Interea, quoniam recitauimus quomodo coamens tuus Scarioth ludas tradiderit dominum, isto in loco eius penitus retractemus sacrilegii causas et tuas, et inuenies unum uos esse te et ludam Scariotham. ille tradidit dominum Iudaeis, quia non fuerat credens\' nisi quomodo sit nunc credens conscotinus tuus Sirmiensium, qui dicebatur ac dicitur indigne Fotinus. tu tradidisti eum et quidem toto orbi, ut cuncti eius possint negare diuinitatem. quis uestrum in scelere maior est? ego arbitror quia tu. omnis enim qui peccauerit in filium hominis, demittetur ei; qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei neque hic neque in futuro . tu deitatem illius quo cuncti possint negare, extitisti traditor. quantum enim apud te est, tradidisti eum, de quo et libros scriptos dedisti et praedicatores benigni uoti tui omni in loco constituisti. quem quo possent omnes negare uerum illum esse dei filium, apostolicam atque euangelicam contra uos haereticos apud Niciam descriptam fidem fecisti iudicare haereticam et blasphemiam tuam fecisti dici catholicam. et tamen iste ludas, qui eum tradiderat, uidens in suae salutis se operatum necem, paenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? tu uideris. et proiectis argenteis in templo secessit et abiit et laqueo se suspendit . ille licet uno momento paenituit et pretium quod acceperat reddidit; tu quid tale, qui conuentus piaculum te facere ab eius seruis non solum non paenitueris, sed et magis in contumaciam creueris? tu quid tale, qui sis dans omnes copias regni tui, ut possis sacrilegium tuum , 12 Matth. 12, 32 23 ib. 27, 3—5 i. 3 ue 4 quoamens 6 poenitus 9 Smyrniensiulfl v indignae 10 toti v 14 et tu deitatis v 15 possint coni. Tilius, possunt Vv 20 aput describtam iudicari fort . 26 argentis 31 firmari firmare, qui quos alio modo corrumpere non potueris a ueritate, nonnullos ingenti praemio facultatum tuarum corruperis, qui certum numerum egenorum ita locupletaueris, ut comitibus tuis de diuitiarum magnitudine possint aequari? ludas posteaquam facinus suum aduertit, laqueo finiuit uitam; tu qui pro magnitudine maleficii tui maiore mereris plecti supplicio, quid eris acturus, cum male te fecisse sero licet cognoueris, cum ea quae nunc possunt conspicere minime suppurati ueneno haeretico oculi tui uidere coeperint? et tamen, si uelis credere, dimittatur tibi necesse est id quod ex ignorantia geris, sicuti dimissum beato Paulo apostolo aduertis; sin uero, sic eris ut ludas descensurus ad infernam noctem, tunc dicturus eis qui te nunc haec facere conpulserunt, hoc est coarrianis tuis: peccaui uobiscum, negans unicum dei filium; peccaui tribuendo uobis auctoritatem ad eius aeternam negan-15 dam clementiam . tunc cum cognoscere ceeperis patris et filii et spiritus sancti unam nos recte confiteri aeternitatem, cum uidere coeperis quod una sit magnitudo unaque potentia in patre et in unico filio eius et in sancto paracleto spiritu, ubi tunc erunt qui te inpulerunt ad hoc perpetrandum sacrilegium, ut dicas ad eos: paeniteor, quia uobiscum dei inimicis cucurrerim, quia uobiscum fuerim persecutus dei domum ? tecum erunt sine dubio in gehenna. ubi tunc erunt diuitiae regni tui, quae tibi non ad salutem, sed proficiunt ad aeternum tuum interitum? optamus quidem, ut tibi salutis tuae inimico dignetur reuelare deus ueritatem emergasque e tantis periculis. ceterum quantum in scelere sis eminentior ab Scarioth Iuda, non est laboris aestimare, quandoquidem tu ad eius diuinitatem negandam omnem conuocaueris orbem, Iudas uero solis illis dominum tradiderit qui in eum necdum crediderant; tu contra etiam eos prouocare dignatus es ad negandam eius deitatem qui iam crediderant. ludas nulli uim intulit ut secum periret, tu contra cum militari manu sis pugnans contra nos quos cognoscis credere, quomodo « 5 auertit (d m. alt.) 11 dimisao 13 conpalerant v quoarianis 20 ad v, ut Y 25 interitIIIII 33 sis] es exspectes patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderunt; utique quantum distet inter te atque ludam non est magni laboris perpendere. Dicis me contumeliosum, quia et me et mihi commissos sim cupiens non tua pestifera doctrina uulnerari, quia dicam tibi morbo te plenum et iccirco te esse a dei uitandum seruis, ne iam ipsi morbidi effecti una hac tua pereamus peste. utinam, inquit Corinthiis apostolus, sustineretis pusillum insipientiae meae, sed et subportate me. aemulans enim uos deo aemulor. statui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua corrumpantur sensus uestri a castitate quae est in Christo Iesu . idcirco tibi uideor esse contumeliosus, quia sim timens ne per blasphemiam tuam corrumpas castitatem quam habemus in Christo Iesu, quia sumus metuentes ne, sicut serpens carissimus tuus Euam seduxit astutia sua, seducas nos a deo et facias reos mortis. ducis me contumacem, quia dicam te operarium dolosum pseudochristianum. non sunt primum per me aduersum te prolata. audis etenim beatum apostolum operarium te designasse dolosum, pseudoapostolum: nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. nec mirum, ipse enim satanas transfigurat se sicut angelus lucis; non magnum si ministri eius transfigurantur, sicut ministri iustitiae, quorum finis est secundum operationem ipsorum . hinc tibi uideor esse superbus, quia dicam te cognoscens ex actibus tuis ex illis esse, quos tales futuros spiritus sanctus per apostolum praeostenderit. si non es tu operarius dolosus, reuince me; ego enim scio quod fingis te Christianum, cum Arrianus sis, omnes nos uolueris seruos cuius tu satellis es 8 n Cor. 11, 1-3 21 ib. 12-15 1 itaque fort . 4 qui aet V, qui et v 6 alt . te om. v 11 timeautem 14 ti///mens basphemia tua Cx supra a in fine utriusque uocabuli erasa) V, blasphemias tuas v 17 ducis V, dicis v 25 sicundum. .26 cognoscentes 27 talis facere. si non es operarios dolosus, tu proba; nos etenim\' nidemus in quibusdam pium te fingere, cum omnem exerceas in nos Christianos impietatem tuam. si non es tu operarios dolosus, quomodo fingens pacem te firmare conatus fueras ad omnem dei ecclesiam destruendam, ad pacem ei per unicum dei filium traditam dissoluendam ? neque enim pacem domini habere possim exinde, ex quo fecissem id quod mihi iubebas contra domini praeceptum, ex quo ipsum denique unicum dei filium, ut tu negas, coepissem negare. si non transfiguratus es in apostolos Christi, qui, tamquam uere ad te omnis cura ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus, uidelicet ne quis alicubi catholicus praesit ecclesiae episcopus, ne quis relinquatur qui se possit fateri Christianum? tollis episcopos catholicos, ordinas haereticos, scribis horrendas conminationes, ne forte oriatur seditio. utique qui ignorat arbitratur te, dum haec agere con spicit, esse Christianum; nos contra qui instruente apostolo beate cognoscimus transfigurasse