<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>nam totus liber tertius de <lb/>
            natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. <lb/>
            quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare <lb n="15"/>
            possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi <lb/>
            defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem <lb/>
            opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid <lb/>
            non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere,  <lb/>
            uera nescire.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>clarum est igitur homines fuisse illos qui<lb n="20"/>
            dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. <lb/>
            ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, <lb/>
            quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt,  <lb/>
            in qua quemque mors deprehendit.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>consideremus si placet

<note type="footnote"><hi rend="italic">AUCTORES</hi> 1] de nat. deor. II 28, 70. 18] ibid. I 21, GO. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">(G)RSHPV]</hi> 1 eorum <hi rend="italic">om. II</hi> uidotis P1 (ne s. <hi rend="italic">1. add. P2?)</hi> V 2 physicis] <lb/>
            <hi rend="italic">fieis m. 1, s. 1. ł a factis m. rec. P tractata R</hi> 3 ratio <lb/>
            <hi rend="italic">est RHPV,</hi> racione <hi rend="italic">S,</hi> ratio sit <hi rend="italic">codd. Cic</hi>. ac] et <hi rend="italic">codd. Cic. 4</hi> scnuit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            falsas <hi rend="italic">om. P1 (add. Pr)</hi> r 6 uestitos <hi rend="italic">1, corr. P2</hi> 7 practerca c.r praetor <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            cognatioues <hi rend="italic">RSH cum codd. (\'ic.,</hi> eoguationes omnes PV 10 principes P1 <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. P-) r (supra alt</hi>. i <hi rend="italic">cras</hi>. r) 11 superstiones <hi rend="italic">R</hi> m esse <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            14 omnis R1V 15 eloquentia] in eloquentia <hi rend="italic">R hinc fere incepit codicis<lb/>
             G pag. 3 (125). in qua paucae litterac agnoscebantur</hi> 16 mine <hi rend="italic">P1,<lb/>
             corr. P1</hi> 18 se posse <hi rend="italic">R</hi> se P2 dicere in <hi rend="italic">mg. add. Pr</hi>? quod <lb/>
            <hi rend="italic">(ante noiU S</hi> 19 quid <hi rend="italic">(ante</hi> sit) <hi rend="italic">S,</hi> qimt P2V2 falsa] est sa Rl, <lb/>
            <hi rend="italic">s. 1. corr. R2</hi> 21 memoria <hi rend="italic">S aut ante</hi> consecratam <hi rend="italic">aut post add</hi>. <lb/>
            esse <hi rend="italic">ewl</hi>. 22 et] etiam <hi rend="italic">edd</hi>. aetates <hi rend="italic">P\'</hi> 23 quod] quia <hi rend="italic">(corr. m. 2) P</hi> <lb/>
            24 qua quemque] quacumque. <hi rend="italic">in mg. ł</hi> qua queq V conpraehendit <hi rend="italic">(c<foreign xml:lang="grc">ο̃</foreign>-S) SH</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit, Ceres filiam, <lb/>
            expulsa et per orbem terrae iactata Latona uix insulam paruam <lb/>
            in qua pareret inuenit.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Deum Mater et amauit formosum  <lb/>
            adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis <lb/>
            uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis <lb n="5"/>
            sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, <lb/>
            quia parere ipsa non potuit ex fratre.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>insulam Samum  <lb/>
            scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi <lb/>
            Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque <lb/>
            nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum <lb n="10"/>
            in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria <lb/>
            nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo <lb/>
            primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem <lb/>
            se fatetur.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>