notandum autem, quomodo ad ld , quod dominus dixerat: quem mittam et quis ibit nobis? propheta ex parte responderit: ecce ego, mitte me et sequenti tacuerit intellegens nullum hominum dignum esse, qui deo pergeret et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. quam humilitatem dominus aduertens, quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia dicens: uade.