Quid mea interest quid sis, cum ego enim haec dicam quae audiuit ab apostolo ille qui agnitus est pseudopropheta fuisse? talem etenim ego habeo te Constantium imperatorem, qualem habuerint gloriosi Paulus et Barnabus Bariesuban Iudaeum? sic etenim tu contrarius inueniris esse nomini domini, quomodo et ille fuerit; sic tu resistis ueritati, ut ille restitit; sic tu non uis credere homines in dei unicum filium,