Multi super hoc sermone diuersa finxerunt, e quibus noster Hilarius in commentariis Mathei ita posuit: \'osanna\' Hebraico sermone significatur\'redemptiodomusDauid\'. primum \'redemptio\' lingua Hebraea \'pheduth> interpretatur, deinde \'domus\' \'beth\', \'dauid\' uero in hoc loco non esse nomen insertum omnibus patet. alii opinati sunt \'osanna\' \'gloriam\' dici — porro \' gloria5 \'chabod\' appellatur —, nonnulli \' gratiam3 , cum \'gratia\' \' thoda1 siue \'anna\' nuncupetur.