<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>et duabus  <lb/>
            uelabant pedes: non suos, sed dei. extrema quippe <lb/>
            eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi <lb/>
            sit futurum, quid, postquam genus hominum fuerit <lb n="5"/>
            iudicatum, quae sequatur uita, an rursum alia futura sit <lb/>
            terra et post transitionem alia rursum elementa uel alius <lb/>
            mundus solque condendus sit. priora adnuntiate mihi <lb/>
            et, in nouissimo quae futura sunt, et dicam, quia <lb/>
            dii estis, ait Esaias significans neminem posse, quid ante <lb n="10"/>
            mundum fuerit et quid post mundum futurum sit, enarrare. <lb/>
            et duabus uolabant :</p></div></div></div></div></body></text></TEI>