<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa002.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid ad haec prudens mens tua sentire dignabitur? <lb/>
            numquidnam poteris dicere post hanc deo fusam contra religionis <lb/>
            hostes obsecrationem, quod enim nos malo ordine te <lb/>
            contra nitamur, quia dicamus tibi: <hi rend="italic">aut corrige uias tuas <lb/>
            prauas et noli tibi in imperii tui placere potentia aut cognosce <lb n="30"/>
            ad nihilum te peruenturum</hi>? quid aliud nos hodie <lb/>
            facimus dei serui, eius diuinae magnitudinis sacerdotes, nisi

<note rend="script" type="footnote"> 3 aequo 4 tenso] gaeso et <hi rend="italic">coni. Oallandius</hi> fundebalis <lb/>
            6 bellua 7 diduc <hi rend="italic">fort</hi>. 8 cogitauerint <hi rend="italic">m. 1</hi> 12 os <hi rend="italic">coni. Tilius<lb/>
             in notis</hi> (eorum <hi rend="italic">om. ?),</hi> eos <hi rend="italic">Vv,</hi> seruos <hi rend="italic">fort. (ndraaov SovXov)</hi> 16 infirmorum <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 23 dura. fac tu <hi rend="italic">scripsi,</hi> dura facta <hi rend="italic">Vv,</hi> dura. Et fac <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gallandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="232"/>
            quae fecerunt illi quorum cupimus inueniri imitatores? puto <lb/>
            etenim dignum esse non derelinquere populos nobis commissos <lb/>
            in tanta hac a te inlata persecutione, sed eos hortari, <lb/>
            quod enim potens sit cuius sumus nos eripere de inimicorum <lb/>
            suorum manibus, non esse te metuendum hostem dei domus, <lb n="5"/>
            aduertendum quod sis nihil, quia uidelicet noster deus ac <lb/>
            dominus omnia potens ad nihilum redacturus sit omnia contra <lb/>
            eius domum instituta impia tua conamina. quae hic tibi <lb/>
            iniuria fit a nobis? quae ingeritur imperatori Romano contumelia <lb/>
            ab antistitibus dei uiui, si ut aut uitam aeternam <lb n="10"/>
            habeas rogaris aut dicatur tibi, propterea quod contra <lb/>
            dei susceperis arma domum, nisi te correxeris, ingenti exitio <lb/>
            sis interiturus? qua etenim de re tibi cunctorum dei domus <lb/>
            inimicorum proferimus interitum? nisi ut aut metu dei territus <lb/>
            temet mutes -aut, cum temet in aeternum esse feceris <lb n="15"/>
            punitum, nos securi ex omni triumphemus parte, quia et tuos <lb/>
            sanguis a nobis non possit a deo requiri et quia interitum <lb/>
            aduersariorum ecclesiae eius uiderimus. perseuera denique in <lb/>
            hac tua iniustitia, et inuenies quid te pro tantis consequitur <lb/>
            meritis. <hi rend="italic">superbia inflatus est,</hi> inquis, <hi rend="italic">Lucifer,</hi> quia uera tibi <lb n="20"/>
            dicat. quid me iubebas facere tempore isto quo tu antichristi <lb/>
            praecursor ad nos interficiendos arma contra dei leuasti <lb/>
            domum? tempore quo exstitisti unici filii dei negator? <lb/>
            taceremne et te lupum uenientem ad dei uastandum gregem <lb/>
            sinerem? an dignum fuisse censes obuiam pastores tibi iremus <lb n="25"/>
            siccis parato faucibus ad nosmet nobisque commissos <lb/>
            transuorandos? magnalium fuerat satis, ut mulier ista deo <lb/>
            cupiens placere Iudith manu interimeret sua hostem, et nos <lb/>
            nec quidem uerbo tibi a domino restitissemus instituti

<note type="footnote"> 11 tibi] quia <hi rend="italic">addiderim</hi> 15 feceria punitwn] sciaeris puniajdiim <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Gallandim</hi> 19 quid <hi rend="italic">scripsi,</hi> quae <hi rend="italic">V</hi> quae — consequentur <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> quae — consequitur poena <hi rend="italic">coni. Tilius</hi> 21 dica: <lb/>
            26 nosmet nobisque <hi rend="italic">scripsil</hi> nobismet nobiscum <hi rend="italic">Vv,</hi> nosmet nobiscum <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Tilius,</hi> nobismet <hi rend="italic">(om</hi>. nobiscum <hi rend="italic">uel tramponens</hi> nobismet commissos. <lb/>
            nobiscum transuorandos) <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 28 iudid ostem <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            29 ne quidem <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            pastor? dicit dominus in Euangelio: <hi rend="italic">pastor bonus animam <lb/>
            suam ponit pro ouibus; qui mercennarius est et non est <lb/>
            pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem <lb/>
            et relinquit oues et fugit; et lupus rapit illas et dispargit, <lb/>
            quoniam mercennarius est et non pertinet ad eum de ouibus</hi>. <lb n="5"/>
            quid itaque nobis erat gerendum, ne tibi contumeliosi extitisse <lb/>
            uideremur? cognouimus te lupum, uidimus ad oues te <lb/>
            tetendisse domini manus, conspeximus te uno tempore conatum <lb/>
            laniare cunctos domini inuocantes nomen. numquidnam <lb/>
            fuerat dignum non pastores, sed mercennarios exhibere nos? <lb n="10"/>
            Petro dicit beato: <hi rend="italic">pasce agnos meos,</hi> et iterum: <hi rend="italic">pasce ouiculas<lb/>
             meas;</hi> et ut ueniens lupus uis eos qui successores extitisse <lb/>
            inueniuntur beato Petro uicem gerere mercennariorum ? <lb/>
            eos quos iampridem per Hieremiam promiserat populo suo <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent <lb n="15"/>
            uos pascentes cum disciplina,</hi> et non dixit: <hi rend="italic">dabo uobis <lb/>
            Constantium imperatorem, qui uos possit in diaboli uertere <lb/>
            praedam</hi>. dicas nos male agere, quia sacrilegio tuo resistamus <lb/>
            uirtute protecti dei
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Videamus quid etiam tempore quo contyrannus tuus <lb n="20"/>
            Antiochus persecutor nostrae religionis extitit, quid. fecerint <lb/>
            hi qui meminerant praeter deum neminem timendum. sed <lb/>
            prius est cognoscas quae ille, cui tu similis es, scripserit; <lb/>
            sic etenim poteris intellegere illos dei seruos, quorum nos <lb/>
            cupimus inueniri participes, restitisse Antiochi sacrilegio, sicut <lb n="25"/>
            et nos tibi deo propitio resistamus. loquitur sancta scriptura <lb/>
            dicens in Machabaeorum primo libro: <hi rend="italic">et scripsit rex omni <lb/>
            regno suo, ut esset uniuersus populus unus et relinquerent <lb/>
            unusquisque legitima sua. et receperunt omnes gentes secundum <lb/>
            uerbum regis et multi ex Israel consenserunt simul cum <lb n="30"/>
            illis et polluerunt sabbatum. et misit rex libros in manu</hi>

<note type="footnote"> 1 loh. 10, 11-18 11 ib. 21, 16. 17 15 ffier. 8, 15 <lb/>
            27 I MacL 1, 43—52 \'\' </note>

<note type="footnote"> 9 cunctis numquitnam 24 quorum <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 27 machabeorum </note> <lb/>
             
<pb n="234"/>
            <hi rend="italic">nuntiorum Hierusalem et ciuitates Iudae, ut irent post legitima <lb/>
            exterae terrae et prohibere holocausta et sacrificium et <lb/>
            libationem de sanctificatione, contaminare sabbata et dies<lb/>
             solem(nes) et polluere sanctificationem et statuere delubra et<lb/>
            idola et immolare porcinam et pecora communia et relinquere <lb n="5"/>
            filios suos incircumcisos et polluere animas eorum</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">omni immunditia et abominatione, ita ut obliuiscerentur legem <lb/>
            et mutarent iustificationes; et quicumque non fecisset secundum <lb/>
            uerbum regis moreretur. secundum omnia uerba haec <lb/>
            misit scripta uniuerso regno suo et fecit consideratores super <lb n="10"/>
            populum. et mandauit ciuitatibus luda immolare per ciuitatem <lb/>
            et ciuitatem. et congregati sunt multi de populo ad eos,<lb/>
             omnis derelinquens legem, et fecerunt mala in terra,</hi> et <lb/>
            infra: <hi rend="italic">et aedificauerunt abominationem desolationis super altare<lb/>
            et in ciuitatibus Iuda in circuitu struxerunt aras et <lb n="15"/>
             in ostiis domorum et in plateis incendebant. et libros legis <lb/>
            inuenerunt et succenderunt igne conscissos, et apud quem inueniebatur <lb/>
            liber testamenti et si quis consentiebat legi, constitutio<lb/>
             regis interficiebat eum. in uirtute sua faciebant ad <lb/>
            Israel his qui inueniebantur in omni mense et mense in <lb n="20"/>
            ciuitatibus; et quarta et uicesima mensis sacrificabant super<lb/>
             aram quae erat super altare. et mulieres quae circumciderant <lb/>
            natos suos interficiebant secundum praeceptum. suspendebant<lb/>
             infantes a ceruicibus eorum et in domos eorum et eos qui <lb/>
            circumciderant eos. et multi in Israel obtinuerunt et confirmati <lb n="25"/>
            sunt in eis, ut non manducarent communia, et susceperunt <lb/>
            mori, ut non polluerentur escis et non profanarent <lb/>
            testamentum sanctum. et facta est ira magna super Israd <lb/>
            nimis in diebus illis. et surrexit Matathias filius Iohannis <lb/>
            Simeonis sacerdos filiorum Ioarib ab Hierusalem, et huic filii <lb n="30"/>
            quinque,</hi> et infra: <hi rend="italic">et uiderunt blasphemias quas faciebant in <lb/>
            luda et in Israel, et dixit: heu me, ut quid istud factus</hi>

<note type="footnote"> 14 I Mach. 1, 54 - 2, 2 81 ib. 2, 6. 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 solemnes <hi rend="italic">v,</hi> solem <hi rend="italic">V</hi> 18 omnes derelinquentes <hi rend="italic">v</hi> 16 osteis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> 17 concissos <hi rend="italic">ex</hi> conssisTU <hi rend="italic">corr. m. 1</hi> 20 inueniebatar <lb/>
            t athi <lb/>
            29 matheas <hi rend="italic">(corr. m. alt.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="235"/>
            <hi rend="italic">sum uidere contritionem sanctae ciuitatis, et sederunt illic, <lb/>
            cum daretur in manu inimicorum sanctificatio, in manu exterorum <lb/>
            </hi>? et infra: <hi rend="italic">omnis ornatus eius ablatus est, ex libera<lb/>
             facta est ancilla. ecce sancta nostra et speciositas nostra et <lb/>
            gloria nostra desolata est, et polluerunt eam gentes. ut quid <lb n="5"/>
            nobis adhuc uita ? et conscidit Matathias et filii eius uestimenta <lb/>
            sua, et percooperuerunt se ciliciis et luctum habuerunt <lb/>
            ualde. et uenerunt qui erant a rege et conpellebant discessionem <lb/>
            in Modiin ciuitatem ut sacrificarent. et multi Israel <lb/>
            accesserunt ad eos. et Matathias et filii eius congregati sunt. <lb n="10"/>
            et responderunt qui a rege missi fuerant et aiunt Matathiae <lb/>
            dicentes: princeps et nobilis et magnus es in ciuitate ista et <lb/>
            confirmatus filiis et fratribus. nunc accede primus et fac imperium <lb/>
            regis, sicut fecerunt omnes gentes et uiri Iuda et qui<lb/>
             derelicti sunt in Israel, et eris tu et filii tui amici regis et <lb n="15"/>
            tu et filii tui gloriamini argento et auro et muneribus multis. <lb/>
            respondit Matathias et dixit uoce magna: si omnes gentes <lb/>
            quae in domo regis audiunt eum, ut discedat unusquisque ab<lb/>
             officio patrum suorum, et elegerunt in mandata eius, et ego <lb/>
            et filii mei ibimus in testamentum patrum nostrorum. dominus <lb n="20"/>
            propitius nobis sit, non derelinquemus legem et iustificationes.<lb/>
             uerbum regis non audiemus, non declinabimus officium<lb/>
             deseruitionis nostrae dextra uel sinistra. ut cessauit <lb/>
            loqui sermones istos, accessit uir Iudaeus in oculis omnium <lb/>
            sacrificare in Modiin secundum praeceptum regis. et uidit <lb n="25"/>
            Matathias et celatus est, et contremuerunt renes eius et attulitł <lb/>
            iram secundum iudicium. et adcurrens ad aram inter fecit<lb/>
             eum. et uirum regis qui cogebat immolare occidit in illo tempore, <lb/>
            et aram destruxit. et aemulatus est in lege, sicut fecit <lb/>
            Finees Iambrim filio Salom. et exclamauit Matathias in</hi>

<note type="footnote">3 I Mach. 2, 11—28 </note>

<note type="footnote"> 1 contricionem sedere <hi rend="italic">fort</hi>. 2 sanctificatio <hi rend="italic">\'nli! (corr. m. 1)</hi> <lb/>
            4 spetiositas 6 <hi rend="italic">et</hi> 10 matthias 11 missi fuerant <hi rend="italic">add. m. alt</hi>. <lb/>
            matthiae 16 gloriabimini <hi rend="italic">coni. Tilius et Gallandius</hi> 17 matthias <lb/>
            uoce magna et dixit <hi rend="italic">v</hi> 18 que descendat <hi rend="italic">m. 1</hi> 21 *** nobis sit <lb/>
            (sit <hi rend="italic">eras.)</hi> 26 matthias 80 matthatias </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="236"/>
            <hi rend="italic">ciuitate uoce</hi> magna <hi rend="italic">dicens :</hi> omnis aemulus <hi rend="italic">statuens testamentum. <lb/>
            mentum exeat post me. et fugit et ipse et filii eius in mentum <lb/>
            et reliquerunt quaecumque habebant in ciuitate</hi>. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid tale a nobis factum conspexisti, ut digneris <lb/>
            dicere: <hi rend="italic">contumeliam mihi fecit Lucifer</hi>? ille gladio occidit <lb n="5"/>
            regis ministrum, sed et eum quem uiderat de populo suo <lb/>
            regis edicto quam dei temperasse ; ego, quia tibi ac tuis <lb/>
            uerbo resisto et dico: <hi rend="italic">non derelinquo apostolicam atque</hi> euan. : <lb/>
            <hi rend="italic">gelicam fidem, sic credo quomodo crediderunt Abraham, Isw <lb/>
            et Iacob patres nostri,</hi> inde apud te reus contumeliarum sum., <lb n="10"/>
            si fuisses inter manus Matathiae istius zelantis deum aut in <lb/>
            manu Finees cui testimonium in Numeris apud Moysen perhibet <lb/>
            deus et alienigenarum more uiuere temptares, sine dubio <lb/>
            te gladio interficerent illi te gladio fuerant interfectori: <lb/>
            ego, quia uerbo animum illum tuum cruore Christianorum <lb n="15"/>
            madidatum uulnero, reus iudicor contumeliarum a te. cur. <lb/>
            imperator, non ulcisceris te de me? cur contumelias tuas non <lb/>
            dignaris defendere, uindicare te de homine mendico? cur non <lb/>
            satis agens? non quia nolis, sed quia tibi adhuc non fuerit <lb/>
            data potestas ab eo, cuius me esse confidens tibi haec libera <lb n="20"/>
            dico uoce quae quidem iuxta tuos nefandos actus praua mihi <lb/>
            uideantur. tibi omnibusque diuitiis regni tui, patri quoque <lb/>
            tuo renuntiasse nos cum uideris et a fide nullo pacto recessuros <lb/>
            pollicitus inspexeris multum, mirari nos scias quod. <lb/>
            cum ore gladii soleas displicentes tibi deuorare, nobis tamen <lb n="25"/>
            parcas. credo pietatis causa, et possumus istud sentire de toa <lb/>
            lenitate. nullum etenim te interfecisse ex nimia tua benignitate <lb/>
            potui colligere. dicis: <hi rend="italic">superbus est</hi>. unde tibi superbus; <lb/>
            esse uideor? nempe quia audis a me ea te gerere quae semper <lb/>
            fecerint hostes dei religionis. est officii mei, ut haec ingeram <lb n="30"/>
            tibi haeretico. aut non es haereticus? si autem haereticus es. <lb/>
            cur me incusas, quod enim sim tibi iniuriosus, qui id facio

<note type="footnote"> 7 aedicto 10 apnt 11 matthiae 12 aput 13 aligenarmn <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> 14 te g. f. interfecturi <hi rend="italic">exp. GaXtandvus</hi> 16 nalnere<lb/>
             18 digneris <hi rend="italic">v</hi> 19 satis] sic <hi rend="italic">coni. GaUandius non intellegens uerbi<lb/>
             sensum</hi> 24 publicitue <hi rend="italic">coni. Latiniua</hi> multum <hi rend="italic">quod uulgo</hi> CtIIII <lb/>
            <hi rend="italic">sequentvbus coniungitur cum participio</hi> pollicitus <hi rend="italic">coniunxi</hi> mirui <lb/>
            coni. <hi rend="italic">Latinxus,</hi> miserari <hi rend="italic">V,</hi> misereri v 25 tamen <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            te contra quod me noluerit facere deus? loquitur sanctissimus <lb/>
            propheta Ieremias dixisse ad se deum: <hi rend="italic">et tu accinge <lb/>
            lumbos tuos et surge et dic omnia quaecumque mandaui tibi,<lb/>
             et ne timeas a facie eorum nec formides in conspectu eorum</hi>. <lb/>
            cum haec ita sint et nos urgeat necessitas officii nobis a deo <lb n="5"/>
            inpositi, ut uobis agentibus dicamus quaecumque uobis dici <lb/>
            iusserit deus, superest ut aut oboedias dei mandatis conuentus <lb/>
            a me. ipsius clementiae seruo ac sacerdotê aut probes <lb/>
            de scripturis sacris, fortassis quia rex sis, quod enim non <lb/>
            liceat mihi te in nomine domini conuenire ut temet corrigas. <lb n="10"/>
            si probare non poteris mihi prohibitum, sed inuenire magis <lb/>
            incipies mihi praeceptum, ut te arguam et increpem et exhorter <lb/>
            et deprecer et admoneam atque prouocem ad deo <lb/>
            placendum, cur me dicis tibi facere contumeliam? eo etenim <lb/>
            usque nobis antistitibus suis dedit potestatem ad uos nobis <lb n="15"/>
            commissos increpandos docendos, ut dixerit: <hi rend="italic">ne timeas a facie<lb/>
             eorum, ne formides in conspectu eorum. ecce posui te in hodierna <lb/>
            die sicut ciuitatem firmatam et sicut murum aereum<lb/>
             firmum omnibus regibus Iuda et principibus eius et plebi <lb/>
            terrae. et pugnabunt ad te, et non poterunt aduersum te, <lb n="20"/>
            quia ego tecum sum, ut liberem te, dicit dominus</hi>. quae sunt <lb/>
            quae dicebat Hieremias regibus Iuda et principibus eius et <lb/>
            plebibus terrae? nempe haec quia dereliquerunt dominum et <lb/>
            immolauerunt diis alienis. haec et tu fecisti ac facis, dereliquisti <lb/>
            apostolicam atque euangelicam fidem, suscepisti haeresem <lb n="25"/>
            Arrianam, et cogis omnes idololatres fieri dei seruos. <lb/>
            quia haec audes, uocas superbos saluti tuae cupientes consultum. <lb/>
            dicit deus Hieremiae: <hi rend="italic">et tu accinge lumbos tuos et <lb/>
            exsurge, et dic omnia quaecumque dico tibi. ne timeas a facie <lb/>
            eorum nec formides in conspectu eorum</hi>. et Constantius imperator <lb n="30"/>
            indignaris cur tibi erranti dicamus: <hi rend="italic">redi ad uiam</hi>

<note type="footnote"> 2 Hier. 1, 17 . 16 Hier. 1, 17-19 28 ib. 1, 17 </note> <lb/>
            n

<note rend="script" type="footnote"> \' 7 aut ut <hi rend="italic">v</hi> 9 no (D <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 11 poteris <hi rend="italic">in</hi> potes <hi rend="italic">corr</hi>. <lb/>
            17 nec <hi rend="italic">fort. ut l. 4 et 30</hi> 22 iudas <hi rend="italic">m. 1</hi> 28 dereliquirunt <lb/>
            I <lb/>
            24 derelinquifeti 25 haeresem 26 idololatras <hi rend="italic">v</hi> 27 copientes m. 1 </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            <hi rend="italic">salutiferam, derelinque errorem per Arrium instinctu diaboli <lb/>
            inuentum</hi>. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deus se solum timendum mandat, praeter se esse <lb/>
            neminem formidandum praecepit; et tu ea statuisti implendi <lb/>
            quae domini auferant metum et te faciant formidandum? deus; <lb n="5"/>
            dicit Hieremiae: <hi rend="italic">ecce posui te in hodierna die sicut ciuitatm <lb/>
            firmam et sicut murum aereum firmum omnibus regibus Iwda <lb/>
            et principibus eius et plebi terrae. et pugnabunt ad te et non <lb/>
            poterunt aduersum te, quia ego tecum sum, ut liberem te <lb/>
            dicit dominus;</hi> et tu existimas te timeri posse a quoquam. <lb n="10"/>
            seruorum dei? cur me dicis adrogantem superbum? cur contumeliosum <lb/>
            vocas? nempe quia te reppererim operibus tuis <lb/>
            esse unam ex illis de quibus beatus Iohannes: <hi rend="italic">audistis quia <lb/>
            antichristus uenit; nunc autem antichristi multi sunt</hi>. sic nos <lb/>
            iniuriarum reos designas, tamquam primi restiterimus ne idololatriam <lb n="15"/>
            tuam in dei introduceres ecclesiam. legisti in Machabaoorum <lb/>
            libro primo: <hi rend="italic">et dixit uir proximo suo: si omms<lb/>
             fecerimus sicuti et fratres nostra fecerunt et non pugnauerimus <lb/>
            antichristus gentes pro anima nostra et iustificationibus<lb/>
            nostris, nunc citius disperdent nos a terra. et cogitauerunt</hi> in <lb n="20"/>
            <hi rend="italic">die illa dicentes: omnis homo, quicumque uenerit ad</hi> nos II <lb/>
            <hi rend="italic">bellum die sabbatorum, pugnemus aduersum eum, et non moriemur <lb/>
            omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. <lb/>
             tunc congregati sunt ad eos conuentus fortis in uiribus ab <lb/>
            Israel, omnis uoluntarius in lege et omnes qui fugiebant <lb n="25"/>
             malis ad eos, et facti sunt illis in firmamentum. et percusserunt<lb/>
             uirtutem et percusserunt peccatores in ira sua et utros <lb/>
            iniquos in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes,</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">se liberarent, et circumiuit Matathias et amici eius, et <lb/>
            destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos</hi> quot- <lb n="30"/>
            <hi rend="italic">quot inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti <lb/>
            sunt filios superbiae, et prosperauit opus in manu eorum, d <lb/>
            obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non</hi>

<note type="footnote"> 6 Hier. 1, 18. 19 13 I Ioh. 2, 18 17 I Mach. 2, 4(MS </note>

<note type="footnote"> 18 iohaanea beatus 16 machabeorum 26 ad] additi soot ti <lb/>
            <hi rend="italic">Lucifer supra p. 17, 8</hi> 29 matthatias </note> <lb/>
             
<pb n="239"/>
            <hi rend="italic">derunt cornum peccatori</hi>. quid sentire dignatur uenenis Arrii <lb/>
            sauciata mens tua? quid poterit excogitare contra hanc nostram <lb/>
            defensionem morsibus serpentis concisum cor tuum? illos cum <lb/>
            illa aduertas egisse, nobis quiescendum fuerat ore tuo prolatis <lb/>
            blasphemiis ad populum nobis diuinitus commissum sauciandum <lb n="5"/>
            ? <hi rend="italic">et circumiuit,</hi> inquit, <hi rend="italic">Matathias et amici eiuset <lb/>
            destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot <lb/>
            inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti <lb/>
            sunt filios superbiae, et prosperauit opus in manu eorum, et <lb/>
            obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt <lb n="10"/>
            cornum peccatori</hi>. cum illi haec qui ita egerint fuerint <lb/>
            facti deo amantissimi, nos tibi adulando tecumque in tuo <lb/>
            currendo scelere fuerat dignum ut tu es efficeremur deo <lb/>
            inimicissimi? si nos tibi hinc uidemur iniuriosi, quia idololatriam <lb/>
            tuam suscipere nequiuerimus, des unum, quaeso, qui <lb n="15"/>
            pepercerit ex dei cultoribus aduersariis eius religionis. in <lb/>
            secundo libro Esdrae contradicentibus ne domum et templum <lb/>
            et ciuitatem in Hierosolymis domino instaurarent, <hi rend="italic">dem:),</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">caeli ipse prosperauit nobis, et nos serui eius surgemus et <lb/>
            aedificabimus, uobis autem non est portio neque mentio <lb n="20"/>
            Hierusalem,</hi> et infra dicentibus aduersariis: <hi rend="italic">numquid sacrificabunt <lb/>
            an manducabunt in loco suo ? nonne ascendet uulpes <lb/>
            et demoliet muros lapidum eorum</hi>? et haec dicit ad deum <lb/>
            seruus eius Esdra: <hi rend="italic">exaudi , deus noster, quia facti sumus <lb/>
            contemptibiles et conuerte conuicia ipsorum in capita ipsorum <lb n="25"/>
            et da illos ut sint in derisu et in terra captiuitatis; et ne <lb/>
            operias iniquitatem ipsorum et peccata eorum a facie tua <lb/>
            non deleantur</hi>. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid tale nos circa te locuti sumus? est testis quem <lb/>
            orauit Esdras quemque et ego oro et omnis per totum

<note type="footnote"> 6 I Mach. 2, 45—48 18 Neem. (H Esdr.) 2, 20 21 ib. 4, <lb/>
            3 24 ib. 4, 4-7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cornu <hi rend="italic">v</hi> uenenis <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> uenisse <hi rend="italic">Vv</hi> 2 excogitari <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            5 diuinitum 6 matthias 7 quotquod 11 cornu v 12 adot <lb/>
            rt <lb/>
            lando 17 ne templum 18 instaurent 21 in Hiernsalem v <lb/>
            23 et haec] ne haec <hi rend="italic">uel</hi> haec <hi rend="italic">fort</hi>. 25 contemtibiles </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="240"/>
            mundum constituta eius orat beata ecclesia mea circa te haec <lb/>
            esse uota, ut corrigas errores sisque unus ex nobis. conspice <lb/>
            ihterea quomodo dei homines neque aduersarios timuerint neque <lb/>
            contra inimicos dei domus precem fundendo desinnerint. <lb/>
            ut uidelicet uires dei religionis aduersariorum fuissent deductae <lb n="5"/>
            ad nihilum. sic etenim etiam sanctissimus Moyses dicit <lb/>
            in cantico Exodi ad deum: <hi rend="italic">decidat super eos timor et tremor <lb/>
            magnitudinis brachii tui; fiant tamquam lapides donec transeat<lb/>
             populus tuus, usque dum transeat populus tuus, domine. <lb/>
            hic quem adquisisti</hi>. talia illi ad deum uerba fecerunt sibi <lb n="10"/>
            traditis, nos quia tibi dicimus: <hi rend="italic">aut conuertere ad deum</hi> alii <lb/>
            <hi rend="italic">habe certum quod deum ad nihilum sit deducturus omnem <lb/>
            inanem superbiam tuam,</hi> uidemur tibi petulantes. conspice <lb/>
            adhuc quid fecerit Matathias sanctissimus ille uir deuotus <lb/>
            deo post tam inlustria illa quae egerit, quae etiam in fine <lb n="15"/>
            exitus sui dixerit ad filios, et uide an recto contra te ordine <lb/>
            dei haec agamus sacerdotes. loquitur scriptura sancta dicens: <lb/>
            <hi rend="italic">adpropiauerunt dies Matathiae moriundi, et dixit filiis suis: <lb/>
            nunc confortata est superbia et castigatio et tempus euersionis <lb/>
            et ira indignationis. nunc, filii, aemuli estote legis et data <lb n="20"/>
            animas uestras ad testamentum patrum nostrorum et memen. <lb/>
            tote operum patrum quae fecerunt in saeculis suis, et accipietis <lb/>
            gloriam magnam et nomen aeternum. Abraham nount<lb/>
             in temptatione inuentus est fidelis, et reputatum est ei ad <lb/>
            iustitiam? Ioseph in tempore angustiae suae custodiuit mandatum, <lb n="25"/>
            et factus est dominus Aegypti. Finees pater noster <lb/>
            in zelando zelum accepit testamentum sacerdotii aeterni. Iesus <lb/>
            dum implet uerbum, factus est dux in Israel. Chaleb dum <lb/>
            testificatur in ecclesia, accepit hereditatem. Dauid in sua <lb/>
            misericordia consecutus est sedem regni in saecula. Helias</hi>

<note type="footnote"> 7 Ex. 15, 16 18 I Mach. 2, 49-68 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 desiuerint <hi rend="italic">v</hi> 9 usque — domine <hi rend="italic">om. v; post</hi> domine <hi rend="italic">add. Y:</hi> <lb/>
            usque dum transeat popultts tuus 10 fecerunt] pro <hi rend="italic">add. Gallandius</hi> <lb/>
            14 matthias 18 atpropiauerunt matthiae moriundi (\' <hi rend="italic">m. alt.)</hi> <lb/>
            Mt <lb/>
            20 emuli 28 implet (ros <hi rend="italic">m. alt.)</hi> chalep 29 accepit! <lb/>
            80 haelias </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="241"/>
            <hi rend="italic">dum zelat gelum legis, raptus est ad caelum. Ananias, Azarias <lb/>
            et Misahel credentes liberati sunt de flamma. Danihel in <lb/>
            sua simplicitate liberatus est de ore leonum. et ita cogitate <lb/>
            per generationem et generationem, - quia omnes qui sperant <lb/>
            in eum non infirmabuntur. et a uerbis uiri peccatoris non <lb n="5"/>
            timueritis, quia gloria eius in stercore ef uermes. hodie extollitur,<lb/>
             cras non inuenietur, quia conuersus est in terram<lb/>
             suam et cogitatio eius peribit. filii, confortamini et praeua- . <lb/>
            lete in lege, quia in ipsa gloriosi eritis. et ecce Symeon frater <lb/>
            uester, scio quod uir consilii est; illum audite, ipse uobis<lb n="10"/>
             pater erit. et ludas Machabaeus fortis uiribus a iuuentute <lb/>
            sua sit uobis principalis militiae, et expugnabit bellum. et<lb/>
             adducetis ad uos omnes factores legis et uindicate uindictam <lb/>
            populi uestri, retribuite retributionem gentibus et intendite in <lb/>
            praeceptum legis</hi>. quando itaque uideas talia praecepta dedisse <lb n="15"/>
            filiis et ea mandasse fieri quae etiam fecerit ipse, cum <lb/>
            doceat sic patriarchas prophetas et cunctos iustos deo placuisse, <lb/>
            quid nos, tu tenebrose, ne tibi contumaces uideremur, <lb/>
            uolueras facere? cessissemusne tibi mortuo uiui, dei serui <lb/>
            satelliti diaboli, cum cernas istum Matathiam dicere ad filios? <lb n="20"/>
            <hi rend="italic">et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes <lb/>
            qui sperant in eum non infirmabuntur. et a uerbis uiri peccatoris <lb/>
            non timueritis, quia gloria eius in stercore et uermes. <lb/>
             hodie extollitur, et cras non inuenietur, quia conuersus est <lb/>
            in terram suam et cogitatio eius peribit</hi>. ne tibi iniuriosi <lb n="25"/>
            uideamur, parcamus tibi dei domum destruenti, tibi qui hodie <lb/>
            sis et cras eris in uermes et stercore, et hanc trahamus apud <lb/>
            deum offensam, quo tecum mereamur redigi ad nihilum? 
</p></div></div></body></text></TEI>