<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sequitur: et plena domus a gloria eius. domus dei, <lb/>
            quae sursum est, gloria plena conspicitur; haec uero, quae <lb/>
            deorsum est, nescio an plena sit gloria, nisi forte secundum <lb/>
            psalmistae sensum dicentis: domini est terra et plenitudo <lb/>
            eius nos quoque dicamus eos esse in terra plenos <lb n="15"/>
            gloria, qui possint dicere: nos omnes ex plenitudine eius <lb/>
            accepimus.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>