si quando reges Iuda, qui interpretatur \'confessio\', et principes eius et sacerdotes et populi, episcopi uidelicet et presbyteri et diaconi, et uulgus uile atque ignobile contra sanctum uirum consurgere uoluerint, habeat fidei firmitatem et timere desistat, quia domino auxiliante superabit. 2,1.2a Et factum est uerbum domini ad me dicens: uade et clama in auribus Hierusalem dicens . Hoc in LXX non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est, qui uerbum Hebraicum \'carath\', pro quo nos diximus \'clama\' siue \'praedica\', interpretatus est \'lege\'. et lectionem enim et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. aures autem Hierusalem pro auribus habitatorum eius debemus accipere. 1 Hier. 1.18 21 Tim. 8,15 3 cf. Gal. 2, 9 4 Hier. 1,18 8 cf. Phil. 3, 19 9 ef. I Cor. 15, 49 Hier. 1, 19 13 Hier. 1, 19 22 *Hier. 2. 2 1 in s . u. L, om. eet . ferream inquid P 2 columnam ̇ L 3 iohannis La.c . 4 barnebae M in s. u. L 5 rubigine BMAVPv 6 mbribus B uetuate P erit P tales La.c . 8 terrae] iis add. u 9 choiei] i terreni 8. u. A e*oyci (h eras.) P χοιϰοῡ v hi L ipsi cet . 11 tantae Pv 12 aduersum L -us cet . praeualent V 13 ego om. V ait dominus om. P 15 tert . et om. L praesbyteri B praesbiteri M 17 habeant Ma.r . 18 superauit BMa c . 21 theud. BM 22 caraht L 24 ambiguitatem L 26 ei F 2, XIV. Haec dicit dominus: recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem desponsionis tuae, quando secuta me es in deserto, in terra, quae non seminatur . LXX: haec dicit dominus: recordatus sum misericordiae adulescentiae tuae et dilectionis . perfectionis tuae . Plenius hoc in Hiezechiele dicitur, quando sibi Hierusalem in matrimonio dominus copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus siue, ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adulescentulam et desponsatam uocat; quo enim necdum potiti sumus, magis, ut potiamur, adpetimus. \'quando\', inquit, \'secuta me es in solitudine et instar sponsaliorum et dotis legis tibi ornamenta et uerborum distribui monilia). totumque hoc non ad meritum eius refert, sed ad suam misericordiam, per quam et caritas consecuta est. hoc quoque, quod posuimus: in deserto, in terra, quae non seminatur. in LXX non habetur.