Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.\' Respondit Dominus: \'Non omnes pondere tanto Subicient umeros, lectae sunt talia dona \' Virtutis. Trino truncantur corpora more, Quae nulla gaudent genitali lege tororum. Namque alios tales progigni in luminis oras Conperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat Pro caeli regnis pronum de pectore amorem. Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat, Quod paucis lectisque Deus uult pandere munus/ Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat, Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet, Increpat ac tales adfirmat regna mereri Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas Inponit redditque ulnis portare parentum. Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domusque Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens, Accedit Christumque palam submissus adorat: \'O bone praeceptor, dic-nunc, quae facta sequamur, Ut mihi perpetuam liceat conprendere uitam?\' 486] of. Verg. Aen. VII 660. 479 urguet R\'MK,L issa L 480 prg monet M pundere M 483 subiciunt A, subici L humeros BKaKaBb laetae Poelm. in mg . 484 truncatur P corpore amore Hl 485 genitalia (m. 1) KjT 487 hominumj horum L 488 exsuit CKt exultatque A 489 promunt C morem M, amorum Hl 491 electisque MP minus B 492 aut A gaudens quos M 493 laeti CKxBb Poelm . ferebant CK1 Matr. PVaBb 494 suscepit M, suspicit A peccatum A prohiberent Hl 497 reddi*que (t eras. m. 2) B, reddiditque M humeris YIYsHI portare] iubet ipse B1 498 iura VI domique P 499 gazaestabat C, gazae stabat KIK2T2, gazistabat Matr. N, gaza distabat BMLMpV2BbGH, gaza adstabat Bl, gazae adstabat VxHl 500 accidit M summissus CB 501 dic nunc] dignum M sequantur MPT1 502 conprehendere MA K2PTB 7* His auctor uitae tum talia reddit Iesus: \'Nunc demum quaeris, ueteri quae lege tenentur? Non hominis perimes uitam, non furta tororum \'Inuades, quaestumue alienis noxia rebus Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.