Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis scribens dixerit beatus apostolus: omnino auditur inter uos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat, et uos inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus fecit . si igitur apostolus huiusmodi opus operantem iusserit tolli e medio, ne uidelicet per illius societatem omnis corrumperetur ecclesia, quanto magis dignum fuerat, uos fugeremus blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis tunc uos iam traditos esse scire debetis, quando dei coeperitis negare filium? ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est in nomine domini Iesu, congregatis uobis et spiritu meo, cum uirtute domini nostri Iesu tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi, bona gloriatio uestra, nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, ut estis azymi . haec cum sit increpatio apostoli, poterant Christiani antichristi coniungi seruis ? quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae uestrae uenenis, quandoquidem, siue in hypocrisi siue ex uero quis communicet uobis, sit in ingenti periculo? cum propter haeresim uestram scripsi a uobis, quomodo iterum adhaerere potueramus? cum uox sit dicentis apostoli: scripsi uobis in epistula non misceri fornicariis, non utique forni- 6 Luc. 12, 1 9 I Cor. 5, 1. 2 18 ib. 5, 3-7 31 ib. 5, 9-11 n 7 hypochrisis 16 sathanae quato 21 sathanae 25 conspersio v azimi 28 uaenenis hypochrisi. cariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idololatris alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut auarus aut idolorum cultor aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere . si cibum uobiscum iubemur non sumere, credideras potuisse catholicos conuenire cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? uobiscum erraticis, uobiscum per diaboli uenenum ad omnem deductis ebrietatem esse potueramus dei cultores? quomodo fieri istud potuerat, ut inter mortuos uiui staremus? cum dignum esset magis uos, filii aduersarii nostri, congregatos in unum uideri et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla dubitatione ab omnibus deum diligentibus membra ac corpus meretricis uocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, si nosmet traderemus uobis. nescitis quia corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. aut nescitis quia qui se iungit meretrici unum corpus est. erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem iungit se domino unus spiritus est; fugite fornicationem . cuiusmodi uis fugere nos debere fornicationem? qui enim praeter uxorem aliam petere uoluerit fornicarius dicitur; item qui idolis seruierit fornicatus dicitur, quoniam quidem deum derelinquens idola adorauerit; similiter qui haereticus est fornicarius uocatur. quoduis de his cognosce grauius esse crimen haereticum fieri, idolis seruire an concommittere secundum carnem adulterium. quia ergo, siue gentiles siue uos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam sit gerens necesse est, et tamen quia a carnali fornicatione, quantum dici non potest, quod uastiora sint illa duo crimina intelleges, conspice quibus te iugulaueris malis. clamat adhuc dicens sanctissimus apostolus: omne peccatum quod fecerit 15 n Cor. 6, 15-17 81 ib. 6, 18 1mundiM?modiet11RIios 1 mundi ex modi m. 1 2 scribsi 7 erracis 11 filios malim, cf. p. 32, 30 20 cuiusmodi — fornicationem om. et in mg. inf. suppleuit m. 1 22 fornicarius scr. Gallandius 24 quod uis de his cognoscere coni. Gallandius 25 quam committere fort . 26 ego 28 a exp. Latmius 30 intellegis fort . intelliges. Conspice interpungit v homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat, et: non estis uestri; empti enim estis pretio. glorificate et portate dominum in corpore uestro. quomodo poteris portare deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem reiciendo haereticamque suscipiendo non te illius esse dixeris, cuius se dixerunt patres nostri Abraham Isaac et Iacob, sed et cuncti prophetae apostoli ac martyres? deinde si qui fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu, qui sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed et per ipsam animam? nescitis quia qui se iungit meretrici unum corpus est, qui autem iungit se domino unus spiritus est . cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis non mereremur esse domini famuli, sed iam ut uos serui diaboli, censuimus recedendum fuisse a uobis. uae tibi, qui nolueris domino coniungi, sed uolueris diabolo. sed et cum dicit: nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos conloquia mala, quid me iubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream? Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? cum apostolum beatum Timotheo inueniamus dixisse: manus cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum serua . sed quomodo essemus casti, qui uobis haerendo ut uos disrupti fuissemus per illos arissimos uestros, inmundos uidelicet spiritus a castitate fidei? quomodo non communicassemus alienis peccatis, quod si uobiscum manendum censuissemus, hoc essemus futuri quod estis uos, hoc est membra meretricis? quomodo nos Christiani esse potueramus uobiscum haereticis? cum item scripsisse apostolum Timotheo sciremus, ut nosmet abstraheremus a uobis haereticis: haec doce et exhorta.re, si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Jesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed \\ 2 n Cor. 6, 19 10 ib. 6, 16 16 ib. 15, 33 20 I Tim. 5, 22 - 29 ib. 6, 2-5 13 mereremur non fort . 15 diabolo 16 mala V, prana v 28 cum V, cur v, cui scr. Coleti aegrotat circa quaestiones et uerborum rixas ex quibus nascuntur inuidiae contentiones blasphemiae suspiciones conflictationes malae hominum mente corruptorum et a ueritate destitutorum . a te itaque non ita credenti, ut credit populus dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii dei apostoli, a te non adquiescente sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi uoluimus uiuere segregati, a te expugnatore doctrinae quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos per inimicum nostrum, a te nihil ueri scienti sed aegrotanti circa quaestiones, a te per cuius nefandos conatus natae esse specialiter nostris diebus inueniantur rixae uerborum, mortiferae contentiones, malignae conflictationes, per te uidelicet hominem mente corruptum, ueritatis interpolatorem. recedendum censuimus a te atque a conuiperinis tuis secundum apostoli praeceptum. dicit enim infra: hominum mente corruptorum et a ueritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem, discede ab huiusmodi . unde tecum esse potueramus? cum etiam in clausula huius epistolae hortetur te fugiendum esse, te qui excideris a fide: 0 Thimothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones scientiae falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt . oportuerat nos uitare te profanas uocum nouitates proferentem. siquidem cognosceremus te illam sacrilegam uocem instinctu protulisse diaboli, illam, inquam, uocem, per quam expresseris uenena dogmatis tui dicens: erat quando non erat, et factus est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii . haec non spiritus sanctus per te protulit, sed inmundus ille diabolicus. quomodo itaque secundum apostoli mandatum custodire depositum potueramus, si tecum in concilio maledicto uestro mansissemus, cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Niciam retinemus scriptam contra tuam blasphemiam et contra omnium haereticorum tuorum execrabiles conatus? 15 I Tim. 6, 5 19 ib. 6, 20. 21 1 questiones . 2 suspitiones 10 conatos 11 mortifere 19 thimothee 24 expraesseris 25 docmatis tuae (an tui edicens?) Quomodo in concilio uestro Arrianorum esse nos potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praecessores conseruos nostros segregatos fuisse ab illis qui iuxta edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicauerant < audiuerimus): ludas autem Machabaeus, qui decimus fuerat et secesserat in desertum ibique cum feris uitam in montibus cum suis agebat, faeni cibo uescentes morabantur, ne essent participes coinquinationis . cognoscis hoc in uno testimonio nos recedere oportuisse a uobis, ne et nos participes fuissemus coinquinationis. quomodo uobis iungeremur? cum item dicat dominus ad apostolos: adtendite uobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum . et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, quam uidelicet aut tunc illi Pharisaei aut Sadducaei aut nunc uos omnium sectarum proferitis haeretici, nobis manifestaret, sequitur scriptura dicens: tunc cogitabant inter se dicentes, quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Iesus: quid cogitatis inter uos modicae fidei, quia panem non habetis? nondum intellegitis neque meministis quinque panum et quinque milium hominum et quot cophinos sumpseritis neque septem panum et septem millia hominum et quot sportas sumpsistis? quare non intellegitis, quia non de pane dixi: adtendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? tunc intellexerunt, quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum intenderent sibi . item ad Corinthios scribens cum dignetur apostolus instruere recedendum a uobis haereticis et omnibus alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus uarium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem uel cum 5 ll Mach. 5, 27 11 Matth. 16, 6 15 ib. 16, 7-12 1 arrianorum V, ariani v 2 praedecessores v 3 fuisse] legeramus Tilius, legerimus Latinius add . 4 anthioci audiuerimus addidi 6 ibi coni. Gallandius 8 quoinquinationis 12 saducaeorum 14 propheretis V, proferetis v; proferitis quam proferretis scribere malui 17 modice 19 quofinos 20 quod 21 atendite o 22 a V, de v saducaeorum 24 corinthiis tuis habere? nolite iugum ducere eum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui; scriptum est enim: quoniam inhabitabo in illis et inter illos ambulabo, et en) illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam uos et ero uobis in patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens . quomodo, cum tua praecepta orta uideantur esse contra has domini promissiones, demorari uobiscum fideles potueramus cum infidelibus? currentes in uia lucis uobiscum possemus stare hominibus iter conficientibus in uia tenebris errorum repleta omnium? quis enim tam stultus est, ut cum audierit deum dicere: quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam uos et ero uobis in patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens, quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se deum inhabitare, qui nolit se receptum a deo reputari inter eos quos filios appellare dignatus est, ut non fugiat te inmundum per haeresim tuam effectum? non aequum nobis uisum est, ut uobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit aequum homines morari cum serpentibus. aut negabis unici filii dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? si negare non potes, aduerte recte nos egisse fugere uos serpentes. legisti apostolum Thimotheo dicentem: profanas nouitates uocum deuita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit . existimasti tecum, cuius sermo ut cancer est, esse dei homines potuisse? item beatus cum praecipiat Iohannes uos fugiendos dicens: gauisus sum ualde quod 1 n Cor. 6, 14-18 16 ib. 6, 16-18 29 H Tim. 2, 16. 17 33 II I0. 4-11 3 beliab 4 que 9 patre 20 patre 23 ut] ? aut fort . 29 nouitatis inueni de filiis tuis ambulantes in ueritate sicuti mandatum accepimus patre. oro te, domina, non sicut mandatum nouum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos alterutrum; et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius. hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo qui non confitentur Iesum Christum uenisse in carnem; isti sunt fallaces et antichristi. uidete eos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet. si quis uenerit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite accipere eum in domum et am nolite dicere ei; qui enim dicit ei aue communicat operibus eius malignis . quomodo fieri potuerat, ut nos tecum atque cum tuis essemus dei milites cum militibus antichristi, quandoquidem nec salutari uos permiserit spiritus sanctus, dans haec praecepta per beatum apostolum? Sed fortassis dicere audebis: numquid ego in carnem uenisse nego dei filium, ut unus nuncuper ex antichristis ? non quidem tu, Constanti imperator, uenisse in carnem negas dei filium, sed dicis illum quem nos confitemur in carne uenisse esse creaturam, dicis factum illum ex nihilo, non illum esse uerum. dei filium adfirmans. nos contra qui istius beati apostoli tenemus traditionem credimus uerum dei filium, credimus unam habere deitatem patrem et hunc unicum eius filium. quod ita esse dominus in sacris suis euangeliis manifestat dicens: qui me uidit uidit et patrem, et: ego in patre et pater in me; et : ego et pater unum sumus . saepe diximus quia, eum sint. duae personae pater et filius et tamen dicat: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit uidit et patrem, et: ego in patre et pater in me, nihil aliud nos illum uoluisse. adsequi, nisi quia una sit aeternitas patris et filii, una sit claritas, una potentia unaue magnitudo. idcirco etenim etiam 27 Io. 14, 9. 10 27 ib. 10, 30 80 ib. 14, 9 31 ib. 14, 10 3. scribena 6 aeclo 18 carne v 20 came v 32 asseqmmur coni. Gallandius 33 unaque Latinius apostolus in hac dicit secunda epistula: omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet, ut per doctrinam colligentes sacrorum euangeliorum dei patris et unici filii eius unam crederemus deitatem, hunc habere deum qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina, hoc est et ego et pater unum sumus — utique cum sit plurale, et duas ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, hoc est patris et filii — ergo dicit apostolus: qui recedit et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet, ut crederemus filio dicenti dei: ego et pater unum sumus, quod utique una sit deitas patris et filii. constat itaque te, qui ita non teneas quomodo tradiderit apostolis dominus et apostoli episcopis, te non habere deum, quia et apostolus uolens et patris et filii unicam diuinitatem manifestare dicebat: qui recedit a doctrina eius deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille patrem et filium habet . te inquam constitutum sine deo, te neque filium habentem neque patrem rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum habentes deum cum inimicis eius demorari diuinae magnitudinis. sed quam sis deo odibilis cognosce, ut nec aue tibi dicere fuerimus permissi. quomodo uobiscum Arrianis Christiani esse potueramus? cum dicat apostolus Paulus: stultas quaestiones et genealogias et contentiones et lites legis deuita; sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam correptionem deuita, sciens quoniam peruersus est et peccat, cum sit a semet ipso damnatus . cum haereticis a semet ipsis damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa uox percuteret, sicut Galatas beati Pauli percutit: currebatis bene; quis uobis impediuit ueritati non oboedire ? cognoscentes uos 1 H Io. 9 7 Io. 10, 30 9 H Io. 9 12 Io 10, 30 16 n lo. 9 24 Tit. 3, 9-11 30 Gal. 5, 7 4 collegentes 14 quomodo 16 unam m . 1 20 cognoscimur Latinius 21 demorari Latinius, demo rare v, demorarg V, demoraren I fort . 25 genealogas 30 galathas esse unici dei filii hostes, fugimus nefaria consilia uestra temperantes uoci apostoli qui, nemini, inquit, consenseritis, suasio uestra ex deo est qui uocat uos. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit . noluimus uos uermes Arrii recipere nos serui Christi in societatem, ne fuissemus eo ueneno diaboli quo uos estis consumpti. noluimus uobiscum ire, cum hominibus uidelicet, qui adhuc uideamini esse extra dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate. noluimus mortuis coniungi uiui, quia tales uos esse cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus in unicum dei filium. haec ita se habere manifestat apostolus Ephesiis scribens: et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando in concupiscentia carnis nostrae, facientes uoluntates carnis et consiliorum; et eramus naturales filii irae, sicut et ceteri . cum adhuc uos tales sitis, quales nos fuisse antequam credidissemus refert sanctissimus apostolus, utique fueratis uitandi, homines, in quibus operentur et per quos gerant principes potestatis, aeris huius spiritus, omne desiderium suum; eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne uobis haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur. noluimus esse uobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam dei adepti quam iam nos sumus consecuti. noluimus societatem habere uobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur iste beatissimus Paulus priusquam credidisset, quem meminimus dicere: nemo uos seducat inanibus uerbis, propter hoc uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite itaque fieri participes eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, sicut filii lucis ambulate; fructus enim luminis est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quid sit acceptum deo, et nolite communicare operibus infructuosis \\ 2 Gal. 5, 9 12 Eph. 2, 1-3 28 ib. 5, 6-11 7 irae 12 effesiiB 15 uos 27 istae 28 uerbus 32 iusticia 33 acceptandom v deo om. v tenebrarum, magis autem redarguite . noluimus, quia haec mandata acceperimus, uobiscum demorari ducti inanibus uestris uerbis, ne scilicet ueniret super nos ira, sicuti etiam uenit et uentura est in uos, in te atque tuos, in uos filios diffidentiae. noluimus effici participes tenebrarum, siquidem. iam credentes in unicum dei filium mandatis eius maiestatis parere cupiendo ex illis euadentes tenebris lux facti fuerimus in domino; unde nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum filios lucis tuum facere opus tenebrosi, quia et fructus luminis sit ambulare in iustitia et ueritate et in omni bonitate. Dicis nos facere inique, quod nolimus haeresim suscipere tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae amicitiae. accipe quod Moses fecerit de alienigenis tempore, quo iubere est ei dignatus deus, ut mittens certum numerum Israelitarum ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et Moab; qui destinati ad proelium interfectis omnibus maribus, quod sexui pepercerint femineo occurrenti, increpat Moses Israel filios, cur non etiam sexum femineum delessent, et iubet coram se easdem interfici, adfixmans quod enim ad idola adoranda possent populi inlicere mentes. si itaque et nos sic execramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si sic et quidem dei gladio interfici cupiamus haereses omnium uestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, si ita uos fugiamus religionis dei aduersarios, ut ille fugit idolorum cultores, existima nos facere recte abstrahendo nosmet a uobis. quomodo etenim conuenire nobis uobiscum potuerat, cum ad Philippenses dixerit: uidete canes, uidete malos operarios ? uos canes, malos operarios quis dei seruorum non fugeret nisi qui se non meminisset Christianum? uobis, aduersarii dei religionis, serui Christi potueramus esse coniuncti, cum exhortetur Iudas gloriosus apostolus frater Iacobi 27 Phil. 8, 2 11 noluimus v 12 aeterne 13 amiticiae 14r ei dignatus est v 15 israhelitarom 18 israhel eciam deleuissent v 25 existima scripsi, existimas V v nos V, nos non v 26 uobis] nobis 27 filippenses 30 aduersariis mali-, cf. p. 24, 11 apostoli, ut te atque similes tibi uitaremus et in suscepta fide usque ad mortis exitum maneremus? Iudas Iesu Christi seruus, frater autem Iacobi his qui in deo patre dilectis et in Iesu Christo conseruatis uocatis. misericordia uobis et pax et caritas multiplicetur. carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi uobis de communi nostra salute deprecor, ut perlaboretis semel traditae societati. subintrauerunt enim quidam homines, olim quidem praescripti ad hoc iudicium, impii, qui dei gratiam transferunt ad inpudicitiam et qui est dominator noster et dominus Iesus Christus eum negantes . cum negatoribus uobis blasphemis fuerat nefas conuenire, cum adhuc eorum qui transgressi sunt mandata domini praeponens exempla urgeat corda nostra manere in ea fide in qua ipse uideatur mansisse. admonere itaque uos uolo dicens, scientes omnia, quoniam deus populum suum de terra Aegypti saluum fecit; secundum autem non credentes perdidit, angelos quoque qui non seruauerunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum suum, in iudicium magni dei uinculis. eos sanctorum angelorum sub tenebras seruauit. Sodoma autem et Gomorrha et quae circa eas erant ciuitates, his simili modo cum adulterium fecissent et carnem secutae essent, cinis propositae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. similiter itaque et isti somniantes carnem quidem coinquinant, dominationem autem spernunt . et infra: uae illis, quoniam in uiam Cain abierunt et in seductionem Baal mercede effusi sunt et in contradictionem Coreb perierunt. hi sunt in caritatibus uestris maculae sine timore semet ipsos regentes, nubes sine aqua omni uento circumferendae, arbores autumnales sine fructu, mortuae a radicibus euulsae, fluctus feroces maris, despumantes turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus 2 Iud. 1—3 14 ib. 5-8 24 ib. 11—13 8 prescribti 9 inpuditiciam 11 fuerit v 12 proponens coni. Gallandius 18 iuditium et sic fere semper diei Gall . 19 tenebris v gomorra 25 bahal 26 Choreb v 28 circumferendo 29 ferocis maris dispumantis V, feroces m. dispumantifl v; em. Gall .