NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit. Quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomine indiviso concluderem vestris quoque ita me litteris pro vocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem. Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim. Et licet supra dictus frater saepe me visitet atque ita ut sua in Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat veniendo laetitiam. Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. Hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. Quotiensque carissimos mihi vultus notae manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hic non sum aut vos hic estis. Credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. Quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris et terrarum tam parvam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. Chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. Et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi invicem posteritate servatum est. Quid igitur? Arbitrer baiulum festinasse? Quamvis longae epistulae una nox sufficit. An vos aliqua occupatione detentos? Nulla necessitas maior est caritate. Restant duo, ut aut vos pigucrit aut ego non meruerim. E quibus malo vos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci. Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύοσ aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. Ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex divina sententia comedenti adhuc cibo sumus. Ille potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu Sentibus nescio an dicere aliquando contingat: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi. Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem: Hieronyme, veni foras. Bonosus, inquam,—quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est—trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit: Domine, tu possedisti renes meos; disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis, me verus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit; ibi mihi captivitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit. Cui ego dixi: Dominus solvit conpeditos, dominus inluminat caecos; et, ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam. Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est: ille plantavit, vos rigate, dominus incrementum dabit. Hanc mihi Iesus pro eo vulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit vivam reddendo pro mortua. Huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo. Scitis ipsi lubricum adolescentiae iter, in quo et ego lapsus sum et vos non sine timoris transitis. Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. Nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus. In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur: sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellae iuxta tritum populi proverbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos—secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius: Similem habent labra lactucam asino cardus comedente —videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.