<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            seraphim, sicut in interpretatione nominum Hebraeorum inuenimus,  <lb/>
            aut \'incendium\' aut \'principium oris eorum\' interpretantur. <lb/>
            quaerimus, quid sit hoc incendium. saluator ait: ignem <lb n="5"/>
            ueni mittere super terram et quam uolo, ut arde! <lb/>
            duo discipuli, quibus in itinere scripturas dominus aperuerat <lb/>
            a Moysi et omnibus prophetis incipiens, postquam reserati <lb/>
            sunt oculi eorum, cognoscentes eum dixerunt ad alterutrum: <lb/>
            nonne cor nostrum erat in nobis ardens, in <lb n="10"/>
            uia cum adaperiebat nobis scripturas?</p></div></div></div></div></body></text></TEI>