hoc autem totum factum est, quia reliquit dominum deum suum et timor illius non est apud eum. principium enim sapientiae timor domini, quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur. 2,20 A saeculo confregisti ingum meum — siue tuum —, rupisti uincula mea — siue tua — et dixisti: non sentiam. in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosterneba ris meretrix siue ibi diffundebaris in fornicatione. Quasi ad meretricem loquitur Israhel, quod coniugalia foedera ruperit et dixerit: non sentiam — subauditur \'domino\' uel \'marito\' —, sed in omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso prostrata fuerit idololatriae; amoena enim semper et excelsa loca idolis dedicantur. potest hoc et ad eum dici, qui ab initio Christianus et sacris ex parte litteris eruditus postea desiderio saecularis litteraturae, quae significatur in collibus, et in amoena eloquentiae, quae in frondosis monstratur arboribus, prosternat se daemonibus, qui sub occasione eruditionis et sublimis scientiae polluunt credentium animas et diuaricare faciunt pedes suos omni transeunti. 2, 21 Ego autem plantaui te uineam electam, omne semen iterum; quomodo conuersa es mihi in prauum ninea aliena ? LXX: Ego autem plantaui te uineam frugiferam, omnem ueram; quomodo conuersa es in 3 cf. Ps. 35, 2. Rom. 3, 18 Prou. 9, 10 etc. 11 Hier. 2. 20 20 cf. Ezech. 16. 25. I et quid v spernes Aa.c. 2 dereliquit v 4 df V [, mala (is s. a alt.) M 6 confrigisti La.c . 8 collo P sublime Pa.c . 9 prosternabaris M prosternaberis V ibi om. P 10 fornicatione A V 12 sed om. M & s . sed m,2 A 13 idolatriae MAVP 14 amoenae La.r . eielsa M post P,LAa.c . 15 dicit P quia et L ex parte sacris u 16 saeculiris M 17 alt . in om. AVv amoenae P,LMAa.r.,v amoene V eloquentia Ap.r . quae om. V 18 prosternit Ap.c . 19 oc- cansione LPa.r . 22 uineamj meam add. V omnem Va.r . 23 quomodo] ergo add. Vulg . 24 alt . uinea V 25 omnem ueram om. V amaritudinem uitis aliena ? Pro uinea \'electa\' siue \'frugifera\' in Hebraeo \'sorec\' habet, quae in Isaiae cantico ponitur. est autem genus uitis optimae, quo surculo et Israhel dominus plantasse se dicit et miratur, quomodo semen uerum electaque uinea conuersa sit in amaritudinem et ideo facta sit uinea aliena.