sancti enim non sunt habitatores terrae, sed aduenae atque peregrini, quorum unus dicit: aduena ego sum super terram et peregrinus sicut omnes patres mei, et alius: parui sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra. unde et Petrus catholicam epistulam scribit aduenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: aquilo durus uentus, nomine autem dexter uocatur, ab his uidelicet, qui eius obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt. 1, 15. 16 Quia ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait dominus, et uenient et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super uniuersas urbes Indae. et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me et libauerunt dis alienis et adorauerunt opus manuum suarum . Nulli dubium multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subiectas; qui obsessa Hierusalem posuerunt in circuitu, et maxime in exitibus portarum, thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum Hierusalem, sed omnes urbes Iudaeae simili obsidione uallatas. \'cumque\', ait, capta fuerit ciuitas, tunc loquar ad eos recta mea fuisse iudicia et recepisse singulos quod merebantur, non pro ceteris uitiis, 2 *Ps. 38, 13 4 *Gen. 47, 9 6 cf. I Petro 1, 1 8 *Prou. 27, 16 1 sancti-terrae om. V 7 pr . et] atque P cappadotiae MA mysticos A, (o ex u) BM misticos VP,La c . salamon LA 9 qui eius s. U. L obrignre Ba.c m2 11 ego o* . « conuocabo (o teri. s. u.) L 12 ueniunt La.c . ponet A ponent MVP,LBa.c.,v cum Vulg. 15 Iuda Vulg . 16 omnem malitiam Vulg . 17 dis B.Lp.r . diis cet . 18 manum B,LMa.c . 19 babvllonio La.r . subiectos Ap.c..v, sed cf. » s. «. congruentia nominum\' quo P 22 possit P sed] et add. v urbes hierusalem L 23 indaeae L iudae cet. quumque L 24 mea post iudicia tr. u recipisse P 25 quae v quibus subiacet humana condicio, sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me adorauerunt opera manuum suarum\'. quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod uidelicet hi, qui in olla aenea excocti fuerint per cruciatus atque purgati, postea principes sint Hierusalem et, postquam misertus fuerit eorum dominus, tunc exprobret eis, quia se deserto simulacra uenerati sunt. sed haec uiolenta et praua interpretatio est; ne calumniam faciat tractator indoctus.