Arua Philipporum sociisque haec talia fatur: \'Sollicite uobis uitentur noxia farra Fermentumque ferox!: uestris auertite mensis. Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi Admiscent escis falluntque in nomine panis. Cur uobis tacitas uoluit cunctatio mentes? Pro! quam parua fides sensu torpente fatiscit! Dicitis auersi, naui quod tollere panes Non fuerit uobis uacuum farrisque cauendas Insidias iubeam; meminisse et scire putabam, Quod panes quinque plebis mihi milia quinque Inplerint dapibus cophinisque superflua tantis Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum, Quattuor et rursum cenantum milia panes Quod facile inplerint septem sportasque referri Vidistis rursus conpletas reliquiarum. Sed moneo istorum semper fermenta cauere.\' Discipuli tandem uitalia uerba secuti Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam. Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura, Cogit concilium sectantum discipulorum. Et quaerit, quem se populorum fama putaret. Respondent multas plebis tunc esse loquellas: 287] cf. Verg. Aen. V 291. 237 transcendit rabido freta R (t trans freta contendit in mg.) conprehendere KzTB 239 sollicito A 1 241 sadducaeque C, saduccique plerique 243 quur A tacitam-mentem MpY1 tacita KsTIYz oluit CR, soluet A cogitatis M mentis AKtTl 244 qua C fatescit RKaMpPVyB1, patescit MlBb 245 aduersi VxHl 246 cauendus C 247 et scire] iscire Hl 248 quod panes quini plebis mihi Poelm., p. q. mihi plebis quod in mg . 249 implerent CRaKxKiPVx V2B, implerunt M cofflnisque M 250 cumolum C 251 rursus MKxK7Bb 252 implerent CKIK2PTBb, impleuerint M 253 rursum AKxK%MpT 254 caaeri MKiLMpPTBBbH 257 peruentum est RKLP 258 quo TIBIH, . qua Poelm . rora M 259 sectandum HHl 261 multiqui A, multi K2 (m. 1) T1 VI V2 Crebrius audisse et multos firmare, quod esset Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit. Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba