nascuntur ergo et cotidio quidem dii noui: nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen sicuti nascuntur mori necesse est, quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt inmortalesque manserunt? cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur non generandi causa, sed tantummodo capiendae uoluptatis duos esse sexus deorum et ea exercere quae homunculos et facere et pati pudet. cum uero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est ut semper nascantur, siquidem aliquando sunt nati, uel si nasci desierunt, scire nos conuenit cur aut quando desierint. non inlepide Seneca in libris moralis philosophiae quid ergo est inquit quare apud poetas salacissimus Iuppiter desierit liberos tollere? utrum sexagenarius factus est et illi lex Papia fibulam inposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem ab alio expectes alteri quod feceris