2 6 Et non dixerunt: ubi est dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inuiam . per terram sitis et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulauit uir neque habitauit homo? Pro \'homine\' LXX filium hominis\' interpretati sunt et pro \'imagine mortis\' de Theodotione additum est \'umbra mortis\'. quod cum iuxta historiam manifestum sit, illud considerandum secundum ἀναγωγήν , quod, quamdiu in isto saeculo sumus et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus et primum deserta transimus et terram inhabitabilem, quam sanctus inhabitare non debet, et inuiam, ut difficultatem monstret itineris; per terram sitis, ubi semper maiora cupimus nec praesentibus contenti sumus, et imaginem siue umbram mortis — semper enim in periculo consistimus et ubique diabolus tendit laqueos suos —, per terram. in qua non ambulauit uir, qui perfectae in Christo aetatis est — omnes enim resurgemus in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi —; neque umquam in ea habitat, qui homo dei est siue 5 Ps. 113 (115); 16 (8) 12 *Hier. 2, 6 13 *Hier. 2. 6 18. 20. 22 Hier. 2, 6 23 Eph. 4, 13 .1 derelinquerunt Y peccatores Lp.c.,Ba.c . 4 ipsi codd. (corr. LA) o similis La.c . omnis La.c . 11 habitabit c 12 bomine. P imaginem V 13 quum L 14 hvstoriam V istoriam P conaiderandam] est add. v 15 aNa ΤωΓΗΝ L, magis corruptum in eet . anagogen (s . v. BVP) v quandiu L isto (i s. u. m.2) B 16 educimus Va.c . 18 iteneris La.c . 19 contuenti L 20 umbra P,La c . 21 tendet P,LMa.c . 23 perfecte V,La.c . aetatis in Cbristo v resargimus P,LMAa.c . 24 mensura La.c.,мp.r . 25 siaej ael v 2* filius hominis, sed semper ad maiora festinat. ex quo perspicuum est non esse in uia perfectionem, sed in fine uiae et in mansione, quae sanctis in caelestibus praeparatur et quibus dicitur: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. frustra igitur noua ex ueteri heresis suspicatur hic perfectam esse uictoriam, ubi pugna est atque certamen et incertus exitus futurorum. 2, 7 Et induxi nos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius. et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem .