Cum omnibus perniciosis tuis conatibus aduertisses itum obuiam cumque omnia machinamenta contra dei ecclesiam tua repperisses cuncto dei populo reuelata, dixisti nos fuisse atque esse inimicos pacis, hostes unitatis, aduersarios etiam fraternae caritatis. si inter dei cultores et eius religionis inimicos nihil esse debet inter, cur Moyses tempore quo uidit populum illum carnalem Iudaicum, cuius tu sapientiam tenes, idololatriae incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, etiam stationem suam segregatam esse uoluit? quae ita esse accipe scriptum: et dixit dominus ad Moysen: dic filiis Israel, uos populus durae ceruicis, uidete ne aliam plagam inducens super uos deleam uos. nunc ergo deponite stolas gloriae uestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum uobis. et abstulerunt filii Israel ornatum suum et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat ut omnis quicumque quaerebat dominum ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra. cum autem egrediebatur foras de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque ad ostium tabernaculi sui. considerabant euntem Moysen, usque dum introiret tabernaculum; mox autem intro- 12 Ex. 33, 5—11 2 INCIPIT DE NON COHTTEXIENDO CUM HERBTicis V; ad Constantium Imperatorem add. v 4 macmamenta m. 1 9 idololatriam 13 dure et ita non raro, in quibusdam vocabulis fere constanter ae pro e vel e pro ae 16 corep 17 ctstra m. 1 19 adbernaculum m. 1 20 egrediaebatur 23 moyse///nusq; (s eras. uidetur) antem] cum add. v 1* isset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis et stabat in ianua tabernaculi et loquebatur Moysi, et uidebat omnis populus columnam nubis stantem in ianua tabernaculi, et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium tabernaculi, et locutus est dominus ad Moysen palam palam, quemadmodum quis loquitur ad amicum suum. minister autem Hiesus filius Naue iunior non exiebat de tabernaculo . per quod factum ostensum est uos in deum peccantes uitandos secedendumque esse a uobis. sed inquit: ecce Moyses licet alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum, sed hortatus est eos corrigere uias errorum suorum deo propitio. nec hi qui tuo sacrilegio misceri recusauerunt desunt ab his officiis; dici etenim tibi cognoscis, nisi uias correxeris tuas, quod sis in aeternum periturus. Id quod ergo intendere coeperamus quo penitus possumus perducere ad probationem, quotiens murmurauit populus contra deum et insurrexerunt in Moysen, legisti deum dixisse ad Moysen et Aaron: secedite e medio populi huius indisciplinati, contumaces, et disperdam eos ego . quid igitur nos uult facere nisi ut uos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul uobiscum sicut illi qui cum Chore Dathan et Abiron fuerant coadunati pereamus? aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? respice actus tuos circa domini exhibitos ecclesiam, et inuenies quam sis indisciplinatus atque contumax. in Deuteronomio dicit Moyses: non ponetis ad eos testamentum neque misereamini eis, neque tradetis eis filias uestras nuptum neque dabis filio tuo filiam illius; seducet enim filium tuum a me et seruiet diis alienis, et irascetur ira dominus in uos et exterminabit te cito . cum haec mandet fieri, quomodo possumus uobiscum conuenire, uobiscum pacem habere, cum negatoribus unici dei filii? quomodo potueramus istam tuam implere uoluntatem? cum deum uideas dixisse per Moysen 18 Num. 16, 21 25 Dent. 7, 2. 3 7 exibat v 9 inquis fort . 15 paenitus 17 legisti v, dixisti V 18 aron m. 1 indisciplinati et v 19 contumacis Vx 21 core abiran 26 eis scripsi, eius V, eorum v nubtum 27 seducet de Moabitis, Ammonitis: non salutabitis eos pacifice omnibus diebus uitae tuae usque in aeternum . quomodo simul esse Arriani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere: non erit adultera ex filiabus Israel, et omni commoneat loco ut omnis adulter interficiatur productus ad portam lapidibus: et tolletis, inquit, inicum a uobismet ipsis . si carnale adulterium dicit ita execrari deum, ut iusserit omnes puniri adulteros, quanto magis adulterium uestrum spiritale execretur dominus necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi. cum apostaticis non potueramus conuenire Christiani, quando dixisse inueniamus spiritum sanctum per Moysen: aperiet tibi deus thesaurum caelestem optimum dare tibi pluuiam terrae tuae, in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis gentes multas, tu autem non feneraberis et proeliabis gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te dominus deus tuus in caput et non in cauda, et eris supra et non subtus, si audieris mandatum domini dei tui, quodcumque ego mando tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab omni sermone quem ego mando tibi hodie dextra aut sinistra . quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arrianis nobis poterat conuenire, quando uideas non nos benedictos esse potuisse, nisi quia non abierimus post idololatriam tuam, nisi quia execrati fuerimus haeresim uestram Arrianorum, sicuti et omnium execramur haereticorum, nisi quia tales uos iudicauerimus atque habeamus quales et ethnicos, cultores uidelicet omnium daemonum, nisi quia sic te fuerimus abominantes quomodo et Iudaeos, qui inueniuntur esse sine deo, ex quo unicum negauerint filium dei ? apud Hiesum Naue, at ubi audiuit, inquit, populus uocem tubarum, iubilauit uniuersus populus iubilo 1 Deut. 23, 6 4 ib. 17 6 ib. 24, 7 11 ib. 28, 12. 13 28 Ios. 6, 19-22 1 moabitidis ammanidis 4 adulter 8 exsecretur Latinius, eisecratur (s ex c corr.) V 10 conueniri 12 thesauro caeleste 17 mandatis scr. Coleti 18 mandabo v Mdiae sic pltrumque in hac voce 20 arrianis sic longe plurimis locis duabus, raro una r nomina Arrius Arrianus exh. V, quod scmel monuisse sufficiat 24 hereticorum .ita saepius 25 athnicos magno, et ceciderunt uniuersi muri ciuitatis in circuitu, et ascendit uniuersus populus in ciuitatem unusquisque coram aduersariis suis et inuaserunt ciuitatem et anathematizauerunt eam et quaecumque erant in ciuitate, a uiro usque ad mulierem, a iuuene usque ad senem et usque ad uitulum et usque ad subiunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus iuuenibus qui explorauerant dixit Hiesus: introite in domum mulieris et producite eam et quaecumque sunt eius. et introierunt duo iuuenes, qui explorauerant ciuitatem, in domum mulieris et eduxerunt Raab meretricem et patrem eius et matrem et fratres eius et quaecumque erant illius et omnem cognationem eius, et deduxerunt eam foras extra castra Israel, et ciuitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea, et infra: Raab meretricem et omnem domum patris eius uiuificauit Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem . quando igitur uideas omnes in ciuitate Hiericho inhabitantes ore punitos gladii, omnem incensam ciuitatem, quomodo putasti nos potuisse tecum conuenire cum haeretico, quandoquidem plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant, aduerteremus? quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae tuae conuenire Arrianis, quando uideas nullum ad uitam reseruatum in ciuitate in qua idololatres morabantur nisi tantum Raab, propterea quod crederet esse dominum nostrum totum potentem, idololatriam uero, in qua confidebat populus in Hiericho constitutus, quod fuisset errore inuenta humano ? Quomodo potueramus uobiscum conuenire, quando in Regnorum tertio scriptum sit libro nec domos uestras esse calcandas nec cibos uobiscum sumendos neque aquam accipiendam a uobis? haec ita esse aperit sacra scriptura: et factum est, dicit de illo coapostata tuo, uerbum hominis dei, et infra: et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite eum, et arida facta est manus regis, quam extendit 14 Ios. 6, 24 29 m Beg. 18, 4 81 ib. 4-9 U 2 eorum 6 subitmctorio 11 queeumq; 18 nos] non 22 ciuita1® idololatrae « 24 idololatria exspectes 30 quoaposiata uerbum v, uerba V in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum est et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum quod dixit homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit homini dei: roga a facie domini dei tui, ut reuertatur manus mea ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum, et locutus est rex ad hominem dei et dixit: intra mecum in domum et prande, et dabo tibi munera. et dixit homo dei ad regem: nec si mihi dimidiam domum tuam, non intrabo tecum nec manducabo panem nec bibam aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi dominus in uerbo dicens: non manducabis panem et non bibes aquam, et non reuerteris in uia qua iueris in ea . quomodo uobiscum poteramus conuenire ad deum adorandum, cum iste homo dei qui a deo obiurgandum Hieroboam regem fuerat missus quoniam per illum, qui dictus est propheta, circumscriptus fuerit, tam grauis circa illum uindicta processerit? et abiit, inquit post haec scriptura de illo homine dei, per aliam uiam et non est reuersus per uiam quam uenerat in Bethel, et uenerunt filii eius et nuntiauerunt ei omnia opera quae fecerat homo dei die illo in Bethel et uerba quae locutus est regi, et auerterunt faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens: qua uia abiit? et demonstrauerunt filii eius uiam per quam ierat homo dei qui uenerat ex Iuda, et dixit filiis suis: sternite mihi asinam; et strauerunt ei, et ascendit super illam et abiit post hominem dei et inuenit eum sedentem sub arbore ilicis et dixit ei: si tu es homo dei qui uenisti ex Iuda? et dixit: ego sum. et dixit ei: ueni mecum et manduca panem; et dixit: non possum reuerti tecum neque manducare panem 17 m Reg. 13, 10-28 9 dimidiam] dares add. verso ant., des Latinius 12 manducamus panem ex manducamus anem corr. m. 1 bi∗bes 13 uia (i ex tt) iberis V, ibis v potueramus v 14 ad obiurgandum exspectes, sed cf. Eugippii Vito Seu. V 3 uirum dei misit consulendum 15 fuerat v, fuerit V 16 dicturas Vv, em. Latinius 18 homini 19 qua v et — l . 22 auerterunt in ras . 20 operaque 21 in die illo bethel 28 habiit neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi in uerbo dominus dicens: non manducabis panem ibi et non bibes aquam ibi et non reuerteris inde per uiam quam ieris. et dixit ad eum: et ego prophetes sum sicuti et tu, et angelus locutus est ad me in uerbo domini dicens: reduc eum ad te in domum tuam et manducet panem et bibat aquam. et mentitus est illi et reduxit eum, et manducauit panem in domo eius et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam uerbum domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit ad hominem dei qui uenerat ex Iuda dicens: haec dicit dominus propter quod exacerbasti uerbum domini et non custodisti praeceptum quod praecepit tibi dominus deus tuus, et redisti et manducasti panem et bibisti aquam in hoc loco, de quo locutus est ad te dicens : non manducabis panem neque bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum patrum tuorum. et factum est, postquam manducauit panem et bibit aquam, et strauerunt ei asinam et reuersus est et abiit, et inuenit eum leo in uia et occidit eum, et erat corpus eius proiectum in uia, et asina stabat ad eum et leo stabat ad corpus ipsius, et uenerunt uiri ciuitatis illius et locuti sunt in ciuitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum audissent qui reduxerant eum de uia, dixit: hic est homo dei qui exacerbauit uerbum domini; et abiit et inuenit corpus eius proiectum in uia. et asina et leo stabat super corpus, eius et leo non edit corpus illius neque insiluit in asinam . si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem scimus haereticum, quem nouimus esse negatorem unici filii dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias, si uobiscum Arrianis precem fudissemus, si denique passi nos fuissemus omnia quae celebramus domini sacerdotes cum pseudoepiscopis Arrianis tuis celebrare? interea sic te fuisse ad nos circumscribendos inmissum, ut ad illum dei hominem fuerit 4 prophetis sicut v 5 reduc* (e eras.) 17 ei 8. 1. m. 2 26 representatum (e pro ae in hac uoce plerumque) 27 sumsisset m. 1 aput 31 passi scripsi, passos Vv 82 caelebramus ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam se esse dicebat ad circumueniendum innocentem, ita et tu cum non sis Christianus, sed sis Arrianus, finxisti te Christianum ad nos inretiendos. deinde cum pacem semper habuerit domini ecclesia et uos atque omnium sectarum haereticos foras abiecerit, dixisti: pacem uolo firmari in meo imperio, cupiens uiolare in nobis pacem dominicam, scindere desiderans dei populum, procurans haeresi tuae, ad quam nos omnes facere sis optans transitum; sic mentitus es dei te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae causa dixisti, quomodo et ille pseudoprophetes qui dicebat: redi mecum, quia et ego prophetes sum domini, et dixit mihi angelus . sic, inquam, mentitus es, quando dixisti quo potuisses deo placere hoc te adgressum facere, siquidem tu singulos catholicos episcopos communioni iungere fueris laborans Arrianorum. Quomodo tecum ac cum tuis coarrianis potuit conuenire Christianis, quando ad Iosaphat regem deum haec dixisse cernas, cur Achab idololatrem in amicitias acceperit, cur ad bellum cum domini processerit inimico? posteaquam etenim ille Achab consacrilegus tuus secundum uerbum dei fuisset in bello letali percussus plaga et Iosaphat, quia ex toto corde, ad deum proclamauerat, fuisset domui suae repraesentatus, loquitur scriptura sancta exisse ante faciem eius Ieu filium Anani, qui fuerit uidens, atque dixisse talia: si peccatorem illum adiuuis et eorum qui oderunt dominum amicus es, in hoc super te irae a facie domini, sed sermones boni inuenti sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum dominum . si illi haec dicuntur, quae nobis dicerentur, si tecum cum haeretico dei aduersario amici 13 m Beg. 13, 18 26 n Par. 19, 2. 3 3 circaeniendom 6 ecclesia/// 9 atquam 10 obtans 12 pseudoprophetis 13 prophetis 14 es ex est corr . 19 dm ̃ V, dominum v dixisses 20 acab idolatrem V, idololatram v 26 annani 27 adiunas v 29 abstilisti 31 cum om. v esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: ego non sum dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel ? quomodo non es inimicus. qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis inpugnans religionem dei, sicut ille inpugnauerit, sic persequaris domum eius, sicut ille persecutus sit. quomodo tecum ac cum tuis potuit nobis conuenire, cum isti deo deuoto regi, cur Ochoziae regi Israel iunctus fuisset in amicitiis, fuerit per prophetam increpitum a deo? et iunxit, inquit, amicitiam Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, ipse inique coepit facere et communicauit eum secum ut faceret naues, quibus iret in Tharsis. et fecit naues in Asion Gaber, et prophetauit Elieser filius Oziae ex Marea super Iosaphat dicens : • in eo, quod communicasti Ochoziae, confregit dominus operam tuam, et contritae sunt naues tuae et non poterunt ire Tharsis . si illi illa dicuntur a domino, quod ad fabricam nauium socium habuisset uiae perditionis regem, quid nobis dici posset, si te destructorem domus eius, te catholicae fidei persecutorem amicum dei sacerdotes haberemus? si illius operam confregit, cur iniquo fuisset iunctus, uero nos iam ipsi fulmine fuissemus credo dissipati, cur tibi blasphemo nosmet iunxissemus. quomodo potueramus nos, cum simus serui dei, uos uero serui diaboli, in unum conuenire, quando sic inter nos et uos separatum esse uoluerit deus, quomodo inter lumen et tenebras, inter uitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter sanctos angelos dei qui sunt semper clementiam eius magnificantes et inter illos apostatas quos in aeternum tecum uisurus eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? quomodo, inquam, nos. uobiscum esse potueramus dei serui cum seruis antichristi? quando Amasiae regi fuerit dictum a deo in secundo Subrelictorum libro: non ibit tecum exercitus Israel, quia non 8 n Par. 20, 35—37 30 ib. 25, 7. 8 n 4 inpugnas 8 increpitns F, increpatum v 9 iosaphat; sic l. 12 israhel (plerumque isrf) 10 cepit eum exp. Tilius in sio notis ut v, et V 11 thar I Gabar v 14 potuerant fort . irae 15 sotium 20 ccedo m. 1 iuncxissem, 24 dulcem 29 fuerat v deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaueris praeualere in istis, in fugam conuertet te dominus ante inimicos, quia est uirtus a domino . quonam modo resisteremus contra diabolum, si in tanto scelere uestro curreremus uobiscum cum hostibus dei, cum hominibus inuentis sine notitia dei, cum deum non habentibus, in quos cateruam sciamus esse daemonum? neque enim potestis uos esse negatores unici filii dei sine daemoniis, cum blasphemare uos non faciant nisi illi qui uestra caecauerint corda, ne uidelicet possit a uobis ueritas conprehendi. Numquidnam potueramus in uestra demorari parte, consentire uestris flagitiosissimis meditationibus, cum per Dauid gloriosum dicat spiritus sanctus non esse beatos nisi eos qui se abstraxerint a uobis unici filii dei negatoribus, eos qui serpentinis cogitationibus uestris non se miscuerint beatos tantum mansuros? beatus qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit . quomodo esset uobis et nobis unius loci conuentioulum? cum audias item Dauid dicere in psalmo sexto: discedite a Me, qui operamini iniquitatem . si non operamini Arriani iniquitatem, iudica tu princeps in sacrilegio Arrianorum, qui cum dicamus nos Christianos., horribili animositate persequeris. recte igitur scias nos fecisse recedendo a nobis deo odibilibus. quomodo etenim nos in coetu uestro omnibus facinoribus infecto manere et non uos pestes ac lues fugere decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in uicesimo quinto psalmo: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et conplacui in ueritate tua. non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo . si non est concilium 16 Ps. 1, 1 27 Ps. i5, 3 1 effrem 3 quonam modo scripsi, qm modo V (i. e . quoniam modo), quomodo v 7 demonum m. 1 9 cecanerint et saepius in hac uoce 10 nobis v 11 numquitnam 16 habiit 23 nos* (t? eras.) 24 cetu 29 ecclesia 30 concilium v, consilium V uestrum uanitatis, conuince me. non est uanum concilium, in quo omne consilium non est, nisi ut dei negetur filius, ut deus pater non esse uerus pater defendatur, ut spiritus sanctus paracletus non esse uerus dei spiritus adseueretur, ut apostolica atque euangelica traditio destruatur, ut traditio Arrii firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus haereticis et ethnicis atque Iudaeis possit laetitiam conquirere magnam; gaudent cuncti dei religionis execratores, quod enim te uideant imperatorem uoti sui rem exequentem, quod enim te extitisse unici filii dei negatorem et eius seruorum aduertant persecutorem. hoc est concilium quod magnopere omnibus uiribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc utique ut omnis auctoritas scripturarum sacrarum tui imperii auctoritate soluatur, ut omnis sepeliri possit ueritas, ut mendacia detestandae commentationis uestrae possint uideri uera. haec sunt meditationis uestrae in illo egregio concilio per tuam adunato potentiam. propterea odis nos, quia concilium uestrum malignantium exsecremur, propterea in exilio sumus, propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti custodia. huius rei causa nullus ad nos uisendos admittitur hominum, quia uidelicet noluerimus uobiscum impiis sacrilegis ullam scelerum uestrorum habere societatem, uobiscum de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad deum, ne scilicet uobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus segregati de uestro nefario concilio, de uestra iniqua conspiratione. ait enim in uicesimo septimo psalmo: exaudi, domine, uocem deprecationis meae, cum oro ad te, cum extollo manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum peccatoribus animam meam et cum operantibus iniquitatem 27 Ps. 27, 2-4 1 consilium Vv 5 atque V, et v 6 alint 8 cunti M. 1 execretores m. 1 14 mendatia ut saepius 15 uidere 16 meditationes fort . 19 carce 22 uoluerimus 25 uofccum (uob in ras.) V, om. v ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. da illis secundum opera illorum et secundum nequitiam studiorum ipsorum, secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis . propterea odimur a te, Constanti, quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore prophetae de te ac tuis propter nequam uestram operam, quae , dicantur de Iudaeis quorum imitator extiteris. si non es tu Constantius imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt mala cogitamenta, nisi ut dei negatus fuisset filius, nisi ut apostolica atque euangelica fides fuisset destructa, aedificata uero fuisset Arriana haeresis uestra, nisi ut omnes tibi non adquiescentes fuissent deportati, proscripti, uarie excarnificati, ad ultimum interfecti? et idcirco spiritus sanctus te ac tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi nostri: cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in corde eorum . nobis dicebas: pacem uolo fieri, et in corde tuo manens aduersarius religionis nostrae cogitabat\' per te facere nos idololatres; unde et uere recepturus eris secundum operam tuam, secundum nequitiam studiorum uestrorum, nisi tibi feceris esse prospectum. uitauimus ac sumus uitantes consilium uestrum, quod contra deum factum est ac fit, quorum tunc iam uidens meditationes spiritus sanctus dixerit ore Dauid in tricesimo secundo psalmo: dominus dissipauit consilia gentium., reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum . consilia uero uestra contra suam prolata ecclesiam reprobat deus; nec enim potest odire populum suum, hereditatem suam, et amare uos filios pestilentiae, uos persecutores seruorum suorum. 16 Ps. 27, 8 25 Ps. 82, 10, 2 suo ex tuo m. 2 6 qm in ras, 9 costantius 11 dettructa m. 1 12 heresis fere constawter uestrę 13 uariae 16 cum v, qui V 20 idololatras v 23 concilium fort . 25 xzxmo 28 prolatam