nam totus liber tertius de natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere, uera nescire. clarum est igitur homines fuisse illos qui dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. consideremus si placet AUCTORES 1] de nat. deor. II 28, 70. 18] ibid. I 21, GO. (G)RSHPV] 1 eorum om. II uidotis P1 (ne s. 1. add. P2?) V 2 physicis] fieis m. 1, s. 1. ł a factis m. rec. P tractata R 3 ratio est RHPV, racione S, ratio sit codd. Cic . ac] et codd. Cic. 4 scnuit S falsas om. P1 (add. Pr) r 6 uestitos 1, corr. P2 7 practerca c.r praetor P cognatioues RSH cum codd. (\'ic., eoguationes omnes PV 10 principes P1 (corr. P-) r (supra alt . i cras . r) 11 superstiones R m esse om. P 14 omnis R1V 15 eloquentia] in eloquentia R hinc fere incepit codicis G pag. 3 (125). in qua paucae litterac agnoscebantur 16 mine P1, corr. P1 18 se posse R se P2 dicere in mg. add. Pr ? quod (ante noiU S 19 quid (ante sit) S, qimt P2V2 falsa] est sa Rl, s. 1. corr. R2 21 memoria S aut ante consecratam aut post add . esse ewl . 22 et] etiam edd . aetates P\' 23 quod] quia (corr. m. 2) P 24 qua quemque] quacumque. in mg. ł qua queq V conpraehendit (c ο̃ -S) SH aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit, Ceres filiam, expulsa et per orbem terrae iactata Latona uix insulam paruam in qua pareret inuenit. Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur.