<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18b" subtype="letter" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            notandum autem, quomodo ad <sic>ld</sic>, quod dominus dixerat: quem <lb/>
            mittam et quis ibit nobis? propheta ex parte responderit: <lb/>
            ecce ego, mitte me et sequenti tacuerit intellegens nullum<lb n="5"/>
            hominum dignum esse, qui deo pergeret et omne iter <lb/>
            suum eius faceret esse, qui mitteret. quam humilitatem dominus <lb/>
            aduertens, quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia <lb/>
            dicens: uade. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>