sapientes. nec tamen nos adrogantes sumus, ut conprehensam nostro ingenio ueritatem gloriemur, sed doctrinam dei sequimur, qui scire solus potest et reuelare secreta. cuius doctrinae philosophi expertes existimauerunt naturam rerum coniectura posse deprehendi. quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis tenebroso corporis domicilio circumsaepta longe a ueri perspectione submota est et hoc differt ab humanitate diuinitas, quod humanitatis est ignoratio, diuinitatis scientia.