Dixisti: facite pacem cum episcopis sectae meae Arrianis, et estote in unum ; et dicit dei spiritus per Salomonem in Prouerbiis: uias impiorum noli, noli exequi neque aemuleris uiam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint, ne superuenias illuc. declina autem ab ea et demuta; non enim dormient, nisi male fecerint; ablatus est enim somnus ab eis, et non dormiunt. hi enim cibantur cibis impietatis, uino autem iniquo inebriantur. nam uiae iustorum similiter ut lux fulgebunt, procedunt et inluminant, donec corrigat dies. uiae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt . quomodo uobiscum Arrianis societatem poteramus habere, cum adulteris spiritalibus? qui scriptum retineamus: noli te intendere fallaci mulieri; mel enim distillat a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus inpinguat fauces tuas, nouissime autem amarius fdle inuenies et acutius magis quam gladius ex utraque parte acutus; insipientes autem pedes deducunt utentes ea cum morte ad inferos . sed quid dicis haec propter carnis adulteria dicta? si propter carnis adulteria esse adstruis haec dicta, quanto magis fugiendi uos estis spiritales adulteri, ne per Arrianam haeresim uestram meretricem spiritalem haec super nos quae dicuntur ueniant? dulce etenim quibusdam uidetur quod tibi regi in amicitias iungantur suscipiendo haeresim tuam, sed amarius felle sensuri, cum tecum torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi: uae nobis qui Constantium imperatorem deo praeposuerimus . conuenire nobis et uobis quomodo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon: eice de consilio pestilentiam, et exiet cum illo contentio, et: ne imitatus fueris malos uiros neque desideres esse cum illis; falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum locuntur, 3 Prou. 4, 14-19 18 ib. 5, 8--5 28 ib. 22, 10 28 ib. 24, 12. 5 demuta V, deuita v 12 nolite v, μὴ πρ ó σεχε LXX 14 inpingat m. 1 16 insipientiae coni, Latinius; τη̃ς yaq ἀϕροσὑνης oi π ó δες ϰατἀ yov σι zovs χρϖμένο v ς α v ̀τῃ̃ LXX 19fogienti m. 1 22 quotibi 24 gehenne 28 peatilentem v IIIa fort . 80 meditantur et: noli adplicare impium ad pascua iusti, neque seducaris saturitate uentris. septies enim cadit iustus et resurget, impii autem infirmabuntur in malis . Cum superbis et praeuaricatoribus, cum eis qui uolueritis cum Iuda Scarioth inueniri quam cum beatissimis prophetis apostolis atque martyribus quomodo esse possumus? cum audiam in centesimo psalmo: deambulabam in innocentia cordis mei in media domo tua. non proponebam ante oculos meos rem malam, facientes praeuaricationes odiui, non adhaesit mihi cor prauum, declinantes a me malignos non agnoscebam; detrahentem aduersus proximos suos occulte, eum persequebar; superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam, et in psalmo centesimo octauo decimo: iniquos odio habui et legem tuam dilexi . cum sitis iniqui, quippe negatores unici filii dei, cum odiri uos oporteat a nobis, propterea quod uiam ueritatis relinquentes conprehenderitis omnium errorum, propterea quod relinquentes lumen ire delegeritis in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando, tibi dei domus destructori, omnium iniquitatem operantium fomiti, potueramus esse carissimi ? quomodo familiares amici, ut sunt Valens, Vrsacius, Epictetus, Saturninus et ceteri? e quo numero tamenetsi uiderint in quam inciderint foueam, certi tamen tecum deligerent interire, dummodo regni tui inanem pulchritudinem una perfruantur tecum. nos quomodo tecum esse potueramus, qui ista quae illi tecum frui elegerunt habeamus exosa, homines qui ad illa consequenda tendamus quae sunt in perpetuum mansura? qua de re nobis ac uobis non conuenit? nempe quia noluerimus suscipere haeresim tuam, nempe quia Christiani noluerimus effici Arriani. quis est autem nisi qui sit, ut uos estis Arriani, inpos mentis, qui derelinquat domum dei et eat ad diaboli monumentum? 1 Pron. 24, 15. 16 7 Ps. 100, 2--.5 13 Ps. 118, 18 1 et scripsi, tu Vo, tum Coleti 7 innocentiam 11 detrahentes 21 sint 28 deligerent scripsi (an delegerunt?), diligerent V 25 istam 27 tendamus scripsi, tendam V, tendant v di » 30 situt V, sicut v 31 eat ad diaboli scripsi, ead aboli V corr. m. 2, eam dat diaboli v Idcirco autem apud te odio laboramus, quia fuerimus metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis quae sunt dicta de illis desertoribus, hoc est Iudaeis quos incusat Hieremias dicens: audite uerbum domini, domus Iacob et omnis domus Israel. haec dicit dominus: quid inuenerunt in me patres uestri contumaciae, quod recesserunt longe a me et abierunt post superuacua, et frustrati sunt et non dixerunt: ubi est deus qui liberauit nos de terra Aegypti, qui eduxit nos ducatum praebens in deserto in terra inculta et ignota et in terra sine aqua et sine fructu, in terra in qua nemo commeauit uir neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit uos in Carmelum, ut manducaretis fructum eius et bona eius, et intrastis et coinquinastis terram, et hereditatem meam posuistis in exterminationem; sacerdotes non dixerunt: ubi est dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me, et prophetae prophetauerunt in Baal, et post inutilia abierunt . noluimus haec audire opprobria, unde et fugiendum diximus te ac tuos. neque enim conuenire poterat dei domesticis uobiscum alienigenis, cum uideamus dictum a deo conperfido tuo illi populo carnali: auerte pedem tuum ab aspera uia et faucem tuam a siti. quae autem dixit: confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat . post uos ergo exteros, post uos allophilos non solum non ire uoluimus, sed et anathema uobis filiis pestilentiae ac tenebrarum diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque euangelica fide derelinqueremusque uiam quam tenuerunt Abraham Isaac et Iacob beatissimi, Abel Enoch Noe et cuncti prophetae apostoli atque martyres, haec etiam dicta fuissent a deo de nobis, quae dicta sunt de conblasphemis tuis Iudaeis: quemadmodum confunditur fur, cum conprehensus fuerit, sic confundentur filii Israel ipsi et reges eorum et principes ipsorum et sacerdotes ipsorum et prophetae . noluimus esse \' 4 Hier. 2, 4-8 20 ib. 2, 25 30 ib. 2, 26 1 aput 8 egypti et fere semper 10 quame commea *uit 13 quoinquinafitis 16 impiae bahal 18 duxunus coni. Latinius 20 conperfido tuo scripsi, conperfidet no V, cum perfido tuo v illo v inter uos, ne etiam illa increpatio uocis diuinae nos cum Iudaeis et uobiscum haereticis argueret: ut quid loquimini ad me; omnes uos impie egistis, et omnes uos deliquistis in me, dicit dominus . Quomodo uobiscum nobis conuenire poterat? cum legeris scriptum in libro Machabaeorum primo: tunc congregati sunt ad eos eonuentus fortis in uiribus ab Israel, omnis uoluntarius in lege. et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis firmamentum. et constituerunt uirtutem, et percusserunt peccatores in ira sua et uiros iniquos in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent, et circuiuit Matathias et amici eius, et destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae et prosperauit opus in manus eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cornum peccatori . uobiscum nos esse potueramus, cum uideatis quid illis fecerint ex toto corde qui deum inueniuntur timuisse? tu dicis, membrum iam tunc exsectum de corpore beatae ecclesiae, quando Arrianus factus es ex Christiano: estote uobiscum . et dominus dicit in euangelio: quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue illum et proice abs te; expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. et si dextera manus tua scandalizat te, abscide illam et proice abs in Actibus apostolorum locutus ita sit Petrus beatissimus dicens: paenitentiam agite, et baptieetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. uobis enim est haec promissio et filiis uestris et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus uester. aliis etiam uerbis plurimis contestabatur et exhortabatur eos dicens: eripite uos a generatione ista praua . nec poteris dicere non uos esse Arrianos generationem prauam, sicuti fuerint ac sint Iudaei, quando cernas tunc scribas Pharisaeos et principes Iudaeorum idcirco esse dictos praua generatio, quod enim et dei negabant filium et omnes in eius credentes diuinam maiestatem persequerentur. non, inquam, poteris dicere te atque cunctos Arrianos non esse generationem prauam et peruersam, » 5 Hebr. 4, 11-18 18 Act. 2, 38-40 3 quomodo Latinius, quam V, quam cum coni. Tilius 7 cadant v 8 acutissimum scripsi, acutissimo Vv 15 imitatores omnis scripsi, imitationis V, imitatores coni. Tilius 17 cum in coni. Coleti, in Vv 19 nostri s. l. m. 1 21 promisio m. 1 22 noster Latinius 23 exortabatur 27 prauam generationem exspectes quando haec sitis gerentes quae et illi. si illi fuerunt unicum negantes dei filium, ita facitis et uos; si illi persecuti sunt seruos aeternae clementiae eius, persequimini etiam uos. quid igitur oportuerat nos facere, nisi secundum Petri beati praeceptum recederemus a uobis sacrilegis? unde enim uobiscum poterat conuenire? cum dixerit dominus in euangelio: adtendite uobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis .