quibus de rebus intellegi datur non potuisse ullo pacto fieri deos, quia ne homines quidem probi fuerunt eaque in uita sua gesserunt quae mortem pariunt sempiternam. Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit. sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat. itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia constituta.