<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>rursum illae, quia <lb/>
            indutum carne conspiciunt, nouo mysterio stupefactae interrogant: <lb/>
            quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum:<lb n="10"/>
            dominus uirtutum ipse est rex gloriae, quod <lb/>
            in Hebraeo scribitur: \'dominus sabaoth\'. sciendumque, quia, <lb/>
            ubicumque septuaginta interpretes \'dominum uirtutum\' et <lb/>
            \'dominum omnipotentem\' expresserint, in Hebraeo sit positum <lb/>
            \'dominus sabaoth\', quod interpretatur Aquila \'dominus <sic>militiarum</sic>\'.<lb n="15"/>
            dominus quoque ipse hic quattuor litterarum est, quod <lb/>
            proprie in deo ponitur: iod he iod he, id est duobus IA, <lb/>
            quae duplicata ineffabile illud et gloriosum dei nomen efficiunt. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>