<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>nascuntur ergo et cotidio <lb n="5"/>
            quidem dii noui: nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. <lb/>
            igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet  <lb/>
            moriente.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit <lb/>
            inaestimabilis, quos tamen sicuti nascuntur mori necesse est, <lb/>
            quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt <lb n="10"/>
            inmortalesque manserunt?</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>cur ergo tam pauci coluntur? nisi <lb/>
            forte arbitramur non generandi causa, sed tantummodo capiendae <lb/>
            uoluptatis duos esse sexus deorum et ea exercere  <lb/>
            quae homunculos et facere et pati pudet.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>cum uero dicantur <lb/>
            aliqui ex aliquibus nati, consequens est ut semper nascantur,<lb n="15"/>
            siquidem aliquando sunt nati, uel si nasci desierunt, scire nos  <lb/>
            conuenit cur aut quando desierint.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>non inlepide Seneca in <lb/>
            libris moralis philosophiae quid ergo est inquit quare apud <lb/>
            poetas salacissimus Iuppiter desierit liberos tollere? <lb/>
            utrum sexagenarius factus est et illi lex Papia fibulam<lb n="20"/>
            inposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an <lb/>
            tandem illi uenit in mentem <lb/>
<quote><l>ab alio expectes alteri quod feceris  </l><lb/></quote>

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>