forcipes quoque secundum interpretes ceteros, licet in sacerdotali semper suppellectile fuerint, diuersas gratias debemus accipere, quibus niultifarie et multis modis olim deus patribus nostris locutus est in prophetis. quia in Hebraeo pro \'carbone\' \'calculus\' legitur ceteris quoque super hoc consonantibus, uidetur mihi sermo diuinus calculi appellatione signari. sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi et omni puritate leuissimi, ita sermo dei, qui neque hereticorum neque omnium aduersariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur.