o in quantis tenebris, Africane, uersatus cs uel potius o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit. est uero inquit Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit; tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in caelo. equidem statuere non possum dolendumne potius an ridendum putem, cum uideam graues et doctos et ut sibi uidentur sapientes uiros in tam miserandis errorum fluctibus uolutari. si haec est uirtus quae nos inmortales facit, mori equidem malim quam exitio esse quam plurimis. si aliter inmortalitas parari non potest nisi per sanguinem, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto innocentes esse ac iusti uelint. num igitur nemo erit caelo dignus?