<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa001.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis <lb/>
            scribens dixerit beatus apostolus: <hi rend="italic">omnino auditur inter uos <lb/>
            fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut<lb n="10"/>
             uxorem patris aliquis habeat, et uos inflati estis et non potius <lb/>
            luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus <lb/>
            fecit</hi>. si igitur apostolus huiusmodi opus operantem iusserit <lb/>
            tolli e medio, ne uidelicet per illius societatem omnis corrumperetur <lb/>
            ecclesia, quanto magis dignum fuerat, uos fugeremus <lb n="15"/>
            blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis <lb/>
            tunc uos iam traditos esse scire debetis, quando dei coeperitis <lb/>
            negare filium? <hi rend="italic">ego quidem sicut absens corpore, praesens autem<lb/>
             spiritu iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est in <lb/>
            nomine domini Iesu, congregatis uobis et spiritu meo, cum <lb n="20"/>
            uirtute domini nostri Iesu tradere huiusmodi hominem satanae<lb/>
             in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini<lb/>
             nostri Iesu Christi, bona gloriatio uestra, nescitis quia modicum <lb/>
            fermentum totam massam corrumpit. expurgate uetus <lb/>
            fermentum, ut sitis noua consparsio, ut estis azymi</hi>. haec cum <lb n="25"/>
            sit increpatio apostoli, poterant Christiani antichristi coniungi <lb/>
            seruis ? quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae <lb/>
            uestrae uenenis, quandoquidem, siue in hypocrisi siue ex uero <lb/>
            quis communicet uobis, sit in ingenti periculo? cum propter <lb/>
            haeresim uestram scripsi a uobis, quomodo iterum adhaerere <lb n="30"/>
            potueramus? cum uox sit dicentis apostoli: <hi rend="italic">scripsi <lb/>
            uobis in epistula non misceri fornicariis, non utique forni-</hi>

<note type="footnote"> 6 Luc. 12, 1 9 I Cor. 5, 1. 2 18 ib. 5, 3-7 31 ib. 5, <lb/>
            9-11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            7 hypochrisis 16 sathanae quato 21 sathanae 25 conspersio <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> azimi 28 uaenenis hypochrisi. </note> <lb/>
             
<pb n="24"/>
            <hi rend="italic">cariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idololatris <lb/>
            alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. nunc autem scripsi <lb/>
            uobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut<lb/>
             auarus aut idolorum cultor aut maledicus aut ebriosus aut <lb/>
            rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere</hi>. si cibum uobiscum<lb n="5"/>
            iubemur non sumere, credideras potuisse catholicos conuenire <lb/>
            cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? uobiscum erraticis, <lb/>
            uobiscum per diaboli uenenum ad omnem deductis ebrietatem <lb/>
            esse potueramus dei cultores? quomodo fieri istud <lb/>
            potuerat, ut inter mortuos uiui staremus? cum dignum esset<lb n="10"/>
            magis uos, filii aduersarii nostri, congregatos in unum uideri <lb/>
            et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla <lb/>
            dubitatione ab omnibus deum diligentibus membra ac corpus <lb/>
            meretricis uocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, <lb/>
            si nosmet traderemus uobis. <hi rend="italic">nescitis quia corpora uestra <lb n="15"/>
            membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam<lb/>
             membra meretricis? absit. aut nescitis quia qui se iungit<lb/>
             meretrici unum corpus est. erunt enim, inquit, duo in carne <lb/>
            una. qui autem iungit</hi> se <hi rend="italic">domino unus spiritus est; fugite <lb/>
            fornicationem</hi>. cuiusmodi uis fugere nos debere fornicationem? <lb n="20"/>
            qui enim praeter uxorem aliam petere uoluerit fornicarius <lb/>
            dicitur; item qui idolis seruierit fornicatus dicitur, quoniam <lb/>
            quidem deum derelinquens idola adorauerit; similiter qui haereticus <lb/>
            est fornicarius uocatur. quoduis de his cognosce grauius <lb/>
            esse crimen haereticum fieri, idolis seruire an concommittere <lb n="25"/>
            secundum carnem adulterium. quia ergo, siue gentiles siue <lb/>
            uos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam <lb/>
            sit gerens necesse est, et tamen quia a carnali fornicatione, <lb/>
            quantum dici non potest, quod uastiora sint illa duo crimina <lb/>
            intelleges, conspice quibus te iugulaueris malis. clamat adhuc <lb n="30"/>
            dicens sanctissimus apostolus: <hi rend="italic">omne peccatum quod fecerit</hi>

<note type="footnote"> 15 n Cor. 6, 15-17 81 ib. 6, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1mundiM?modiet11RIios <lb/>
            1 <hi rend="italic">mundi ex modi m. 1</hi> 2 scribsi 7 erracis 11 filios <lb/>
            <hi rend="italic">malim, cf. p. 32, 30</hi> 20 cuiusmodi — fornicationem <hi rend="italic">om. et in mg. <lb/>
             inf. suppleuit m. 1</hi> 22 fornicarius <hi rend="italic">scr. Gallandius</hi> 24 quod uis <lb/>
            de his cognoscere <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 25 quam committere <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            26 ego 28 a <hi rend="italic">exp. Latmius</hi> 30 intellegis <hi rend="italic">fort</hi>. intelliges. Conspice <lb/>
            <hi rend="italic">interpungit v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            <hi rend="italic">homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum <lb/>
            peccat, et: non estis uestri; empti enim estis pretio. glorificate<lb/>
             et portate dominum in corpore uestro. quomodo</hi> poteris portare <lb/>
            deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem reiciendo <lb/>
            haereticamque suscipiendo non te illius esse dixeris, <lb n="5"/>
            cuius se dixerunt patres nostri Abraham Isaac et Iacob, sed <lb/>
            et cuncti prophetae apostoli ac martyres? deinde si qui <lb/>
            fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu, qui <lb/>
            sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed <lb/>
            et per ipsam animam? <hi rend="italic">nescitis quia qui se iungit meretrici <lb n="10"/>
            unum corpus est, qui autem iungit se domino unus spiritus <lb/>
            est</hi>. cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis non <lb/>
            mereremur esse domini famuli, sed iam ut uos serui diaboli, <lb/>
            censuimus recedendum fuisse a uobis. uae tibi, qui nolueris <lb/>
            domino coniungi, sed uolueris diabolo. sed et cum dicit: <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos conloquia mala,</hi> <lb/>
            quid me iubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio <lb/>
            maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream? 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? <lb/>
            cum apostolum beatum Timotheo inueniamus dixisse: <hi rend="italic">manus <lb n="20"/>
            cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. <lb/>
            te ipsum castum serua</hi>. sed quomodo essemus casti, qui uobis <lb/>
            haerendo ut uos disrupti fuissemus per illos arissimos uestros, <lb/>
            inmundos uidelicet spiritus a castitate fidei? quomodo non <lb/>
            communicassemus alienis peccatis, quod si uobiscum manendum <lb n="25"/>
            censuissemus, hoc essemus futuri quod estis uos, hoc <lb/>
            est membra meretricis? quomodo nos Christiani esse potueramus <lb/>
            uobiscum haereticis? cum item scripsisse apostolum Timotheo <lb/>
            sciremus, ut nosmet abstraheremus a uobis haereticis: <hi rend="italic">haec <lb/>
            doce et exhorta.re, si quis aliter docet et non adquiescit sanis <lb n="30"/>
            sermonibus domini nostri Jesu Christi et ei quae secundum <lb/>
            pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed</hi>

<note type="footnote"> \\ <lb/>
            2 n Cor. 6, 19 10 ib. 6, 16 16 ib. 15, 33 20 I Tim. 5, <lb/>
            22 - 29 ib. 6, 2-5 </note>

<note type="footnote"> 13 mereremur non <hi rend="italic">fort</hi>. 15 diabolo 16 mala <hi rend="italic">V,</hi> prana <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            28 cum <hi rend="italic">V,</hi> cur <hi rend="italic">v,</hi> cui <hi rend="italic">scr. Coleti</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            <hi rend="italic">aegrotat circa quaestiones et uerborum rixas ex quibus nascuntur <lb/>
            inuidiae contentiones blasphemiae suspiciones conflictationes <lb/>
            malae hominum mente corruptorum et a ueritate<lb/>
             destitutorum</hi>. a te itaque non ita credenti, ut credit populus <lb/>
            dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii dei<lb n="5"/>
            apostoli, a te non adquiescente sanis sermonibus domini nostri <lb/>
            Iesu Christi uoluimus uiuere segregati, a te expugnatore doctrinae <lb/>
            quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos <lb/>
            per inimicum nostrum, a te nihil ueri scienti sed aegrotanti <lb/>
            circa quaestiones, a te per cuius nefandos conatus natae esse<lb n="10"/>
            specialiter nostris diebus inueniantur rixae uerborum, mortiferae <lb/>
            contentiones, malignae conflictationes, per te uidelicet <lb/>
            hominem mente corruptum, ueritatis interpolatorem. recedendum <lb/>
            censuimus a te atque a conuiperinis tuis secundum apostoli <lb/>
            praeceptum. dicit enim infra: <hi rend="italic">hominum mente corruptorum <lb n="15"/>
            et a ueritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem, <lb/>
            discede ab huiusmodi</hi>. unde tecum esse potueramus? <lb/>
            cum etiam in clausula huius epistolae hortetur te fugiendum <lb/>
            esse, te qui excideris a fide: <hi rend="italic">0 Thimothee, depositum custodi, <lb/>
            deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones scientiae <lb n="20"/>
             falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt</hi>. <lb/>
            oportuerat nos uitare te profanas uocum nouitates proferentem. <lb/>
            siquidem cognosceremus te illam sacrilegam uocem instinctu <lb/>
            protulisse diaboli, illam, inquam, uocem, per quam expresseris <lb/>
            uenena dogmatis tui dicens: <hi rend="italic">erat quando non erat, et factus<lb n="25"/>
             est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii</hi>. haec non <lb/>
            spiritus sanctus per te protulit, sed inmundus ille diabolicus. <lb/>
            quomodo itaque secundum apostoli mandatum custodire depositum <lb/>
            potueramus, si tecum in concilio maledicto uestro <lb/>
            mansissemus, cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum <lb n="30"/>
            apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Niciam <lb/>
            retinemus scriptam contra tuam blasphemiam et contra omnium <lb/>
            haereticorum tuorum execrabiles conatus?

<note type="footnote"> 15 I Tim. 6, 5 19 ib. 6, 20. 21 </note>

<note type="footnote"> 1 questiones . 2 suspitiones 10 conatos 11 mortifere <lb/>
            19 thimothee 24 expraesseris 25 docmatis tuae <hi rend="italic">(an</hi> tui edicens?) </note> 
<pb n="27"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo in concilio uestro Arrianorum esse nos <lb/>
            potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praecessores <lb/>
            conseruos nostros segregatos fuisse ab illis qui iuxta <lb/>
            edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicauerant &lt; audiuerimus): <lb/>
            <hi rend="italic">ludas autem Machabaeus, qui decimus fuerat et secesserat <lb n="5"/>
            in desertum ibique cum feris uitam in montibus cum <lb/>
            suis agebat, faeni cibo uescentes morabantur, ne essent participes <lb/>
            coinquinationis</hi>. cognoscis hoc in uno testimonio nos <lb/>
            recedere oportuisse a uobis, ne et nos participes fuissemus <lb/>
            coinquinationis. quomodo uobis iungeremur? cum item dicat <lb n="10"/>
            dominus ad apostolos: <hi rend="italic">adtendite uobis a fermento Pharisaeorum <lb/>
            et Sadducaeorum</hi>. et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, <lb/>
            quam uidelicet aut tunc illi Pharisaei aut Sadducaei aut nunc <lb/>
            uos omnium sectarum proferitis haeretici, nobis manifestaret, <lb/>
            sequitur scriptura dicens: <hi rend="italic">tunc cogitabant inter se dicentes,<lb n="15"/>
             quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Iesus: <lb/>
            quid cogitatis inter uos modicae fidei, quia panem non habetis? <lb/>
             nondum intellegitis neque meministis quinque panum et quinque<lb/>
             milium hominum et quot cophinos sumpseritis neque <lb/>
            septem panum et septem millia hominum et quot sportas sumpsistis?<lb n="20"/>
             quare non intellegitis, quia non de pane dixi: adtendite <lb/>
            a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? tunc intellexerunt, <lb/>
            quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum <lb/>
            intenderent sibi</hi>. item ad Corinthios scribens cum dignetur <lb/>
            apostolus instruere recedendum a uobis haereticis et omnibus <lb n="25"/>
            alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus <lb/>
            uarium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae <lb/>
            ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem uel cum

<note type="footnote"> 5 ll Mach. 5, 27 11 Matth. 16, 6 15 ib. 16, 7-12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 arrianorum <hi rend="italic">V,</hi> ariani <hi rend="italic">v</hi> 2 praedecessores <hi rend="italic">v</hi> 3 fuisse] legeramus <lb/>
            <hi rend="italic">Tilius,</hi> legerimus <hi rend="italic">Latinius add</hi>. 4 anthioci audiuerimus <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            6 ibi <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 8 quoinquinationis 12 saducaeorum <lb/>
            14 propheretis <hi rend="italic">V,</hi> proferetis <hi rend="italic">v;</hi> proferitis <hi rend="italic">quam</hi> proferretis <hi rend="italic">scribere <lb/>
            malui</hi> 17 modice 19 quofinos 20 quod 21 atendite <lb/>
            o <lb/>
            22 a <hi rend="italic">V,</hi> de <hi rend="italic">v</hi> saducaeorum 24 corinthiis </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            tuis habere? <hi rend="italic">nolite iugum ducere eum infidelibus; quae enim <lb/>
            participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis<lb/>
             ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut <lb/>
            quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo <lb/>
            dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui; scriptum<lb n="5"/>
            est enim: quoniam inhabitabo</hi> in <hi rend="italic">illis et inter illos ambulabo,<lb/>
             et en) illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod<lb/>
             exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum <lb/>
            ne tetigeritis, et ego recipiam uos et</hi> ero uobis <hi rend="italic">in patrem, <lb/>
            et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens</hi>.<lb n="10"/>
            quomodo, cum tua praecepta orta uideantur esse contra has <lb/>
            domini promissiones, demorari uobiscum fideles potueramus <lb/>
            cum infidelibus? currentes in uia lucis uobiscum possemus <lb/>
            stare hominibus iter conficientibus in uia tenebris errorum repleta <lb/>
            omnium? quis enim tam stultus est, ut cum audierit<lb n="15"/>
            deum dicere: <hi rend="italic">quoniam inhabitabo</hi> in <hi rend="italic">illis, et inter eos ambulabo <lb/>
            et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter <lb/>
            quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et <lb/>
            inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam</hi> uos <hi rend="italic">et ero uobis</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus<lb n="20"/>
            omnipotens,</hi> quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se deum <lb/>
            inhabitare, qui nolit se receptum a deo reputari inter eos <lb/>
            quos filios appellare dignatus est, ut non fugiat te inmundum <lb/>
            per haeresim tuam effectum? non aequum nobis uisum est, <lb/>
            ut uobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit<lb n="25"/>
            aequum homines morari cum serpentibus. aut negabis unici <lb/>
            filii dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? si negare <lb/>
            non potes, aduerte recte nos egisse fugere uos serpentes. <lb/>
            legisti apostolum Thimotheo dicentem: <hi rend="italic">profanas nouitates <lb/>
            uocum deuita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo <lb n="30"/>
            eorum ut cancer serpit</hi>. existimasti tecum, cuius sermo ut <lb/>
            cancer est, esse dei homines potuisse? item beatus cum praecipiat <lb/>
            Iohannes uos fugiendos dicens: <hi rend="italic">gauisus sum ualde quod</hi>

<note type="footnote"> 1 n Cor. 6, 14-18 16 ib. 6, 16-18 29 H Tim. 2, 16. <lb/>
            17 33 II I0. 4-11 </note>

<note type="footnote"> 3 beliab 4 que 9 patre 20 patre 23 ut] ? aut <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            29 nouitatis </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            <hi rend="italic">inueni de filiis tuis ambulantes in ueritate sicuti mandatum <lb/>
            accepimus patre. oro te, domina, non sicut mandatum nouum <lb/>
            scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos<lb/>
             alterutrum; et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata <lb/>
            eius. hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in<lb n="5"/>
             eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo <lb/>
            qui non confitentur Iesum Christum uenisse in carnem; isti <lb/>
            sunt fallaces et antichristi. uidete eos, ne perdatis quod operati <lb/>
            estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. omnis qui recedit <lb/>
            et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem <lb n="10"/>
            manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet. si quis <lb/>
            uenerit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite accipere <lb/>
            eum in domum et am nolite dicere ei; qui enim dicit ei aue <lb/>
            communicat operibus eius malignis</hi>. quomodo fieri potuerat, <lb/>
            ut nos tecum atque cum tuis essemus dei milites cum militibus <lb n="15"/>
            antichristi, quandoquidem nec salutari uos permiserit spiritus <lb/>
            sanctus, dans haec praecepta per beatum apostolum? 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed fortassis dicere audebis: <hi rend="italic">numquid ego in carnem <lb/>
            uenisse nego dei filium, ut unus nuncuper ex antichristis</hi>? <lb/>
            non quidem tu, Constanti imperator, uenisse in carnem negas <lb n="20"/>
            dei filium, sed dicis illum quem nos confitemur in carne <lb/>
            uenisse esse creaturam, dicis factum illum ex nihilo, non <lb/>
            illum esse uerum. dei filium adfirmans. nos contra qui istius <lb/>
            beati apostoli tenemus traditionem credimus uerum dei filium, <lb/>
            credimus unam habere deitatem patrem et hunc unicum eius <lb n="25"/>
            filium. quod ita esse dominus in sacris suis euangeliis manifestat <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">qui me uidit uidit et patrem,</hi> et: <hi rend="italic">ego in patre <lb/>
            et pater in me;</hi> et : <hi rend="italic">ego et pater unum sumus</hi>. saepe diximus <lb/>
            quia, eum sint. duae personae pater et filius et tamen dicat: <lb/>
            <hi rend="italic">ego et pater unum sumus,</hi> et: <hi rend="italic">qui me uidit uidit et patrem,</hi> <lb n="30"/>
            et: <hi rend="italic">ego in patre et pater in me,</hi> nihil aliud nos illum uoluisse. <lb/>
            adsequi, nisi quia una sit aeternitas patris et filii, una sit <lb/>
            claritas, una potentia unaue magnitudo. idcirco etenim etiam

<note type="footnote"> 27 Io. 14, 9. 10 27 ib. 10, 30 80 ib. 14, 9 31 ib. 14, 10 </note>

<note type="footnote"> 3. scribena 6 aeclo 18 carne v 20 came v 32 asseqmmur<lb/>
             coni. <hi rend="italic">Gallandius</hi> 33 unaque <hi rend="italic">Latinius</hi> </note><lb/>
             
<pb n="30"/>
            apostolus in hac dicit secunda epistula: <hi rend="italic">omnis qui recedit et <lb/>
            non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem<lb/>
             manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet,</hi> ut per <lb/>
            doctrinam colligentes sacrorum euangeliorum dei patris et <lb/>
            unici filii eius unam crederemus deitatem, hunc habere deum<lb n="5"/>
            qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina, hoc est <lb/>
            <hi rend="italic">et ego et pater unum sumus</hi> — utique cum sit plurale, et duas <lb/>
            ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, <lb/>
            hoc est patris et filii — ergo dicit apostolus: <hi rend="italic">qui recedit <lb/>
            et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem<lb n="10"/>
            manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet,</hi> ut <lb/>
            crederemus filio dicenti dei: <hi rend="italic">ego et pater unum sumus,</hi> quod <lb/>
            utique una sit deitas patris et filii. constat itaque te, qui <lb/>
            ita non teneas quomodo tradiderit apostolis dominus et apostoli <lb/>
            episcopis, te non habere deum, quia et apostolus uolens<lb n="15"/>
            et patris et filii unicam diuinitatem manifestare dicebat: <hi rend="italic">qui <lb/>
            recedit a doctrina eius deum non habet; qui autem manet <lb/>
            in doctrina eius ille patrem et filium habet</hi>. te inquam constitutum <lb/>
            sine deo, te neque filium habentem neque patrem <lb/>
            rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum <lb n="20"/>
            habentes deum cum inimicis eius demorari diuinae magnitudinis. <lb/>
            sed quam sis deo odibilis cognosce, ut nec aue tibi <lb/>
            dicere fuerimus permissi. quomodo uobiscum Arrianis Christiani <lb/>
            esse potueramus? cum dicat apostolus Paulus: <hi rend="italic">stultas <lb/>
            quaestiones et genealogias et contentiones et lites legis deuita; <lb n="25"/>
            sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam <lb/>
            correptionem deuita, sciens quoniam peruersus est et peccat, <lb/>
            cum sit a semet ipso damnatus</hi>. cum haereticis a semet ipsis <lb/>
            damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa uox percuteret, <lb/>
            sicut Galatas beati Pauli percutit: <hi rend="italic">currebatis bene; <lb n="30"/>
            quis uobis impediuit ueritati non oboedire</hi>? cognoscentes uos

<note type="footnote">1 H Io. 9 7 Io. 10, 30 9 H Io. 9 12 Io 10, 30 <lb/>
            16 n lo. 9 24 Tit. 3, 9-11 30 Gal. 5, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 collegentes 14 quomodo 16 unam <hi rend="italic">m</hi>. 1 20 cognoscimur <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> 21 demorari <hi rend="italic">Latinius,</hi> demo rare <hi rend="italic">v,</hi> demorarg <hi rend="italic">V,</hi> demoraren <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 25 genealogas 30 galathas </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            esse unici dei filii hostes, fugimus nefaria consilia uestra <lb/>
            temperantes uoci apostoli qui, <hi rend="italic">nemini,</hi> inquit, <hi rend="italic">consenseritis, <lb/>
            suasio uestra ex deo est qui uocat uos. nescitis quia modicum <lb/>
            fermentum totam massam corrumpit</hi>. noluimus uos uermes <lb/>
            Arrii recipere nos serui Christi in societatem, ne fuissemus <lb n="5"/>
            eo ueneno diaboli quo uos estis consumpti. noluimus uobiscum <lb/>
            ire, cum hominibus uidelicet, qui adhuc uideamini esse <lb/>
            extra dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate. <lb/>
            noluimus mortuis coniungi uiui, quia tales uos esse <lb/>
            cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus <lb n="10"/>
            in unicum dei filium. haec ita se habere manifestat apostolus <lb/>
            Ephesiis scribens: <hi rend="italic">et uos cum essetis mortui delictis et peccatis <lb/>
            uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem<lb/>
             potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis<lb/>
            diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando <lb n="15"/>
            in concupiscentia carnis nostrae, facientes uoluntates <lb/>
            carnis et consiliorum; et eramus naturales filii irae, sicut<lb/>
             et ceteri</hi>. cum adhuc uos tales sitis, quales nos fuisse antequam <lb/>
            credidissemus refert sanctissimus apostolus, utique fueratis <lb/>
            uitandi, homines, in quibus operentur et per quos gerant <lb n="20"/>
            principes potestatis, aeris huius spiritus, omne desiderium suum; <lb/>
            eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne uobis <lb/>
            haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur. noluimus <lb/>
            esse uobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam dei <lb/>
            adepti quam iam nos sumus consecuti. noluimus societatem <lb n="25"/>
            habere uobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur <lb/>
            iste beatissimus Paulus priusquam credidisset, quem <lb/>
            meminimus dicere: <hi rend="italic">nemo uos seducat inanibus uerbis, propter <lb/>
            hoc uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite itaque fieri participes <lb/>
            eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem <lb n="30"/>
            lux in domino, sicut filii lucis ambulate; fructus enim luminis <lb/>
            est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quid <lb/>
            sit acceptum deo, et nolite communicare operibus infructuosis</hi> <lb/>
            \\

<note type="footnote"> 2 Gal. 5, 9 12 Eph. 2, 1-3 28 ib. 5, 6-11 </note>

<note type="footnote"> 7 irae 12 effesiiB 15 uos 27 istae 28 uerbus <lb/>
            32 iusticia 33 acceptandom v deo <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            <hi rend="italic">tenebrarum, magis autem redarguite</hi>. noluimus, quia haec <lb/>
            mandata acceperimus, uobiscum demorari ducti inanibus uestris <lb/>
            uerbis, ne scilicet ueniret super nos ira, sicuti etiam uenit et <lb/>
            uentura est in uos, in te atque tuos, in uos filios diffidentiae. <lb/>
            noluimus effici participes tenebrarum, siquidem. iam credentes<lb n="5"/>
            in unicum dei filium mandatis eius maiestatis parere cupiendo <lb/>
            ex illis euadentes tenebris lux facti fuerimus in domino; unde <lb/>
            nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum <lb/>
            filios lucis tuum facere opus tenebrosi, quia et fructus luminis <lb/>
            sit ambulare in iustitia et ueritate et in omni bonitate. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Dicis nos facere inique, quod nolimus haeresim suscipere <lb/>
            tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae <lb/>
            amicitiae. accipe quod Moses fecerit de alienigenis tempore, <lb/>
            quo iubere est ei dignatus deus, ut mittens certum numerum <lb/>
            Israelitarum ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et<lb n="15"/>
            Moab; qui destinati ad proelium interfectis omnibus maribus, <lb/>
            quod sexui pepercerint femineo occurrenti, increpat Moses <lb/>
            Israel filios, cur non etiam sexum femineum delessent, <lb/>
            et iubet coram se easdem interfici, adfixmans quod enim ad <lb/>
            idola adoranda possent populi inlicere mentes. si itaque et<lb n="20"/>
            nos sic execramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si <lb/>
            sic et quidem dei gladio interfici cupiamus haereses omnium <lb/>
            uestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, <lb/>
            si ita uos fugiamus religionis dei aduersarios, ut ille <lb/>
            fugit idolorum cultores, existima nos facere recte abstrahendo <lb n="25"/>
            nosmet a uobis. quomodo etenim conuenire nobis uobiscum <lb/>
            potuerat, cum ad Philippenses dixerit: <hi rend="italic">uidete canes, uidete<lb/>
             malos operarios </hi>? uos canes, malos operarios quis dei seruorum <lb/>
            non fugeret nisi qui se non meminisset Christianum? uobis, <lb/>
            aduersarii dei religionis, serui Christi potueramus esse coniuncti, <lb n="30"/>
            cum exhortetur Iudas gloriosus apostolus frater Iacobi

<note type="footnote"> 27 Phil. 8, 2 </note>

<note type="footnote"> 11 noluimus <hi rend="italic">v</hi> 12 aeterne 13 amiticiae 14r ei dignatus est <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 israhelitarom 18 israhel eciam deleuissent v <lb/>
            25 existima <hi rend="italic">scripsi,</hi> existimas <hi rend="italic">V v</hi> nos <hi rend="italic">V,</hi> nos non <hi rend="italic">v</hi> 26 uobis] <lb/>
            nobis 27 filippenses 30 aduersariis mali-, <hi rend="italic">cf. p. 24, 11</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            apostoli, ut te atque similes tibi uitaremus et in suscepta fide <lb/>
            usque ad mortis exitum maneremus? <hi rend="italic">Iudas Iesu Christi seruus, <lb/>
            frater autem Iacobi his qui in deo patre dilectis et in <lb/>
            Iesu Christo conseruatis uocatis. misericordia uobis et pax et <lb/>
            caritas multiplicetur. carissimi, omnem sollicitudinem faciens <lb n="5"/>
            scribendi uobis de communi nostra salute deprecor, ut perlaboretis <lb/>
            semel traditae societati. subintrauerunt enim quidam<lb/>
             homines, olim quidem praescripti ad hoc iudicium, impii, qui <lb/>
            dei gratiam transferunt ad inpudicitiam et qui est dominator <lb/>
            noster et dominus Iesus Christus eum negantes</hi>. cum negatoribus <lb n="10"/>
            uobis blasphemis fuerat nefas conuenire, cum adhuc <lb/>
            eorum qui transgressi sunt mandata domini praeponens <lb/>
            exempla urgeat corda nostra manere in ea fide in qua ipse <lb/>
            uideatur mansisse. <hi rend="italic">admonere itaque uos uolo dicens, scientes <lb/>
            omnia, quoniam deus populum suum de terra Aegypti saluum <lb n="15"/>
            fecit; secundum autem non credentes perdidit, angelos quoque<lb/>
             qui non seruauerunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum <lb/>
            suum, in iudicium magni dei uinculis. eos sanctorum<lb/>
             angelorum sub tenebras seruauit. Sodoma autem et Gomorrha<lb/>
            et quae circa eas erant ciuitates, his simili modo cum adulterium <lb n="20"/>
            fecissent et carnem secutae essent, cinis propositae sunt<lb/>
             exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. similiter itaque <lb/>
            et isti somniantes carnem quidem coinquinant, dominationem <lb/>
            autem spernunt</hi>. et infra: <hi rend="italic">uae illis, quoniam in uiam Cain<lb/>
            abierunt et in seductionem Baal mercede effusi sunt et in contradictionem <lb n="25"/>
            Coreb perierunt. hi sunt in caritatibus uestris <lb/>
            maculae sine timore semet ipsos regentes, nubes sine aqua <lb/>
            omni uento circumferendae, arbores autumnales sine fructu, <lb/>
            mortuae a radicibus euulsae, fluctus feroces maris, despumantes<lb/>
            turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus</hi>

<note type="footnote"> 2 Iud. 1—3 14 ib. 5-8 24 ib. 11—13 </note>

<note type="footnote"> 8 prescribti 9 inpuditiciam 11 fuerit <hi rend="italic">v</hi> 12 proponens <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gallandius</hi> 18 iuditium <hi rend="italic">et sic fere semper</hi> diei <hi rend="italic">Gall</hi>. 19 tenebris <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> gomorra 25 bahal 26 Choreb <hi rend="italic">v</hi> 28 circumferendo <lb/>
            29 ferocis maris dispumantis <hi rend="italic">V,</hi> feroces m. dispumantifl <hi rend="italic">v; em. Gall</hi>. </note>

<note type="footnote"> &lt;XIIII. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="34"/>
            <hi rend="italic">tenebrarum in aeternum seruatum est</hi>. et infra: <hi rend="italic">uos autem,<lb/>
             fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Iesu <lb/>
            Christi, quoniam dicebant : in nouissimis diebus erunt inrisores, <lb/>
            euntes secundum uoluntates suas impias. hi sunt secernentes, <lb/>
            animales spiritum non habentes</hi>. in his omnibus malis quia<lb n="5"/>
            esse conspectus es, Constanti, uitatae sunt a nobis tuae interficere <lb/>
            laborantes amicitiae, ne uidelicet tecum ad illa fuissemus <lb/>
            praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos <lb/>
            quorum tenens es iter narrat praecipites datos.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 17-19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 se <hi rend="italic">post</hi> secernentes <hi rend="italic">add. Latinius</hi> 5 his s. <hi rend="italic">I. m. 1</hi> 7 amititiae <lb/>
            ucb de iroir CONUeNIeNDO//// (o <hi rend="italic">ex</hi> ux <hi rend="italic">corr.)</hi> cu. HAeaetics <lb/>
            eiPLICIT </note> 
<pb n="35"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>