<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>uolumus scire, <lb/>
            quae sint seraphim stantia in circuitu dei; quae sex alae unius <lb/>
            et simul iunctis duodecim; quomodo duabus uelent faciem et <lb n="15"/>
            duabus pedes et duabus uolent, cum superius in circuitu dei <lb/>
            stare dicantur, aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint; <lb/>
            quid sit illud, quod alter ad alterum clamitent et ter sancti nomen <lb/>
            ingeminent; quomodo superius domus plena gloria et nunc  <lb/>
            terra esse dicatur.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>