<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum omnibus perniciosis tuis conatibus aduertisses itum <lb/>
            obuiam cumque omnia machinamenta contra dei ecclesiam tua <lb/>
            repperisses cuncto dei populo reuelata, dixisti nos fuisse atque <lb n="5"/>
            esse inimicos pacis, hostes unitatis, aduersarios etiam fraternae <lb/>
            caritatis. si inter dei cultores et eius religionis inimicos nihil <lb/>
            esse debet inter, cur Moyses tempore quo uidit populum illum <lb/>
            carnalem Iudaicum, cuius tu sapientiam tenes, idololatriae <lb/>
            incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, <lb n="10"/>
            etiam stationem suam segregatam esse uoluit? quae ita esse <lb/>
            accipe scriptum: <hi rend="italic">et dixit dominus ad Moysen: dic filiis Israel, <lb/>
            uos populus durae ceruicis, uidete ne aliam plagam inducens<lb/>
             super uos deleam uos. nunc ergo deponite stolas gloriae uestrae <lb/>
            et ornamentum, et ostendam quae facturus sum uobis. et<lb n="15"/>
             abstulerunt filii Israel ornatum suum et stolas a monte Choreb,<lb/>
             et sumens tabernaculum Moyses fixit illud extra castra, longe <lb/>
            a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat<lb/>
             ut omnis quicumque quaerebat dominum ibat ad tabernaculum <lb/>
            testimonii foras extra castra. cum autem egrediebatur foras <lb n="20"/>
            de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque<lb/>
             ad ostium tabernaculi sui. considerabant euntem <lb/>
            Moysen, usque dum introiret tabernaculum; mox autem intro-</hi>

<note type="footnote"> 12 Ex. 33, 5—11 </note>

<note type="footnote"> 2 INCIPIT DE NON COHTTEXIENDO CUM HERBTicis <hi rend="italic">V;</hi> ad Constantium <lb/>
            Imperatorem <hi rend="italic">add. v</hi> 4 macmamenta <hi rend="italic">m. 1</hi> 9 idololatriam 13 dure <lb/>
            <hi rend="italic">et ita non raro, in quibusdam vocabulis fere constanter</hi> ae <hi rend="italic">pro</hi> e <hi rend="italic">vel</hi> <lb/>
            e <hi rend="italic">pro</hi> ae 16 corep 17 ctstra <hi rend="italic">m. 1</hi> 19 adbernaculum <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            20 egrediaebatur 23 moyse///nusq; (s <hi rend="italic">eras. uidetur)</hi> antem] cum <lb/>
            <hi rend="italic">add. v</hi> </note>

<note type="footnote"> 1* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            <hi rend="italic">isset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis et <lb/>
            stabat in ianua tabernaculi et loquebatur Moysi, et uidebat <lb/>
            omnis populus columnam nubis stantem in ianua tabernaculi,<lb/>
             et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium <lb/>
            tabernaculi, et locutus est dominus ad Moysen palam palam,<lb n="5"/>
            quemadmodum quis loquitur ad amicum suum. minister autem <lb/>
            Hiesus filius Naue iunior non exiebat de tabernaculo</hi>. per <lb/>
            quod factum ostensum est uos in deum peccantes uitandos <lb/>
            secedendumque esse a uobis. sed inquit: ecce Moyses licet <lb/>
            alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum,<lb n="10"/>
            sed hortatus est eos corrigere uias errorum suorum <lb/>
            deo propitio. nec hi qui tuo sacrilegio misceri recusauerunt <lb/>
            desunt ab his officiis; dici etenim tibi cognoscis, nisi uias correxeris <lb/>
            tuas, quod sis in aeternum periturus. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Id quod ergo intendere coeperamus quo penitus possumus<lb n="15"/>
            perducere ad probationem, quotiens murmurauit populus contra <lb/>
            deum et insurrexerunt in Moysen, legisti deum dixisse ad <lb/>
            Moysen et Aaron: <hi rend="italic">secedite e medio populi huius indisciplinati, <lb/>
            contumaces, et disperdam eos ego</hi>. quid igitur nos uult facere <lb/>
            nisi ut uos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul<lb n="20"/>
            uobiscum sicut illi qui cum Chore Dathan et Abiron fuerant <lb/>
            coadunati pereamus? aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? <lb/>
            respice actus tuos circa domini exhibitos ecclesiam, <lb/>
            et inuenies quam sis indisciplinatus atque contumax. in Deuteronomio <lb/>
            dicit Moyses: <hi rend="italic">non ponetis ad eos testamentum neque <lb n="25"/>
            misereamini eis, neque tradetis eis filias uestras nuptum <lb/>
            neque dabis filio tuo filiam illius; seducet enim filium tuum <lb/>
            a me et seruiet diis alienis, et irascetur ira dominus in uos <lb/>
            et exterminabit te cito</hi>. cum haec mandet fieri, quomodo <lb/>
            possumus uobiscum conuenire, uobiscum pacem habere, cum <lb n="30"/>
            negatoribus unici dei filii? quomodo potueramus istam tuam <lb/>
            implere uoluntatem? cum deum uideas dixisse per Moysen

<note type="footnote"> 18 Num. 16, 21 25 Dent. 7, 2. 3 </note>

<note type="footnote"> 7 exibat <hi rend="italic">v</hi> 9 inquis <hi rend="italic">fort</hi>. 15 paenitus 17 legisti v, dixisti <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 18 aron m. 1 indisciplinati et <hi rend="italic">v</hi> 19 contumacis <hi rend="italic">Vx</hi> <lb/>
            21 core abiran 26 eis <hi rend="italic">scripsi,</hi> eius <hi rend="italic">V,</hi> eorum <hi rend="italic">v</hi> nubtum <lb/>
            27 seducet </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            de Moabitis, Ammonitis: <hi rend="italic">non salutabitis eos pacifice omnibus <lb/>
            diebus uitae tuae usque in aeternum</hi>. quomodo simul esse <lb/>
            Arriani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere: <lb/>
            <hi rend="italic">non erit adultera ex filiabus Israel,</hi> et omni commoneat loco <lb/>
            ut omnis adulter interficiatur productus ad portam lapidibus: <lb n="5"/>
            <hi rend="italic">et tolletis,</hi> inquit, <hi rend="italic">inicum a uobismet ipsis</hi>. si carnale adulterium <lb/>
            dicit ita execrari deum, ut iusserit omnes puniri adulteros, <lb/>
            quanto magis adulterium uestrum spiritale execretur dominus <lb/>
            necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi. cum apostaticis <lb/>
            non potueramus conuenire Christiani, quando dixisse inueniamus <lb n="10"/>
            spiritum sanctum per Moysen: <hi rend="italic">aperiet tibi deus <lb/>
            thesaurum caelestem optimum dare tibi pluuiam terrae tuae, <lb/>
            in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis <lb/>
            gentes multas, tu autem non feneraberis et proeliabis <lb/>
            gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te dominus <lb n="15"/>
            deus tuus in caput et non in cauda, et eris supra et non<lb/>
             subtus, si audieris mandatum domini dei tui, quodcumque <lb/>
            ego mando tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab <lb/>
            omni sermone quem ego mando tibi hodie dextra aut sinistra</hi>. <lb/>
            quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arrianis nobis poterat <lb n="20"/>
            conuenire, quando uideas non nos benedictos esse potuisse, nisi <lb/>
            quia non abierimus post idololatriam tuam, nisi quia execrati <lb/>
            fuerimus haeresim uestram Arrianorum, sicuti et omnium <lb/>
            execramur haereticorum, nisi quia tales uos iudicauerimus <lb/>
            atque habeamus quales et ethnicos, cultores uidelicet omnium <lb n="25"/>
            daemonum, nisi quia sic te fuerimus abominantes quomodo et <lb/>
            Iudaeos, qui inueniuntur esse sine deo, ex quo unicum negauerint <lb/>
            filium dei ? apud Hiesum Naue, <hi rend="italic">at ubi audiuit,</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">populus uocem tubarum, iubilauit uniuersus populus iubilo</hi>

<note type="footnote"> 1 Deut. 23, 6 4 ib. 17 6 ib. 24, 7 11 ib. 28, 12. <lb/>
            13 28 Ios. 6, 19-22 </note>

<note type="footnote"> 1 moabitidis ammanidis 4 adulter 8 exsecretur <hi rend="italic">Latinius,</hi> <lb/>
            eisecratur (s <hi rend="italic">ex</hi> c <hi rend="italic">corr.) V</hi> 10 conueniri 12 thesauro caeleste <lb/>
            17 mandatis <hi rend="italic">scr. Coleti</hi> 18 mandabo <hi rend="italic">v Mdiae sic pltrumque in hac<lb/>
             voce</hi> 20 arrianis <hi rend="italic">sic longe plurimis locis duabus, raro una</hi> r <hi rend="italic">nomina</hi> <lb/>
            Arrius Arrianus <hi rend="italic">exh. V, quod scmel monuisse sufficiat</hi> 24 hereticorum <lb/>
            <hi rend="italic">.ita saepius</hi> 25 athnicos </note><lb/>
             
<pb n="6"/>
            <hi rend="italic">magno, et ceciderunt uniuersi muri ciuitatis in circuitu, et<lb/>
             ascendit uniuersus populus in ciuitatem unusquisque coram<lb/>
             aduersariis suis et inuaserunt ciuitatem et anathematizauerunt<lb/>
             eam et quaecumque erant in ciuitate, a uiro usque ad mulierem, <lb/>
            a iuuene usque ad senem et</hi> usque <hi rend="italic">ad uitulum et usque<lb n="5"/>
            ad subiunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus iuuenibus <lb/>
            qui explorauerant dixit Hiesus: introite</hi> in <hi rend="italic">domum <lb/>
            mulieris et producite eam et quaecumque sunt eius. et introierunt <lb/>
            duo iuuenes, qui explorauerant ciuitatem, in domum <lb/>
            mulieris et eduxerunt Raab meretricem et patrem eius et<lb n="10"/>
            matrem et fratres eius et quaecumque erant illius et omnem <lb/>
            cognationem eius, et deduxerunt eam foras extra castra Israel, <lb/>
            et ciuitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea,</hi> <lb/>
            et infra: <hi rend="italic">Raab meretricem et omnem domum patris eius uiuificauit<lb/>
             Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum<lb n="15"/>
            diem</hi>. quando igitur uideas omnes in ciuitate Hiericho inhabitantes <lb/>
            ore punitos gladii, omnem incensam ciuitatem, quomodo putasti <lb/>
            nos potuisse tecum conuenire cum haeretico, quandoquidem <lb/>
            plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant, <lb/>
            aduerteremus? quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae <lb n="20"/>
            tuae conuenire Arrianis, quando uideas nullum ad uitam reseruatum <lb/>
            in ciuitate in qua idololatres morabantur nisi tantum <lb/>
            Raab, propterea quod crederet esse dominum nostrum totum <lb/>
            potentem, idololatriam uero, in qua confidebat populus in <lb/>
            Hiericho constitutus, quod fuisset errore inuenta humano ? <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo potueramus uobiscum conuenire, quando in <lb/>
            Regnorum tertio scriptum sit libro nec domos uestras esse <lb/>
            calcandas nec cibos uobiscum sumendos neque aquam accipiendam <lb/>
            a uobis? haec ita esse aperit sacra scriptura: <hi rend="italic">et<lb/>
            factum est,</hi> dicit de illo coapostata tuo, <hi rend="italic">uerbum hominis dei,</hi> <lb n="30"/>
            et infra: <hi rend="italic">et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite <lb/>
            eum, et arida facta est manus regis, quam extendit</hi>

<note type="footnote">14 Ios. 6, 24 29 m Beg. 18, 4 81 ib. 4-9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> U <lb/>
            2 eorum 6 subitmctorio 11 queeumq; 18 nos] non <lb/>
            22 ciuita1® idololatrae « <hi rend="italic">24 idololatria exspectes</hi> 30 quoaposiata <lb/>
            uerbum <hi rend="italic">v,</hi> uerba <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="7"/>
            <hi rend="italic">in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum <lb/>
            est et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum quod<lb/>
             dixit homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit <lb/>
            homini dei: roga a facie domini dei tui, ut reuertatur manus <lb/>
            mea ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa <lb n="5"/>
            est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum, <lb/>
            et locutus est rex ad hominem dei et dixit: intra mecum in <lb/>
            domum et prande, et dabo tibi munera. et dixit homo dei <lb/>
            ad regem: nec si mihi dimidiam domum tuam, non intrabo <lb/>
            tecum nec manducabo panem nec bibam aquam in hoc loco,<lb n="10"/>
             quoniam sic praecepit mihi dominus in uerbo dicens: non <lb/>
            manducabis panem et non bibes aquam, et non reuerteris in <lb/>
            uia qua iueris in ea</hi>. quomodo uobiscum poteramus conuenire <lb/>
            ad deum adorandum, cum iste homo dei qui a deo obiurgandum <lb/>
            Hieroboam regem fuerat missus quoniam per illum, <lb n="15"/>
            qui dictus est propheta, circumscriptus fuerit, tam grauis <lb/>
            circa illum uindicta processerit? <hi rend="italic">et abiit,</hi> inquit post haec <lb/>
            scriptura de illo homine dei, <hi rend="italic">per aliam uiam et non est <lb/>
            reuersus per uiam quam uenerat in Bethel, et uenerunt filii <lb/>
            eius et nuntiauerunt ei omnia opera quae fecerat homo dei <lb n="20"/>
            die illo in Bethel et uerba quae locutus est regi, et auerterunt <lb/>
            faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens:<lb/>
             qua uia abiit? et demonstrauerunt filii eius uiam per quam<lb/>
             ierat homo dei qui uenerat ex Iuda, et dixit filiis suis: <lb/>
            sternite mihi asinam; et strauerunt ei, et ascendit super illam <lb n="25"/>
            et abiit post hominem dei et inuenit eum sedentem sub arbore <lb/>
            ilicis et dixit ei:</hi> si <hi rend="italic">tu es homo dei qui uenisti ex Iuda? <lb/>
             et dixit: ego sum. et dixit ei: ueni mecum et manduca panem; <lb/>
            et dixit: non possum reuerti tecum neque manducare panem</hi>

<note type="footnote"> 17 m Reg. 13, 10-28 </note>

<note type="footnote"> 9 dimidiam] dares <hi rend="italic">add. verso</hi> ant., des <hi rend="italic">Latinius</hi> 12 manducamus <lb/>
            panem <hi rend="italic">ex</hi> manducamus anem <hi rend="italic">corr. m. 1</hi> bi∗bes 13 uia (i <hi rend="italic">ex</hi> tt) <lb/>
            iberis <hi rend="italic">V,</hi> ibis <hi rend="italic">v</hi> potueramus <hi rend="italic">v</hi> 14 ad obiurgandum <hi rend="italic">exspectes, sed cf. <lb/>
            Eugippii Vito Seu. V 3</hi> uirum dei misit consulendum 15 fuerat <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            fuerit <hi rend="italic">V</hi> 16 dicturas <hi rend="italic">Vv, em. Latinius</hi> 18 homini 19 qua v <lb/>
            et — <hi rend="italic">l</hi>. 22 auerterunt in <hi rend="italic">ras</hi>. 20 operaque 21 in die illo bethel <lb/>
            28 habiit </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            <hi rend="italic">neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi <lb/>
            in uerbo dominus dicens: non manducabis panem ibi et non <lb/>
            bibes aquam ibi et non reuerteris inde per uiam quam ieris. <lb/>
            et dixit ad eum: et ego prophetes sum sicuti et tu, et angelus <lb/>
            locutus est ad me in uerbo domini dicens: reduc eum ad te<lb n="5"/>
            in domum tuam et manducet panem et bibat aquam. et<lb/>
             mentitus est illi et reduxit eum, et manducauit panem in domo <lb/>
            eius et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam <lb/>
            uerbum domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit <lb/>
            ad hominem dei qui uenerat ex Iuda dicens: haec dicit<lb n="10"/>
            dominus propter quod exacerbasti uerbum domini et non <lb/>
            custodisti praeceptum quod praecepit tibi dominus deus tuus, <lb/>
            et redisti et manducasti panem et bibisti aquam in hoc loco, <lb/>
            de quo locutus est ad te dicens : non manducabis panem neque<lb/>
             bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum<lb n="15"/>
            patrum tuorum. et factum est, postquam manducauit panem<lb/>
             et bibit aquam, et strauerunt ei asinam et reuersus est et<lb/>
             abiit, et inuenit eum leo in uia et occidit eum, et erat corpus<lb/>
             eius proiectum in uia, et asina stabat ad eum et leo stabat<lb/>
             ad corpus ipsius, et uenerunt uiri ciuitatis illius et locuti sunt<lb n="20"/>
             in ciuitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum<lb/>
             audissent qui reduxerant eum de uia, dixit: hic est homo<lb/>
             dei qui exacerbauit uerbum domini; et abiit et inuenit corpus<lb/>
             eius proiectum in uia. et asina et leo stabat super corpus, <lb/>
            eius et leo non edit corpus illius neque insiluit in asinam</hi>. <lb n="25"/>
            si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et <lb/>
            potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, <lb/>
            quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem <lb/>
            scimus haereticum, quem nouimus esse negatorem unici filii <lb/>
            dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias, si uobiscum <lb n="30"/>
            Arrianis precem fudissemus, si denique passi nos fuissemus <lb/>
            omnia quae celebramus domini sacerdotes cum pseudoepiscopis <lb/>
            Arrianis tuis celebrare? interea sic te fuisse ad nos <lb/>
            circumscribendos inmissum, ut ad illum dei hominem fuerit

<note type="footnote"> 4 prophetis sicut <hi rend="italic">v</hi> 5 reduc* (e <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 ei 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> <lb/>
            26 representatum (e <hi rend="italic">pro</hi> ae <hi rend="italic">in hac uoce plerumque)</hi> 27 sumsisset <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> aput 31 passi <hi rend="italic">scripsi,</hi> passos <hi rend="italic">Vv</hi> 82 caelebramus </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere <lb/>
            amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam <lb/>
            se esse dicebat ad circumueniendum innocentem, ita <lb/>
            et tu cum non sis Christianus, sed sis Arrianus, finxisti te <lb/>
            Christianum ad nos inretiendos. deinde cum pacem semper <lb n="5"/>
            habuerit domini ecclesia et uos atque omnium sectarum haereticos <lb/>
            foras abiecerit, dixisti: <hi rend="italic">pacem uolo firmari in meo imperio, <lb/>
            </hi> cupiens uiolare in nobis pacem dominicam, scindere <lb/>
            desiderans dei populum, procurans haeresi tuae, ad quam <lb/>
            nos omnes facere sis optans transitum; sic mentitus es dei <lb n="10"/>
            te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae <lb/>
            causa dixisti, quomodo et ille pseudoprophetes qui dicebat: <lb/>
            <hi rend="italic">redi mecum, quia et ego prophetes sum domini, et dixit mihi <lb/>
            angelus</hi>. sic, inquam, mentitus es, quando dixisti quo potuisses <lb/>
            deo placere hoc te adgressum facere, siquidem tu singulos <lb n="15"/>
            catholicos episcopos communioni iungere fueris laborans <lb/>
            Arrianorum. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo tecum ac cum tuis coarrianis potuit conuenire <lb/>
            Christianis, quando ad Iosaphat regem deum haec dixisse <lb/>
            cernas, cur Achab idololatrem in amicitias acceperit, cur ad <lb n="20"/>
            bellum cum domini processerit inimico? posteaquam etenim <lb/>
            ille Achab consacrilegus tuus secundum uerbum dei fuisset <lb/>
            in bello letali percussus plaga et Iosaphat, quia ex toto corde, <lb/>
            ad deum proclamauerat, fuisset domui suae repraesentatus, <lb/>
            loquitur scriptura sancta exisse ante faciem eius Ieu filium <lb n="25"/>
            Anani, qui fuerit uidens, atque dixisse talia: <hi rend="italic">si peccatorem <lb/>
            illum adiuuis et eorum qui oderunt dominum amicus es, in <lb/>
            hoc super te irae a facie domini, sed sermones boni inuenti <lb/>
            sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor <lb/>
            tuum ad requirendum dominum</hi>. si illi haec dicuntur, quae <lb n="30"/>
            nobis dicerentur, si tecum cum haeretico dei aduersario amici

<note type="footnote"> 13 m Beg. 13, 18 26 n Par. 19, 2. 3 </note>

<note type="footnote"> 3 circaeniendom 6 ecclesia/// 9 atquam 10 obtans <lb/>
            12 pseudoprophetis 13 prophetis 14 es <hi rend="italic">ex</hi> est <hi rend="italic">corr</hi>. 19 dm<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> V, <lb/>
            dominum <hi rend="italic">v</hi> dixisses 20 acab idolatrem <hi rend="italic">V,</hi> idololatram <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            26 annani 27 adiunas <hi rend="italic">v</hi> 29 abstilisti 31 cum <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: <hi rend="italic">ego non sum <lb/>
            dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel</hi>? quomodo non <lb/>
            es inimicus. qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis <lb/>
            inpugnans religionem dei, sicut ille inpugnauerit, sic persequaris <lb/>
            domum eius, sicut ille persecutus sit. quomodo tecum<lb n="5"/>
            ac cum tuis potuit nobis conuenire, cum isti deo deuoto <lb/>
            regi, cur Ochoziae regi Israel iunctus fuisset in amicitiis, fuerit <lb/>
            per prophetam increpitum a deo? <hi rend="italic">et iunxit,</hi> inquit, <hi rend="italic">amicitiam <lb/>
            Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, ipse inique <lb/>
            coepit facere et communicauit eum secum ut faceret naues,<lb n="10"/>
            quibus iret in Tharsis. et fecit naues in Asion Gaber, et prophetauit<lb/>
             Elieser filius Oziae ex Marea super Iosaphat dicens :<lb/>
             • in eo, quod communicasti Ochoziae, confregit dominus operam<lb/>
             tuam, et contritae sunt naues tuae et non poterunt ire Tharsis</hi>. <lb/>
            si illi illa dicuntur a domino, quod ad fabricam nauium socium<lb n="15"/>
            habuisset uiae perditionis regem, quid nobis dici posset, si <lb/>
            te destructorem domus eius, te catholicae fidei persecutorem <lb/>
            amicum dei sacerdotes haberemus? si illius operam confregit, <lb/>
            cur iniquo fuisset iunctus, uero nos iam ipsi fulmine fuissemus <lb/>
            credo dissipati, cur tibi blasphemo nosmet iunxissemus. quomodo<lb n="20"/>
            potueramus nos, cum simus serui dei, uos uero serui <lb/>
            diaboli, in unum conuenire, quando sic inter nos et uos separatum <lb/>
            esse uoluerit deus, quomodo inter lumen et tenebras, <lb/>
            inter uitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter <lb/>
            sanctos angelos dei qui sunt semper clementiam eius magnificantes <lb n="25"/>
            et inter illos apostatas quos in aeternum tecum uisurus <lb/>
            eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? quomodo, inquam, <lb/>
            nos. uobiscum esse potueramus dei serui cum seruis antichristi? <lb/>
            quando Amasiae regi fuerit dictum a deo in secundo <lb/>
            Subrelictorum libro: <hi rend="italic">non ibit tecum exercitus Israel, quia non</hi>

<note type="footnote"> 8 n Par. 20, 35—37 30 ib. 25, 7. 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            4 inpugnas 8 increpitns F, increpatum <hi rend="italic">v</hi> 9 iosaphat; <hi rend="italic">sic <lb/>
            l. 12</hi> israhel <hi rend="italic">(plerumque</hi> isrf) 10 cepit eum <hi rend="italic">exp. Tilius</hi> in <lb/>
            sio <lb/>
            <hi rend="italic">notis</hi> ut <hi rend="italic">v,</hi> et <hi rend="italic">V</hi> 11 thar I Gabar <hi rend="italic">v</hi> 14 potuerant <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            irae 15 sotium 20 ccedo m. 1 iuncxissem, 24 dulcem <lb/>
            29 fuerat <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="11"/>
            <hi rend="italic">deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaueris<lb/>
             praeualere in istis, in fugam conuertet te dominus ante <lb/>
            inimicos, quia est uirtus a domino</hi>. quonam modo resisteremus <lb/>
            contra diabolum, si in tanto scelere uestro curreremus uobiscum <lb/>
            cum hostibus dei, cum hominibus inuentis sine notitia <lb n="5"/>
            dei, cum deum non habentibus, in quos cateruam sciamus <lb/>
            esse daemonum? neque enim potestis uos esse negatores <lb/>
            unici filii dei sine daemoniis, cum blasphemare uos non faciant <lb/>
            nisi illi qui uestra caecauerint corda, ne uidelicet possit a <lb/>
            uobis ueritas conprehendi. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Numquidnam potueramus in uestra demorari parte, <lb/>
            consentire uestris flagitiosissimis meditationibus, cum per Dauid <lb/>
            gloriosum dicat spiritus sanctus non esse beatos nisi eos qui <lb/>
            se abstraxerint a uobis unici filii dei negatoribus, eos qui <lb/>
            serpentinis cogitationibus uestris non se miscuerint beatos <lb n="15"/>
            tantum mansuros? <hi rend="italic">beatus qui non abiit in consilio impiorum<lb/>
             et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae<lb/>
             non sedit</hi>. quomodo esset uobis et nobis unius loci conuentioulum? <lb/>
            cum audias item Dauid dicere in psalmo sexto: <lb/>
            <hi rend="italic">discedite a Me, qui operamini iniquitatem</hi>. si non operamini <lb n="20"/>
            Arriani iniquitatem, iudica tu princeps in sacrilegio Arrianorum, <lb/>
            qui cum dicamus nos Christianos., horribili animositate persequeris. <lb/>
            recte igitur scias nos fecisse recedendo a nobis deo <lb/>
            odibilibus. quomodo etenim nos in coetu uestro omnibus <lb/>
            facinoribus infecto manere et non uos pestes ac lues fugere <lb n="25"/>
            decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in uicesimo <lb/>
            quinto psalmo: <hi rend="italic">quoniam misericordia tua ante oculos</hi> meos <lb/>
            <hi rend="italic">est, et conplacui in ueritate tua. non sedi in concilio uanitatis <lb/>
            et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui ecclesiam <lb/>
            malignantium et cum impiis non sedebo</hi>. si non est concilium

<note type="footnote"> 16 Ps. 1, 1 27 Ps. i5, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 effrem 3 quonam modo <hi rend="italic">scripsi,</hi> qm modo <hi rend="italic">V (i. e</hi>. quoniam modo), <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">v</hi> 7 demonum <hi rend="italic">m. 1</hi> 9 cecanerint <hi rend="italic">et saepius in hac uoce</hi> <lb/>
            10 nobis <hi rend="italic">v</hi> 11 numquitnam 16 habiit 23 nos* (t? <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            24 cetu 29 ecclesia 30 concilium <hi rend="italic">v,</hi> consilium <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="12"/>
            uestrum uanitatis, conuince me. non est uanum concilium, in <lb/>
            quo omne consilium non est, nisi ut dei negetur filius, ut <lb/>
            deus pater non esse uerus pater defendatur, ut spiritus sanctus <lb/>
            paracletus non esse uerus dei spiritus adseueretur, ut apostolica <lb/>
            atque euangelica traditio destruatur, ut traditio Arrii<lb n="5"/>
            firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus <lb/>
            haereticis et ethnicis atque Iudaeis possit laetitiam conquirere <lb/>
            magnam; gaudent cuncti dei religionis execratores, <lb/>
            quod enim te uideant imperatorem uoti sui rem exequentem, <lb/>
            quod enim te extitisse unici filii dei negatorem et eius seruorum<lb n="10"/>
            aduertant persecutorem. hoc est concilium quod magnopere <lb/>
            omnibus uiribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc <lb/>
            utique ut omnis auctoritas scripturarum sacrarum tui imperii <lb/>
            auctoritate soluatur, ut omnis sepeliri possit ueritas, ut mendacia <lb/>
            detestandae commentationis uestrae possint uideri uera. <lb n="15"/>
            haec sunt meditationis uestrae in illo egregio concilio per <lb/>
            tuam adunato potentiam. propterea odis nos, quia concilium <lb/>
            uestrum malignantium exsecremur, propterea in exilio sumus, <lb/>
            propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur <lb/>
            conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti <lb n="20"/>
            custodia. huius rei causa nullus ad nos uisendos admittitur <lb/>
            hominum, quia uidelicet noluerimus uobiscum impiis sacrilegis <lb/>
            ullam scelerum uestrorum habere societatem, uobiscum <lb/>
            de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad deum, <lb/>
            ne scilicet uobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus<lb n="25"/>
            segregati de uestro nefario concilio, de uestra iniqua conspiratione. <lb/>
            ait enim in uicesimo septimo <hi rend="italic">psalmo: exaudi, <lb/>
            domine, uocem deprecationis meae, cum oro ad te, cum extollo <lb/>
            manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum<lb/>
            peccatoribus animam meam et cum operantibus iniquitatem</hi>

<note type="footnote"> 27 Ps. 27, 2-4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 consilium <hi rend="italic">Vv</hi> 5 atque <hi rend="italic">V,</hi> et <hi rend="italic">v</hi> 6 alint 8 cunti M. 1 <lb/>
            execretores <hi rend="italic">m. 1</hi> 14 mendatia <hi rend="italic">ut saepius</hi> 15 uidere 16 meditationes <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 19 carce 22 uoluerimus 25 uofccum (uob <hi rend="italic">in ras.) <lb/>
            V, om. v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="13"/>
            <hi rend="italic">ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo <lb/>
            suo, mala autem sunt in cordibus eorum. da illis secundum <lb/>
            opera illorum et secundum nequitiam studiorum ipsorum, <lb/>
            secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde <lb/>
            retributionem eorum ipsis</hi>. propterea odimur a te, Constanti, <lb n="5"/>
            quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore <lb/>
            prophetae de te ac tuis propter nequam uestram operam, quae <lb/>
            , dicantur de Iudaeis quorum imitator extiteris. si non es tu <lb/>
            Constantius imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt <lb/>
            mala cogitamenta, nisi ut dei negatus fuisset filius, nisi ut <lb n="10"/>
            apostolica atque euangelica fides fuisset destructa, aedificata <lb/>
            uero fuisset Arriana haeresis uestra, nisi ut omnes tibi <lb/>
            non adquiescentes fuissent deportati, proscripti, uarie excarnificati, <lb/>
            ad ultimum interfecti? et idcirco spiritus sanctus te ac <lb/>
            tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi <lb n="15"/>
            nostri: <hi rend="italic">cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his <lb/>
            qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in <lb/>
            corde eorum</hi>. nobis dicebas: <hi rend="italic">pacem uolo fieri,</hi> et in corde <lb/>
            tuo manens aduersarius religionis nostrae cogitabat\' per te <lb/>
            facere nos idololatres; unde et uere recepturus eris secundum <lb n="20"/>
            operam tuam, secundum nequitiam studiorum uestrorum, nisi <lb/>
            tibi feceris esse prospectum. uitauimus ac sumus uitantes <lb/>
            consilium uestrum, quod contra deum factum est ac fit, quorum <lb/>
            tunc iam uidens meditationes spiritus sanctus dixerit ore <lb/>
            Dauid in tricesimo secundo psalmo: <hi rend="italic">dominus dissipauit consilia<lb n="25"/>
             gentium., reprobat autem cogitationes populorum et reprobat<lb/>
             consilia principum</hi>. consilia uero uestra contra suam <lb/>
            prolata ecclesiam reprobat deus; nec enim potest odire populum <lb/>
            suum, hereditatem suam, et amare uos filios pestilentiae, <lb/>
            uos persecutores seruorum suorum.

<note type="footnote"> 16 Ps. 27, 8 25 Ps. 82, 10, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 suo <hi rend="italic">ex</hi> tuo <hi rend="italic">m. 2</hi> 6 qm in <hi rend="italic">ras,</hi> 9 costantius 11 dettructa <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> 12 heresis <hi rend="italic">fere constawter</hi> uestrę 13 uariae 16 <hi rend="italic">cum v,</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">V</hi> 20 idololatras <hi rend="italic">v</hi> 23 concilium <hi rend="italic">fort</hi>. 25 xzxmo 28 prolatam </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="14"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>