<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18b" subtype="letter" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sed ne uideremur aliquid praeterisse eorum,  <lb/>
            quas Iudaei uocant <foreign xml:lang="grc">δευτερώσεις</foreign> et in quibus uniuersam scientiam <lb n="10"/>
            ponunt, nunc breuiter illud adtingimus, quare in Hebraeo <lb/>
            sit positum: et quis ibit nobis? sicut enim in Genesi dicitur: <lb/>
            faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb/>
            nostram, ita et hic puto dictum: quis ibit nobis? <lb/>
            «nobis\' autem quibus aliis aestimandum est, nisi patri et filio <lb n="15"/>
            et spiritui sancto, quibus uadit, quicumque eorum obsequitur <lb/>
            uoluntati?</p></div></div></div></div></body></text></TEI>