<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>quibus de rebus intellegi <lb/>
            datur non potuisse ullo pacto fieri deos, quia ne homines <lb/>
            quidem probi fuerunt eaque in uita sua gesserunt quae <lb/>
            mortem pariunt sempiternam. 
</p></div></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam<lb n="5"/>
            de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta <lb/>
            diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem <lb/>
            non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor <lb/>
            et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est <lb n="10"/>
            meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>exemplum <lb/>
            scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti <lb/>
            sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum <lb/>
            occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis <lb/>
            in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="15"/>
            itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione <lb/>
            fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia  <lb/>
            constituta.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>