Una interim vox: Caede, ure, lacera; non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum. Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: Quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri. Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit. Inbellem manum percussor expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. Languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et: En tibi, ait mulier, ex umero aurum ruit. Collige multo quaesitum labore, ne pereat. Rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. Iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. Iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: O omnibus inaudita res saeculis!—ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse. Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus. circa quorum sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. Huc beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente servata est. Ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est. Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit. Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem immundam perfuso pulvere turpans: Meum, inquit, O cives, petitis caput, me illi vicarium datis! Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo. Quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.