Tum multi cepere fidem Sanctumque secuti. Nocte sub obscura celso sublatus honore Primorum procerum Iudaei nominis unus Venit et ad Christum submissa uoce profatur: \'Haut dubium est, quod larga Dei te, Sancte, uoluntas Humanis lucem concessit surgere rebus; Nec quisquam tantis tribuet miracula. signis, Ni comitata Dei iubeat splendescere uirtus.4 Christus ad haec: \'Iteris iusti si culmina quaeris, Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum, Reddita ni penetret nascendi exordia rursus Atque nouam capiat diuino munere uitam.\' Ille autem tantis stupefactus corda loquellis: \'Hoc, inquit, nostrae non est conprendere mentis. 166] cf. Ou. Ex Pont. III 3, 91. 167] cf. Verg. Aen. VI 255. 168] cf. Ou. Met. I 864. 169] cf. Verg. Aen. XII 591. 171] cf. Verg. Aen. m 84. 177] cf. Verg. Ge. I 478. 179] cf. Ou. Met. VII 90. 168 incipiant MKaLTaBGHl rutilem Hl lumen Poelm. in mg . 169 hoc inter Poelm. in mg . murmore BIBl 172 tu* (m eras.) M in] om. M Mp B I reuocare P tu poterisne trium spatio Poelm . 178 uerbum g***ncis quondam tempore debito M pos L 174 in mg. add. Mp 176 coepere B sequti M 177 DE NICODIMO PRINCIPE SACER- DOTVM L obscurum (m. 1) Kt 178 numinis M 179 summissa B 180 aut B 182 tribuet C, tribuat B1 f-it m. 2) Vt F2, cogeret M, ageret L, tribuit rett . signis rebus C 183 splendiscere C uirtus] in ras. K2T 186 credita Mp penitret MBb 187 numine M, numere Kt (m. 1) 188 corde RMpxP loquillis 1E, (m . 1) T 189 inquid C non est nostrae P comprehindere f, eomprendere M, conprehendere plerique XXIV. Inu. 4 Quis poterit coeptae reuocare exordia uitae? An rursus senior matris conreptet in aluum Ut nouus in lucem ueniat uitamque reuoluat?\' Ille sub haec: \'Liquido si quis de fonte renatus Et flatu sancto rudibus consistere membris Coeperit, aetheriam liber conscendet in aulam. Terrenum corpus terreno corpore natum est, Spiritus haut aliter similem generat sibi flatum. Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi. Hic, ubi uult, quocumque uolat uocemque per auras Iactat, sed nescis, quae sint exordia uocis, Quamque petant eius currentia flamina partem. Quisque igitur iustae repetit primordia uitae,