designatis grauibus quouis modo grasseris in dei <lb/>
            gregem. uidemus uos lupos quos praeostendere est dignatus <lb/>
            spiritus sanctus per uas electionis apostolum omnem conprehendere <lb/>
            conatos dei gregem; et nos, episcopos quos spiritus <lb n="20"/>
            sanctus ad regendam dei ecclesiam constituerit, quod dicit <lb/>
            beatus apostolus, debemus tibi lupo parcere, debemus uereri <lb/>
            regni tui diademam, inaurem etiam et dextrocheria, debemus <lb/>
            insignes quas esse censes uestes tuas honorare et despicere <lb/>
            rerum creatorem atque rectorem? quis te inprudentior est, ut <lb n="25"/>
            dicas: <hi rend="italic">iniuriam patior a Luci fero, imperator ab homine egeno</hi>? <lb/>
            nec dignans dicere <hi rend="italic">ab episcopo,</hi> quia esse lupus fueris agnitus <lb/>
            et merueris repulsam. tali putasti me onerandum inuidia, ut <lb/>
            adsereres dei seruum tibi imperatori extitisse contumeliosum. <lb/>
            si putas nos ininriosos, accipe quid responderit principi sacerdotum<lb n="30"/>
            prohibenti praedicare unicum dei filium beatus Paulus. <lb/>
            <hi rend="italic">intendens,</hi> dicit scriptura, <hi rend="italic">in concilium Paulus dixit: uiri</hi>

<note type="footnote">82 Act. 23, 1—3 </note> <lb/>
            I

<note rend="script" type="footnote"> 4 in praedicando t. 9 quem 12 pos memoria <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            20 conatus episcopi <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 21 regendam <hi rend="italic">coni. LatiiiirES</hi>. <lb/>
            gerendam <hi rend="italic">Vt\'</hi> constituerit quod <hi rend="italic">scripsi,</hi> quod constituerit <hi rend="italic">Y;</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 28 diademam (am <hi rend="italic">ex</hi> em <hi rend="italic">corr.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            <hi rend="italic">fratres, ego omni conscientia bona conuersatus sum coram <lb/>
            deo usque in hunc diem. princeps autem sacerdotum Ananias <lb/>
            circumstantibus sibi praecepit percuti os Pauli. tunc Paulus <lb/>
            ad eum dixit: percutere te incipiet deus, paries dealbate. et<lb/>
             tu sedes indicare de me secundum legem et contra legem iubes <lb n="5"/>
            me percuti</hi>. igitur si non potest sacra lex beatum Paulum <lb/>
            contumeliosum iudicare, quia hoc dixit iniusto iudici, nec tu <lb/>
            me uera tibi et quod es dicentem iuste poteris dicere superbum. <lb/>
            reum me contumeliarum designas, sed quaeso te dicas <lb/>
             cui de me possis conqueri P si deo, quomodo ei quereris quem <lb n="10"/>
            sis ignorans? quomodo cum alienus sis ab eiup domo? si uero <lb/>
            tibimet ipsi conqueraris, quid facturus homo, qui nocere dei <lb/>
            seruis ex nulla possis parte? si torqueas, magis curamur; si <lb/>
            crucias, magis reficimur; si interficis, magis uiuemus. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cur audeam te dicere antichristi praecursorem, dicis <lb n="15"/>
            me iniuriosum. si non te actus tui hoc esse ostendunt, considera <lb/>
            cum ingenti sollicitudine sanctissimi etiam prophetae <lb/>
            Danihelis librum, et inuenies te unum ex illis praeostensis <lb/>
            persecutoribus dei religionis. <hi rend="italic">in primo anno Balthasar regis <lb/>
             Chaldaeorum Danihel somnium uidit, et uisus capitis eius <lb n="20"/>
            in cubili eius, et somnium suum scripsit: ego Danihel uidebam; <lb/>
            et ecce quattuor uenti caeli inmittebant in mare magnum, <lb/>
            et quattuor bestiae de mari, altera alteram magnitudine <lb/>
            antecedens. prima ut lea et pinnae eius. et surrexit a terra<lb/>
             et super hominis pedes stetit, et cor hominis datum est ei. <lb n="25"/>
             et ecce alia bestia similis ursae, et in una parte stetit. et<lb/>
             tria latera in ore eius, in medio dentium eius. et sic dixit <lb/>
            ei: surge et manduca carnes multas. post hanc bestiam uidebam, <lb/>
            et ecce alia bestia ut leopardus, et ei alae quattuor <lb/>
             uolucris super eam et quattuor capita bestiae, et potestas<lb n="30"/>
             data est ei. post hanc uidebam, et ecce bestia quarta horribilis <lb/>
            admirabilis et fortis uehementer; dentes eius ferrei manducabant</hi>

<note type="footnote"> 19 Dan. 7, 1-27\' <lb/>
            \'I </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 sibi <hi rend="italic">V,</hi> se <hi rend="italic">v</hi> paullus 9 contumeliarum (\' <hi rend="italic">m. 1)</hi> 10 quaereris <lb/>
            14 uiuimus <hi rend="italic">fort</hi>. 24 leo v eius] <hi rend="italic">avrrjs cbţ; derov LXX</hi> <lb/>
            26 urso <hi rend="italic">v</hi> 30 uolucres 32 fortes </note>

<note type="footnote"> xnn. </note>

<note type="footnote">18 .. </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            <hi rend="italic">et comminuebant, et rdiqua pedibus sunt conculcabat. et haec <lb/>
            begtia maior ceteris bestiis quae antea uisae sunt, et cornua <lb/>
            decem</hi> N. et <hi rend="italic">intendebam in cornua eius, et ecce eomu aliud <lb/>
            minus ascendit in medio eorum, et tria cornua quae erant</hi> <lb/>
            ante illum eradicata <hi rend="italic">sunt a faeie</hi> eius. <hi rend="italic">et ecce oculi hominis </hi>in cornu <hi rend="italic">hoc et</hi> os loquens magna. uidebam <hi rend="italic">quoadusque sedes <lb n="5"/>
            positae sunt, et uetustus dierum sedebat. uestitus eius albus <lb/>
            ut nix et capillus capitis</hi> eius <hi rend="italic">ut lana</hi> munda <hi rend="italic">et sedes eius</hi> <lb/>
            flamma <hi rend="italic">ignis, rotae</hi> eius ignis <hi rend="italic">ardens. fluuius</hi> ignis <hi rend="italic">lucebat</hi> <lb/>
            ante <hi rend="italic">eum, milia</hi> milium <hi rend="italic">sentiebant ei, et dena milia denum milium</hi> adstabant <hi rend="italic">ante eum. in indicium sedit, et libri aperti</hi> <lb n="10"/>
            sunt. uidebam <hi rend="italic">tunc a</hi> uoce sermonum magnorum <hi rend="italic">quos cornu <lb/>
            illud loquebatur, quoadusque interiit bestia et periit, et corpus <lb/>
            eius datum est ut conburatur. et reliquarum bestiarum regnum <lb/>
            translatum est, et longitudo</hi> uitae <hi rend="italic">data est eis</hi> usque <hi rend="italic">ad tempus<lb n="15"/>
            uidebam in uisum noctis, et ecce cum</hi> nubibus <hi rend="italic">caeli ut filius<lb/>
             hominis ueniens uenit usque ad uetustum dierum. anticipauit <lb/>
            et oblatus est ei et datum est ei regnum et honor et imperium, <lb/>
            et omnes populi tribus linguae</hi> seruiunt ei, <hi rend="italic">et potestas eius <lb/>
            potestas perpetua quae</hi> numquam <hi rend="italic">transibit, et imperium eiregnum corrumpetur. horruit spiritus</hi> meus <hi rend="italic">in habitu meo, <lb n="20"/>
            et ego Danihel, et nisus capitis mei conturbabat me. et accessi <lb/>
            ad unum circumstantium et ueritatem quaerebam ab eo de</hi> <lb/>
            omnibus his. <hi rend="italic">et dixit mihi ueritatem et interpretationem sermonum <lb/>
            declarauit mihi: hae bestiae quattuor magnae, quattuor regna surgent in terra et accipient regnum sancti altissimi<lb n="25"/>
             dei et obtinebunt eum usque in saeculum. et quaerebam diligenter<lb/>
             de bestia quarta, quod erat praeter ceteras bestias horribilis <lb/>
            ualde. dentes eius ferrei et ungues</hi> eius <hi rend="italic">aerei, manducabat<lb/>
             et comminuebat et reliqua pedibus</hi> suis <hi rend="italic">conculcabat. et de cornueius decimo, quod erat in capite eius, et de altero cornu quod <lb n="30"/>
            ascendit et priora tria cornua excussit, cuius oculi et os</hi>

<note type="footnote"> 1 conculcabant <hi rend="italic">Vv; em. ex Sabat</hi>. 8 aliot 4 que 8 sedis <lb/>
            9 fluuius signis 18 illut 14 conburatur 15 tempus et tempus <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Gallandius;</hi> tcog xacpov xal. xaiqov LXX 19 seraient <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gall.; dovlsvaovai LXX</hi> 20 trasibit 26 surgent <hi rend="italic">ex</hi> sunt <hi rend="italic">corr. fl</hi>. <lb/>
            1 27 dei <hi rend="italic">hic et infra exp. Latinim</hi> eum <hi rend="italic">Ve</hi> illud <hi rend="italic">v</hi> 29 dentes <lb/>
            ei <hi rend="italic">v</hi> unguis\' </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            <hi rend="italic">loquens magna, et uisus eius maior ceteris. uidebam, et cornu <lb/>
            illud faciebat bellum cum sanctis et ualebat aduersus eos, <lb/>
            quoadusque aduenit uetustus dierum, et iudicium dedit sanctis <lb/>
            altissimi dei} et anticipauit tempus, et regnum obtinuerunt<lb/>
             sancti. et dixit: bestia quarta quartum regnum erit in terra, <lb n="5"/>
            quod eminebit omnia regna et manducabit omnem terram et <lb/>
            conculcabit eam et concidet. decem cornua eius, decem reges <lb/>
            exsurgent, et post eos exsurget alius qui superabit malis omnes <lb/>
            qui ante eum fuerunt, et tres humiles faciet et uerba aduersus<lb/>
             altissimum deum loquetur et sanctos altissimi dei inueterabit <lb n="10"/>
            et excogitabit mutare tempora et legem, et dabitur in manu <lb/>
            eius usque ad tempus temporum et dimidium temporis. et <lb/>
            iudicium sedebit et regnum transferet, ut exterminet et perdat <lb/>
            usque ad finem, et regnum et potestas et magnitudo regum<lb/>
             data est sanctis altissimi dei. et regnum eius sempiternum,<lb n="15"/>
             et omnes ei seruient et oboedient</hi>. 
</p></div></div></body></text></TEI>