III. Hicronymus, Epist. LXX 5 (I 427 n): Septem libros Aduersus gentes Arnobius edidit totidemque discipulus eius Lactantius, qui De ira quoque et opificio dei duo uolumina condidit: quos si legere uolueris, dialogorum Ciceronis in eis ὲπιοτομήν reperies. IV. Hieronymus, Comment. in Ezech. XI, XXXVI (V 422 D): Neque enim iuxta Judaicas fabulas, quas illi δευτεμώσει appellant, gemmatam et auream de caelo expectamus Ierusalem... quod et multi nostrorum et praecipue Tertulliani liber qui inscribitur De spe fidelium et Lactantii Institutionum uolumen septimum pollicetur. ad. Inst. VII 24, 6 addendum V. Hirronymus, Comment. in Isaiam XVIII praef. (IV 707): Non dico de mysterio trinitatis. cuius recta confessio est ignoratio scientiae, sed de aliis ecclesiasticis dogmatibus de resurrectione scilicet et de animarum et humanae carnis statu. de repromiasionibus futurorum, quomodo debeant accip et qua ratione intellegenda sit Apocalypsis loannis: quam s iuxta litteram accipimus, iudaizandum est, si spiritualiter ut scripta est disserimus. multorum ueterum uidebimur opinionibus contraire, Latinorum Tertulliani Victorini Lactantii ad ItUJt. VII 24, 6 addendum VI. Hieronymus, Comment. in epist. ad Epltes. l. II c. IV (VII 628 E): Firmianus noster librum De ira dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit. puto ei ad irae intellectum satis abundeque posse sufficere. VII. Damasus, Epist. ad Hieromjmum, Hieronymi Epist. XXXV (I 157 B): Fateor quippe tibi. eos quos mihi iam pridem Lactantii dederas libros ideo non libenter lego. quia et plurimae epistulae eius usque ad mille spatia uersuum tenduntur et raro de nostro dogmate disputant, quo fit ut et legenti fastidium generet lengitudo et si qua breuia sunt, 11* scholasticis magis sint apta quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis disputantia. epistulas ad Probum Damasus spectare uid., cf. Ueb. d. EntstehungstJerh. p. 125 8 . 2 \'non pauci codd . disputandis, alii disputantibus\' Vallarsius