<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa002.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid mea interest quid sis, cum ego enim haec dicam <lb/>
            quae audiuit ab apostolo ille qui agnitus est pseudopropheta <lb/>
            fuisse? talem etenim ego habeo te Constantium imperatorem, <lb n="5"/>
            qualem habuerint gloriosi Paulus et Barnabus <lb/>
            Bariesuban Iudaeum? sic etenim tu contrarius inueniris esse <lb/>
            nomini domini, quomodo et ille fuerit; sic tu resistis <lb/>
            ueritati, ut ille restitit; sic tu non uis credere homines in <lb/>
            dei unicum filium, &lt;sed) tibi atque illi ludaeo pseudoprophetae, <lb n="10"/>
            nisi quia sic tu aduerso spiritu agaris, quomodo et <lb/>
            ille ageretur. cum enim audis proconsulem uirum fuisse <lb/>
            prudentem et cupientem ab apostolis beatis se instrui, quo <lb/>
            posset uiam conprehendere ueritatis, et illum cuius tu <lb/>
            imitator es restitisse apostolis, ne proconsulem ad credendum <lb n="15"/>
            in dei filium perduxissent, manifestum est talem te esse. <lb/>
            qualis ille fuerit Iudaeus pseudopropheta. item cum Paulum <lb/>
            dicat scriptura sancta repletum spiritu sancto illam dixisse <lb/>
            inuectionem, debes intellegere Iudaeum illum pseudoprophetam <lb/>
            inmundo fuisse spiritu plenum. sicut ergo ille aduerso <lb n="20"/>
            actus spiritu contradicebat, quia et tu ita instinctu aduersarii <lb/>
            resistere inueniris, non te alium esse debes iudicare nisi <lb/>
            Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam. igitur quia te alterum <lb/>
            Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam esse intellegis, quotiens <lb/>
            fuerit dictum ore tuo sacrilego: <hi rend="italic">deus non habet uerum <lb n="25"/>
            filium,</hi> ne moleste feras, si dicantur tibi a nobis illa quae <lb/>
            sunt dicta ab apostolo praedecessori tuo Iudaeo pseudoprophetae: <lb/>
            <hi rend="italic">plenus omni dolo et fallacia, filius diaboli, inimicus <lb/>
            omnis iustitiae, qui non</hi> desinis <hi rend="italic">peruertere uias domini rectas,</hi> <lb/>
            si fueris motus cur haec tibi dicantur quae fuerint dicta illi,

<note type="footnote"> ,28 Act. 18, 10 . </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 instructus d*icturum 8 quid <hi rend="italic">v,</hi> qui <hi rend="italic">V</hi> enim <hi rend="italic">scripsi,</hi> ei <lb/>
            Vv10eedaddidasuadenteLatiniop(pm.ait.) <lb/>
            17 iste v 21 instintu 25 tuo- illo sacrilego <hi rend="italic">V test. Coletis</hi> <lb/>
            41 u <lb/>
            26 cantor O <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 27 prodecessori 30 illiclllius (ius it, <hi rend="italic">ras.)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="255"/>
            cuius sis tenens iter mortis, multum te insulsum ostendes, <lb/>
            qui uelis hoc esse quod filius ille Iudaeus pseudopropheta et <lb/>
            nolis te illis nominari uocabulis nominum quibus fuerit et ille <lb/>
            uocatus. iterum et hortor et deprecor, ut et moneo, ut tibi <lb/>
            uelis consulere, ne aeterna te accipiat poena. si enim ille <lb n="5"/>
            ita meruit excaecari, quia temptarit resistere, conspice quae <lb/>
            tibi homicidae, quae sacrilego, destructori dei religionis possint <lb/>
            mala repraesentari et in hac uita et in perpetuum. accipe <lb/>
            adhuc ea quae te formare possunt non esse contumeliosos <lb/>
            nos, sed ueraces. Antiocho septem illi gloriosissimi fratres <lb n="10"/>
            restiterunt, nempe ut nunc tibi nos restitimus. legisti quartus <lb/>
            quid responderit conpestilenti tuo, qui me contumeliosum <lb/>
            dignaris clamitare, quia dicam tibi quod nisi conuersus fueris <lb/>
            ad deum, in aeternum sis interituru.s; nempe dicit: <hi rend="italic">potius <lb/>
            est ab hominibus morti datos spem expectare a deo iterum <lb n="15"/>
            ab ipso resuscitari; tibi enim resurrectio ad uitam non erit</hi>. <lb/>
            si a nobis tu tyrannus audis quod ad uitam sis resurrectionem <lb/>
            non accepturus, si in hac incredulitate manseris, quod <lb/>
            non ad requiem, sed ad poenam sis resurrecturus sempiternam, <lb/>
            quae contumelia est? quintus quoque cum admotus <lb n="20"/>
            fuisset et uexatus, dixisse loquitur scriptura regi: <hi rend="italic">potestatem <lb/>
            inter homines habes, cum sis corruptibilis, facis quod uis; <lb/>
            noli autem putare genus nostrum a deo esse derelictum. pa.. <lb/>
            tienter sustine et uide, magna potestas illius qualiter te et <lb/>
            semen tuum torquebit</hi>. quid tibi uidetur, quia tali constantia <lb n="25"/>
            dei seruus inuectus fuerit in contyraunum tuum? numquidnam <lb/>
            iniuriosum fuisse cultorem dei diaboli iudicabis cultor? <lb/>
            illum uera dicentem negabis superbum, nec me debes iudicare <lb/>
            insolentem, quia dicam tibi non derelinqui nos a deo, <lb/>
            propter quem haec sustineam, te contra, nisi fueris correctus, <lb n="30"/>
            cum corruptibili gloria tua ad nihilum uenturum. quid etiam

<note type="footnote"> 14 n Mach. 7; 14 21 ib. 7, 16 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ostendi v</hi> 7 destructore 8 accipe** <hi rend="italic">(re eras.)</hi> 15 ominibus <lb/>
            17 si te a 19 resurrecsurecturus <hi rend="italic">m. 1</hi> 22 habena <hi rend="italic">fort</hi>. 28 si <lb/>
            illum <hi rend="italic">fort</hi>. ne 31 uenturum <hi rend="italic">coni. Latimius,</hi> uenturus <hi rend="italic">Vv;</hi> contra <lb/>
            te qui — sis ad nihilum uentnraa, <hi rend="italic">coni. Coleti</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            sextus dixerit inspice, et inuenies nos eo cuneo reniti tibi <lb/>
            turbido procellae quo illi fuerunt renitentes: <hi rend="italic">noli frustra<lb/>
             errare; nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes <lb/>
            in deum nostrum, et digna admonitione facta sunt; tu autem <lb/>
            ne te existimes inpune futurum, cum contra deum pu-</hi><hi rend="italic"><lb n="5"/>
             gnare temptaueris</hi>. probant epistolae meae mediocritatis et <lb/>
            libri rustico licet sermone descripti me saepe dixisse, quod <lb/>
            peccata quidem fecerint nostra, ut in tuas antichristi praecursoris <lb/>
            ueniremus manus, te tamen pugnare contra deum et <lb/>
            idcirco, nisi tibi prospexeris, te quidem ut istum Antiochum <lb n="10"/>
            in aeternam poenam futurum, nobis uero propitiaturum dominum.\' <lb/>
            </p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dolens es, cur commissis nobis te et quisnam sis <lb/>
            reuelemus et quod sit dignum antichristi umbram te calcari <lb/>
            a cunctis Christi militibus. <hi rend="italic">qui me,</hi> inquis, <hi rend="italic">calcare potuerunt</hi>? <lb n="15"/>
            illi quos, cur se Christianos fateantur, carceribus retines <lb/>
            reclusos, patrimonio priuas, facis extorres, torques, interficis. <lb/>
            hinc nos insolentes esse censes, quod cunctos nobis creditos <lb/>
            deprecemur diaboli calcare caput, sacrilegos conatus tuos <lb/>
            uirtute passionum Suarum inlatarum pro Christo dei unico <lb n="20"/>
            filio deducere ad nihilum. sit tibi et illa gloriosissima mater <lb/>
            septem horum filiorum insolens, quia ad coamentem tuum <lb/>
            uincendum Antiochum suos inlicere dignata filios dicens: <lb/>
            <hi rend="italic">nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque ego spiritum<lb/>
            donaui uobis et uitam et singulorum membraturam non ipsas <lb n="25"/>
            conpegi; sed enim mundi creator, qui formauit hominis natiuitatem <lb/>
            quique omnium scrutatur originem et spiritum uobis<lb/>
             cum misericordia iterum reddet et uitam, sicuti nunc uos <lb/>
            ipsos despicitis propter leges eius</hi>. haec dicere non destitit <lb/>
            filiis religiosa mater, fortiter filios diligens, quoad usque <lb n="30"/>
            cunctos aduertisset interfectos. nos contra, quos praedixerat

<note type="footnote"> 2 n Mach. 7, 18. 19 24 ib. 7, 22. 23. </note>

<note type="footnote"> \'4 admiratione <hi rend="italic">Sabatier; &amp; £ ut aavpuo(iov LXX</hi> 11 fatnr\' <lb/>
            17 faces 19 capnd conatos 22 coamentem <hi rend="italic">V at Poncius coni.,</hi> <lb/>
            eonamentum v 23 dignata sit <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> dicata <hi rend="italic">V m. 1</hi> <lb/>
            27 scrutatur <hi rend="italic">scripsi,</hi> scrutator <hi rend="italic">Vv</hi> originum <hi rend="italic">v</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            ore prophetae futuros pastores gregi suo dicens: <hi rend="italic">et dabo uobis <lb/>
            pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum <lb/>
            disciplina,</hi> tacere decuerat, ne tibi ad mactandas uenienti <lb/>
            rabido lupo dei oues fuissemus uisi insolentes? mulier eo usque <lb/>
            corda incendit dei amore filiorum, ut eorum interitu <lb n="5"/>
            gladii fuisset potita uictoriarum; et nos Christi dicere militibus <lb/>
            fuisse congruum arbitratus es: <hi rend="italic">nolite arma sumere contra <lb/>
            Constantium diaboli satellitem, nolite resistere templo omnium <lb/>
            daemonum; magis autem facite quaecumque fieri praeceperit <lb/>
            </hi>. quae haec est nostra contumacia, si officium nobis <lb n="10"/>
            delegatum a deo nitamur implere, si denique istius mulieris <lb/>
            imitatores fuerimus inuenti? tu uis diabolo placere cuius opus <lb/>
            inueniris celebrare, nos minime uis deo haec te gerendo <lb/>
            contra fieri acceptissimos. si te adhuc mouet, cur quod ea <lb/>
            uoceris a nobis, accipe etiam ab illo septimo huius mulieris <lb n="15"/>
            sic clamitatum contra Antiochum filio: <hi rend="italic">Antiochus autem contemni <lb/>
            arbitratus et eius quae increpabat uocem despiciens, <lb/>
            cum adhuc adolescentior superesset, non uerbis hortabatur <lb/>
            tantum, sed etiam cum iuramento adfirmabat diuitem et beatum <lb/>
            facturum, translaturum a patriis et hospitem habiturum <lb n="20"/>
            et res necessarias crediturum. sed ad ista adolescente non<lb/>
             intendente uocauit matrem et suadebat, ut adolescenti fieret in <lb/>
            salutem. cum autem multis esset hortatus, suscepit suadere<lb/>
             se (filium. itaque inclinata ad illum derisit, crudelem tyrannum <lb/>
            et ait patria uoce: fili, miserere mei, quae te in utero <lb n="25"/>
            mensibus decem portaui et lac triennio dedi et alui et in<lb/>
             aetatem istam perduxi. peto, nate, aspidas in caelum et in<lb/>
             terram et omnibus quae in eis Sunt inspectis intellegere quia <lb/>
            ex nihilo fecit illa deus et hominum genus ita (fit, ut non</hi>

<note type="footnote"> 1 Hier. 3, 15 16 II Mach. 7, 24-38 </note>

<note type="footnote"> 6 gaadii <hi rend="italic">coni. OaUcmdius</hi> 9 quarocumque <hi rend="italic">V, em. v</hi> 11 deligatum <lb/>
            <hi rend="italic">13 interpunctionem post minime sustuli te contra uel contra</hi> <lb/>
            te h. g. <hi rend="italic">exspectes</hi> 16 contempni 18 ortabatur 20 translaturum <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> translatorem <hi rend="italic">v sed</hi> translaturam <hi rend="italic">in notis adf. Tilius</hi> 21 adolescentem <lb/>
            non intendentem <hi rend="italic">Vv, em. Coleti</hi> 28 omnibus <hi rend="italic">v,</hi> omnia <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            29 <hi rend="italic">post</hi> genus <hi rend="italic">distinguit v, sed cf. Cypriani ad Portun. p. 341, 7</hi> <lb/>
            fiet v </note>

<note type="footnote"> xnn. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            <hi rend="italic">timeas carnificem istum, sed dignus fratrum effectus suscipias <lb/>
            mortem, ut in illa misericordia cum fratribus te recipiat. <lb/>
            cum haec</hi> illa <hi rend="italic">dixisset, ait adolescens: quem sustinetis ? um <lb/>
            oboedio regis imperio, sed praecepto legis obaudio, quae data <lb/>
            est nobis per Moysen; tu uero, qui inuentor omnis malitiae <lb n="5"/>
             factus es in Hebraeos, non effugies manum dei. si enim <lb/>
            propter increpationem et correptionem dominus noster nobis</hi> I <lb/>
            <hi rend="italic">uiuis modice iratus est, sed iterum reconciliabitur semis suis;<lb/>
             tuque, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli<lb/>
             frustra extolli uanis spebus in seruos eius inflatus; nondum <lb n="10"/>
            enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium effugisti, <lb/>
            nam fratres nostri modico nunc dolore sustentato sub testamento <lb/>
            dei aeternae uitae recciderunt; tu uero iudicio dei <lb/>
            instas superbiae poenas exsolues. ego autem sicut et fratres <lb/>
            et animam et corpus trado pro patriis legibus, inuocans deum <lb n="15"/>
            maturius genti nostrae fieri propitium teque cum tormentis <lb/>
            &lt;ac) uerberibus confiteri quod ipse est deus solus. in meum uero <lb/>
            et in fratribus meis statuere omnipotens ira, quae super<lb/>
             omne genus nostrum iuste superducta est</hi>._
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid, Constanti, a nobis plus audisti quam ea quae <lb n="20"/>
            ab hoc dei sunt dicta fideli seruo ? si ille dixit ad Antiochi<lb/>
             satellites: <hi rend="italic">quem sustinetis? non obaudio regis imperio, sed <lb/>
            praecepto legis obaudio quae data est nobis per Moysen;</hi> et <lb/>
            nos tuis dicimus: <hi rend="italic">quid est quod nos ad Constanti antichristi <lb/>
            praecursoris uoluntatem posse facere existimatis Arrianos? <lb n="25"/>
             ut sumus Christiani, semper erimus</hi>. si ille Antiocho dixit: <lb/>
            <hi rend="italic">tu uero qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebrum <lb/>
            non effugies manum dei;</hi> et tibi nos diximus atque sumas <lb/>
            dicentes, quod enim, quia te potior nullus umquam fuerit <lb/>
            persecutor sacrae legis dei, quia sis non effugiturus dei <lb n="30"/>
            manum. si audit Antiochus, quod arguendi gratia suis tunc <lb/>
            dominus fuerit iratus et quod iterum esset reconciliaturus se

<note type="footnote"> 22 n Mach. 7, 30 27 ib. 7, 81 </note>

<note type="footnote"> 4 oboedio-obaudio <hi rend="italic">V,</hi> obedio-obedio v 10 spebus coni. <hi rend="italic">GallaflditU</hi>. <lb/>
            speciebus <hi rend="italic">Vv</hi> inflatus <hi rend="italic">om. v</hi> 12 patres <hi rend="italic">v</hi> 17 ac <hi rend="italic">om. V, add. v</hi> <lb/>
            18 iram <hi rend="italic">v</hi> 25 existimatis facere <hi rend="italic">v</hi> 29 ullus SO quia <hi rend="italic">abundat</hi> <lb/>
            82 reconciliaturum </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            seruis suis, haec et tu nos dicere audis. si illi dictum est <lb/>
            regi: <hi rend="italic">tuque o scelerate et omnium hominum flagitiosissime, <lb/>
            noli frustra extolli uana spe in seruos eius inflatus; nondum <lb/>
            enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium <lb/>
            effugisti,</hi> haec et tu.audis a nobis, quod enim sis sceleratus <lb n="5"/>
            omnium hominum flagitiosissimus, qui idcirco haec geras ut <lb/>
            nos coapostatas facias tuos, sed tamen frustra te elatum, <lb/>
            uana instinctu diaboli in nos dei seruos spe inflatum, quia <lb/>
            neque tuos possis implere conatus malignos neque dei omnia <lb/>
            conspicientis omniaque potentis euadere iudicium. audis a <lb n="10"/>
            nobis, sicut et per illum inlustrem adolescentem audit Antiochus: <lb/>
            <hi rend="italic">quod enim fratres nostri pauca perpessi sub testamentum <lb/>
            dei aeternae uitae recciderunt, tu uero quod sis <lb/>
            indicio dei iustas superbiae poenas persoluturus</hi>. audis et a <lb/>
            nobis nos ita esse paratos interfici a te carnifice pro deo, <lb n="15"/>
            sicuti iam fratres nostros interfecisti, animas et corpora nostra <lb/>
            tradere nos paratos pro Iesu Christo dei uero unico filio; <lb/>
            confidere praeterea nos de eius infatigabili pietate, quod enim <lb/>
            omnem quidem gregem suum sit maturius erepturus ex te <lb/>
            rapace lupo, ex te cane rabido; tu uero quod sis, nisi tibi <lb n="20"/>
            consulueris, semper in tormenta abiturus. quid ego plus siue <lb/>
            per scripturam siue in praesenti tibi dixerim, uolo reuincas, <lb/>
            tu nostri temporis tyrannus. si te ego carnificem dixi, dixit <lb/>
            non solum iste adolescens iustissimus, sed et eius mater Antiocho <lb/>
            coamenti tuo; si inuentor omnis malitiae dictus es a <lb n="25"/>
            me, si quod non sis effugiturus manum dei, si sceleratus et <lb/>
            omnium hominum flagitiosissimus, quia non sis omnia potentis, <lb/>
            omnia conspicientis iudicium effugiturus, sed in indicio <lb/>
            dei tu iustas poenas sis exsoluturus, haec omnia iam ab isto <lb/>
            religioso adolescente dicta fuerant collegae tuo Antiocho. <lb n="30"/>
            contumeliosum me clamitas, quia uideas digna tuis factis

<note type="footnote"> 2 n Mach. 7, 34 12 ib. 7, 36 </note>

<note type="footnote"> 4 omnia conspicientis <hi rend="italic">om. v</hi> \'7 quoapostatas 13 recciderint <lb/>
            14 et 8. <hi rend="italic">Z</hi>. 20 sit 21 habiturus <hi rend="italic">V fort. recte si reposueris</hi> sempiterna <lb/>
            <hi rend="italic">pro</hi> semper in 30 aduliscente. </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            nomina tibi inposita, illa quae iam contyrannis tuis inposuerunt <lb/>
            nostri praecessores, cultores dei uiui. Petrus beatus apostolus, <lb/>
            <hi rend="italic">sobrii,</hi> inquit, <hi rend="italic">estote, uigilate, aduersarius vester diabolus <lb/>
            &lt;tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem transuoret, <lb/>
            cui resistite firmes in fide, scientes has, easdem passiones in<lb n="5"/>
             omni hoc saeculo fraternitatem uestram perpeti</hi>. si putas quia <lb/>
            contumeliosus sum, propterea quod audias mala esse quae <lb/>
            geris, in quo inuenior diabolo resistere secundum apostoli <lb/>
            praeceptum? ecce enim uino suo hic draco ad omnem te <lb/>
            perducens ebrietatem inmisit in omnem dei gregem, ut cunctos <lb n="10"/>
            tuo regali usus adminiculo sicut ipse es efficias ebrios, <lb/>
            hoc est insanos uecordes dementesque. te etenim quia de <lb/>
            Sodomorum uite, de uinea Gomorrhae sic efficit ebrium, ut <lb/>
            temet fornicatum, sicuti sint fornicati Iudaei, non uideres? <lb/>
            in quo, inquam, resistemus diabolo, si tibi per quem ad nos <lb n="15"/>
            transuorandos semet armarit non itum fuerit obuiam? si non <lb/>
            tibi fuerit dictum a sobriis ebrio, a sospitibus aegro, ab integris <lb/>
            uulnerato, a uidentibus caeco, a stantibus eliso, a piis <lb/>
            impio, ab ouibus dei rapaci lupo, a benignissimis misericordiamque <lb/>
            diligentibus crudeli carnifici . saeuo homicidae, a <lb n="20"/>
            deum clarificantibus blasphemo, a cultoribus dei sacrilego, a <lb/>
            Christianis haeretico Amano, si non tibi fuerit dictum a nobis: <lb/>
            <hi rend="italic">discede, minister aduersarii nostri, da honorem deo</hi>? in quo <lb/>
            resistemus diabolo, si tibi uoluntatis illius sagenae pepercerimus, <lb/>
            si non uniuersis ebrietas tua, hoc est insania fuerit <lb n="25"/>
            declarata, si denique non per id quod saeuis aduersum nos <lb/>
            fueris omni orbi manifestatus, ex eo quod gerens sis haec <lb/>
            non te Christi seruum posse sentiri, sed plane mancipium <lb/>
            illius qui sit tamquam leo rugiens aduersum nos? hinc tibi <lb/>
            uidemur esse petulantes, quia dicimus tibi uino illo te factum <lb n="30"/>
            ebrium, de quo fuerint et illi ad omnem perducti

<note type="footnote"> 3 I Petr. 5, 8. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 praedecessores <hi rend="italic">v</hi> 3 stote 4 tanquam <hi rend="italic">v,</hi> quam <hi rend="italic">V</hi> 5 ressistite <lb/>
            firmi <hi rend="italic">v</hi> 10 ebriaetatem 12 uaecordes 13 uitae gomurre <lb/>
            14 sunt <hi rend="italic">v</hi> 16 transuoratos <hi rend="italic">m. 1</hi> amarit 21 blasphemio <lb/>
            26 declata </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            ebrietatis dementiam, illi ad quos uel propter quos dicitur: <hi rend="italic">peccauerunt <lb/>
            non ei filii maculati; natio praua et peruersa, haec <lb/>
            domino retribuistis? sic plebs fatua et non sapiens</hi>? et infra: <lb/>
            <hi rend="italic">bibit uinum et manducauit Iacob et satiatus est, et calcitrauit<lb/>
            dilectus; pinguis factus est et incrassatus est, dilatatus est et <lb n="5"/>
            dereliquit deum qui fecit eum et recessit a deo saluatore suo. <lb/>
            exacerbauerunt me in alienis, in abominationibus suis concitauerunt<lb/>
             me et sacrificauerunt daemoniis et non deo, deos<lb/>
             quos non nouerant; noui ad praesens uenerunt quos nesciebant <lb/>
            patres ipsorum. deum qui te genuit dereliquisti et oblitus<lb n="10"/>
             es deum alentem te</hi>. sic te ut Iudaeos dereliquisse deum et <lb/>
            idololatriam secutum probat quidem perfidia tua quam praedicas. <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed nunc ad hoc te solum arbitratus sum perducendum, <lb/>
            ut uideres non esse nos, quia quod sis tibi dicam, <lb n="15"/>
            iniuriosos petulantes atque superbos, sed ueraces, sed praeter <lb/>
            deum timentes neminem. Iohannes beatissimus apostolus, <hi rend="italic">carissimi <lb/>
            nolite,</hi> cum dicit, <hi rend="italic">omni spiritui credere, sed probate <lb/>
            spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt,<lb/>
            </hi> tu mihi unus esse ex his pseudoprophetis manifeste <lb n="20"/>
            uideris, siquidem negando dei unicum filium non te habere <lb/>
            nisi antichristi spiritum in ore tuo sacrilego declares. hinc <lb/>
            efficitur, ut nec audire possis nos loquentes de diuina aeternitate <lb/>
            unici filii dei, siquidem spiritus ille qui in te manet <lb/>
            antichristi non possit sustinere et nolit se ex te pelli, sed sit <lb n="25"/>
            cupiens eo usque in te mansitare, donec te uideat ad illa <lb/>
            raptum loca, in quibus ipse sit in perpetuum futurus; dolet <lb/>
            enim te tam fidelissimum delicium suum, te omnibus desideriis <lb/>
            suis parentem ex se eripi. <hi rend="italic">carissimi,</hi> inquit, <hi rend="italic">nolite <lb/>
            omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt, <lb n="30"/>
            quoniam multi pseudoprophetae exierunt in saeculo. ex hoc</hi>

<note type="footnote"> 1 Dent. 32, 5. 6 4 ib. 82, 15—18 17 I Ioh. 4, 1 <lb/>
            29 ib. 4, 1—3 . </note>

<note type="footnote"> 1 dementia 4 calcitauit 6 dereliquid 8 daeos 20 manifestae <lb/>
            22 sacrilegio </note> <lb/>
             
<pb n="262"/>
            <hi rend="italic">intellegite spiritum dei. omnis spiritus qui confitetur Iesum <lb/>
            Christum in carne uenisse ex deo est. et omnis spiritus qui <lb/>
            destruit Iesum ex deo non est, et hoc est quod est antichristi,</hi> <lb/>
            et infra: <hi rend="italic">isti de saeculo sunt, propterea de saeculo locuntur <lb/>
            et saeculum audit eos; nos autem ex deo sumus. qui cognoscit<lb n="5"/>
            deum audit nos, qui autem non est ex deo non audit nos. <lb/>
            ex hoc intellegimus spiritum ueritatis et spiritum erroris</hi>. <lb/>
            clarum est, Constanti, te esse antichristi portantem spiritum, <lb/>
            te spiritu agi erroris. sicut enim qui dixerunt non suscepisse <lb/>
            hominem de utero beatae uirginis unicum filium dei, qui non <lb n="10"/>
            illum crediderunt incarnatum, hominem factum, habere erroris <lb/>
            adstruantur spiritum et antichristi nuncupantur, sic et uos <lb/>
            Arriani cum unicum dei filium natum uere de patre negatis, <lb/>
            hoc est de substantia patris, uerum illum esse filium cum <lb/>
            despuitis et semper illum cum patre regnasse, numquam <lb n="15"/>
            filium fuisse sine patre neque patrem sine filio cum credere <lb/>
            detractatis, cum unam habere patrem et unicum filium eius <lb/>
            deitatem negatis, cuius uos spiritu esse plenos manifestatis <lb/>
            nisi antichristi? non etenim potest dicere dei habens spiritum: <lb/>
            <hi rend="italic">erat quando non erat et factus est ex nihilo,</hi> de unico <lb n="20"/>
            dei filio, cum illum sine initio credat cum patre regnasse et <lb/>
            regnaturum sine fine. itaque cum non -;-esse illum uerum dei <lb/>
            filium dicitis, cum denique <hi rend="italic"><sic>atcoovacov</sic><sic>xai</sic> ,</hi> quod dicunt <lb/>
            Graeci, nos uero Romani dicimus <hi rend="italic">unius substantiae cum <lb/>
            patre,</hi> illum esse destruere temptatis, utique et uos de illis <lb n="25"/>
            esse pseudoprophetis et inter antichristos pronuntiantis. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Non me debes contumeliosum indicare, quia dicam <lb/>
            te inmundo spiritu agi, qui dicam te antichristi praecursorem; <lb/>
            os etenim tuum te hoc esse reuelat, neque enim habens spiritum <lb/>
            dei poterit talia adstruere quae uos adseritis Arriani <lb n="30"/>
            aut cuncti uariarum sectarum uestri cohaeretici. negas deum

<note type="footnote"> 4 I Ioh. 4, 5. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 7 hoc 8. <hi rend="italic">1. m. alt</hi>. 14 est <hi rend="italic">deest fort. auulsum initio folii</hi> <lb/>
            pratris 18 plenus 22 cum] eum <hi rend="italic">v</hi> 23 OMOYCYON TQ TTPI <lb/>
            25 patrem 26 pronnntiaritis <hi rend="italic">scripsi,</hi> pronuntiarit <hi rend="italic">V,</hi> pronunciari r, <lb/>
            pronuntiatis <hi rend="italic">coni. Poncius</hi> 31 quoheretici <hi rend="italic">V,</hi> quoque haeretici <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            uerum habere filium, dicis illum esse adoptiuum, et iudicas <lb/>
            te non intellectum, quod enim unus sis ex illis antichristis, <lb/>
            ore pronuntiantis Iohannis. reuelatus es inquam te spiritu <lb/>
            aduerso duci. inde est denique quod nec crediderimus tibi <lb/>
            dicenti de filio: <hi rend="italic">factus est ex nihilo</hi>. cognouimus etenim haec <lb n="5"/>
            non potuisse dicere nisi pseudoprophetae spiritum, nisi antichristi <lb/>
            praecursorem, nisi satellitem atque mancipium daemonum. <lb/>
            non tibi haec dicenti potuimus credidisse, quandoquidem <lb/>
            spiritus sanctus et per prophetas fuerit locutus de unico <lb/>
            dei filio illum esse uerum filium dei, illum aeternum esse et <lb n="10"/>
            coaeternum patri, numquam neque filium sine patre neque <lb/>
            patrem fuisse aut esse sine filio et beati haec eadem apostoli <lb/>
            retulerint, siquidem sanctus spiritus paraclitus qui fuerit in <lb/>
            prophetis etiam in apostolis manserit, qui sanctus paraclitus <lb/>
            spiritus, quia in dei sit ecclesia et uos sitis constituti extra <lb n="15"/>
            ecclesiam dei, cum non manens sit in uobis, utique probamini <lb/>
            antichristi uos habere spiritum; qui inmundus spiritus, <lb/>
            ne haec quae ingerimus uideatis, corda haeretica uestra tenebris <lb/>
            offundit errorum caligine caeca, ne scilicet ex eius possetis <lb/>
            emergere laqueis. iudicas nos esse contumeliosos, quia <lb n="20"/>
            te qualem esse uidemus pronuntiemus. ecce etiam cum in <lb/>
            Euangelio cata Matthaeum dixisse dominum inuenio: <hi rend="italic">ecce ego <lb/>
            mitto uos, sicut oues inter lupos,</hi> tu mihi esse unus ex illis <lb/>
            lupis uideris et quidem omnium luporum contra dei gregem <lb/>
            rugientium rabiem in quem uideam congestam. quis etenim <lb n="25"/>
            dei unici filii negator non gaudeat, non prae se ferat, cum <lb/>
            uideat sic te Christi depopulatum gregem? ex illis quoque <lb/>
            unum te accipio incredulis, ex illis perfidis ad quos dicitur: <lb/>
            <hi rend="italic">progenies uiperarum, quomodo potestis quae bona sunt loqui,<lb/>
            cum sitis mali? nam ex abundanti corde unusquisque loquitur<lb n="30"/>
             de ore suo. bonus homo de bono thesauro emittit bona, <lb/>
            et malus homo de malo thesauro profert mala</hi>. si bona sunt,

<note type="footnote"> 22 Matth. 10, 16 29 ib. 12, 34. 85 </note>

<note type="footnote"> 2 te <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> ne <hi rend="italic">Vv</hi> 3 pronuntiatis <hi rend="italic">coni. Latiftius</hi> <lb/>
            6 posse <hi rend="italic">v</hi> 19 offundi terrorum <hi rend="italic">v</hi> 19 possitis <hi rend="italic">fort</hi>. 22 mattheum </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            Constanti, quae loqueris, bonum potes habere thesaurum. <lb/>
            petulans sum, quia dicam tibi tenebras tuo habitare in corde; <lb/>
            inde ex tenebrosissimis sensibus tuis, ut es, inmunda tenebrosaque <lb/>
            audes proferre. ecce etiam illud quod dictum est <lb/>
            beato Petro a domino si audias, dicturus sine dubio me contumeliosum. <lb n="5"/>
            Matthaeus sanctissimus, <hi rend="italic">adhuc,</hi> inquit, <hi rend="italic">ipso loquente <lb/>
            ecce ludas unus de duodecim et cum eo turbae multae <lb/>
            cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et<lb/>
             senioribus plebis; qui autem tradidit eum dedit eis signum! <lb/>
            dicens: quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum. et <lb n="10"/>
            confestim accedens ad Iesum ait: aue Rabbi. et osculatus est</hi>i <lb/>
            <hi rend="italic">eum. dixit autem Iesus: ad quid uenisti amice? tunc accesserunt<lb/>
             et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. et ecce<lb/>
             unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit<lb/>
             gladium suum et percussit seruum principis sacerdotum et<lb n="15"/>
             amputauit auriculam eius. tunc ait illi Iesus: conuerte gladium <lb/>
            tuum in locum suum; omnes enim qui accipiunt gladium <lb/>
            gladio peribunt</hi>. contumeliosum me dicas necesse est. <lb/>
            cum audieris quia, si gladio utaris, sis periturus gladio. aut <lb/>
            numquid non es usus gladio? Christianorum si nullum gladio <lb n="20"/>
            interemisti, si nullum ad mortem usque persecutus es, cur <lb/>
            dei unicum filium uerum filium fuerit esse confessus, cur <lb/>
            apostolicam atque euangelicam tenuerit fidem, cur non esse <lb/>
            Arrianus noluerit, poteris non perire gladio? audis enim dictum <lb/>
            beato Petro et utique a deo dei unico filio, omnis qui <lb n="25"/>
            gladio utitur quod gladio sit periturus. contumeliosus sum, <lb/>
            quia dixerim tibi: <hi rend="italic">Christianis non licet interficere quia pati<lb/>
             non facere dignum sit iniuriam Christianos, interfici; debes <lb/>
            etenim pro Christo non Christianos se clamitantes interfice-re</hi>. <lb/>
            haec nobis dedit mandata dominus; si custodita fuerint, tunc

<note type="footnote"> 6 Matth. 26, 47-52. </note>

<note type="footnote"> 1 loquaeris 3 ex <hi rend="italic">v,</hi> et <hi rend="italic">V,</hi> et ex <hi rend="italic">fort</hi>. 4 illut 6 matthens <lb/>
            inquid 12 quod 13 ingecerunt 20 gladio in necem Christianorom? <lb/>
            <hi rend="italic">sic distinxit et suppleuit Gallandius;</hi> Christianorum <hi rend="italic">cum sequente <lb/>
            enuntiato coniunxi</hi> 28 et interfici <hi rend="italic">coni. Coleti</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="265"/>
            Christiani esse perseuerabimus. contra tu cum gladio digneris <lb/>
            eius persequi seruos, non te utique iam Christianum poterimus <lb/>
            nuncupare, sed plane latronem uel gladiatorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>