<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>initium oris et communis eloquii et <lb/>
            hoc omne, quod loquimur, Hebraeam linguam, qua uetus testamentum <lb/>
            scriptum est, uniuersa antiquitas tradidit. postquam <lb/>
            uero in fabricatione turris per offensam dei linguarum diuersitas<lb n="5"/>
            adtributa est, tunc sermonis uarietas in omnes dispersa <lb/>
            est nationes. igitur et incendium et initium oris in duobus <lb/>
            animaduertitur testamentis, quae circa deum stare non mirum <lb/>
            est, cum per ea dominus ipse discatur. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>