unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras quibus obfusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes nostris sensibus diuinare non possumus. lumen autem mentis humanae deus est, quem qui cognouerit et in pectus admiserit, inluminato corde mysterium ueritatis adgnoscet. remoto autem deo caelestique doctrina omnia erroribus plena sunt recteque Socrates, is cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut ceterorum argueret inscitiam qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire nisi unum, quod nihil sciret.