<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18b" subtype="letter" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>forcipes quoque  <lb/>
            secundum interpretes ceteros, licet in sacerdotali semper <sic>suppellectile</sic> <lb/>
            fuerint, diuersas gratias debemus accipere, quibus <lb n="10"/>
            <sic>niultifarie</sic> et multis modis olim deus patribus nostris locutus <lb/>
            est in prophetis. quia in Hebraeo pro \'carbone\' \'calculus\' legitur <lb/>
            ceteris quoque super hoc consonantibus, uidetur mihi sermo <lb/>
            diuinus calculi appellatione signari. sicut enim calculus genus <lb/>
            est lapidis durissimi et rotundi et omni puritate leuissimi, ita <lb n="15"/>
            sermo dei, qui neque hereticorum neque omnium aduersariorum <lb/>
            potest contradictionibus cedere, calculus dicitur.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>