multi hunc locum super persona Christi intellegunt. \'Hieremias\' enim interpretatur (excelsus domini\', qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat, aduersarias perdidit potestates delens chirographum errorum in cruce. de quibus et in psalmo post historiae ueritatem τροπιϰω̃ς loquitur: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum. pro his euulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis aedificatur atque plantatur ecclesia dei. super Hieremiae autem persona nulla dubitatio est; legimus enim in consequentibus, quod in manu accipiat calicem meri plenum et propinare iubeatur cunctis in circuitu nationibus. 1, 11. 12 Et factum est uerbum domini ad me dicens: quid tu uides, Hieremia? et dixi: uirgam uigilantem ego uideo. et dixit dominus ad me: bene uidisti, quia 3 cf. II Cor. 10, 5 - 4 cf. I Cor. 3, 19 8 *I Cor. 3, 9 11 cf. Matth. 4, 8 12 cf. Cul. 2. 14 14 Ps. 2,1-2 19 ef. Hier. 25 (32), 15 (1) -1 destruit La.e . 3 ea M eleuavtur M 4 confidit Mp.c . dissipauit LPa.c . 6 loco Ap.c . eitruantor BMV exhibeantur (h s. u.; e ex u) A 7 quae et conueniunt s. v. m2 P 8 impletur P 9 agrecultura La.c . supra (corr. Cm2) personam (corr. L) codd., sed cf . lin. 18 et p. 7, 13 11 excelso post ostenderat tr. v 12 perdiderit v chyrographum La.c. cir. P cyr. AV 13 crucem V,LBa.c . istoriae (i pr. s. u.) P hystoriae V 14 uox Graeca paulum deprauata in MA, -VP (tropice s. w.) 15 adstitirunt L aatiterunt F 17 destructis] et add. p 18 adque BM (saepius) personi M 19 legemus La.c . in s. u. L 20 acipiat P calice Ma.c.m2 23 hieremias M uigilabo ego super uerbo meo, ut faciam illud . Pro \'uirga uigilante LXX \'baculum nuceum\' transtulerunt. laborandum igitur nobis est, ut breuiter Hebraeam ἐτυμολογίαν Latinus lector intellegat. \'saced\' \'nux\' dicitur, \'uigilia\' autem uel \'uigil ? siue \'uigilare\' appellatur \'soced\'. unde et in posterioribus pardus uigilans hoc nomine ponitur. ab eo igitur quod dicitur \'nux\', propter uerbi similitudinem ad \'uigilis\' intellegentiam nomen adlusit. quod quidem et in Danihel iuxta Theodotionem scriptum est, ut ab arboribus schinu et prinu, ilice uidelicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. alioquin et in principio Geneseos a \'uiro\', qui dicitur \'is\', appellatur mulier \'issa\', quasi quaedam uirago, eo quod de uiro sumta sit.