Sabini Sancum, Romani Quirinum, eodem utique modo Athenae Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos. sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores uita carentibus deferant, inuenire non possunt. praeterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem: qui ut • diuina stirpe nati uiderentur, diuinos honores parentibus AUCTORES 1] II 24, 62. 5] III 19, 50. RSIIPVj 1 suscipit R uitam H 2 excellentis R1P1V, excellentes R2P2SH 4 hinc Pollux] et pollux codd. Cic . alio] alico V 5 in ex im P 6 augendae codd. Cic . ueritatis P\\ uirtatis sic P- aut om. codd. Cic . quod H 7 adirent optimos quosque II 8 memoria SH consecretam P 9 ac R] (corr. Rr1) V, hę (i. c . haec) S cousecrarunt II 12 omnis R1V hii H tandem Heumannus, tamen C 13 ⌈omnibus⌉ P2 15 mirabilo II 16 aegypti II, Aegyptii edd . isdem S 17 Iubam] in ct spatium 2-3 litt. relict. R gabirum (g ex c) R2, gabinum S, scrabrium II, eabirum (b ex p) P uranum (um ex ium) P 18 sabinis aucum S sabi⌈ni⌉ P2 facum H, sanctum PV romanis S 19 athenie H 20 apollinem delos liberum naxos S delfos PV 22 quos om. H 24 successer S 25 honores] errores PV a parentibus H detulerunt deferrique iusserunt. an potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae uerba sociis imperantis: nunc pateras libate Ioui precibusque uocate Anchisen genitorem — ? cui non tantum immortalitatem, uerum etiam uentorum tribuit potestatem: poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. idem scilicet de Ioue Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt ac postea de his ipsis successores eorum. accesserunt etiam poetae et compositis ad uoluptatem carminibus in caelum eos sustulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos panegyricis mendacibus adulantur.